Page images
PDF
EPUB

enim et verissime ostendit DEUS verbo suo, quid sibi gratum sit, nimirum, ut vocati ad se veniant. Serio etiam omnibus ad se venientibus et credentibus requiem animarum, et vitam æternam promittit.

IX.

Quod multi per ministerium Evangelii vocati, non veniunt et non convertuntur, hujus culpa non est in Evangelio, nec in Christo per Evangelium oblato, nec in Deo per Evangelium vocante, et dona etiam varia iis conferente, sed in vocatis ipsis, quorum aliqui verbum vitæ non admittunt securi; alii admittunt quidem, sed non in cor immittunt, ideoque post evanidum fidei temporariæ gaudium resiliunt; alii spinis curarum et voluptatibus sæculi semen verbi suffocant, fructusque nullos proferunt; quod Servator noster seminis parabola docet, Matt. xiii.

X.

Quod autem alii, per ministerium Evangelii vocati, veniunt et convertuntur, id non est adscribendum homini, tanquam seipsum per liberum arbitrium ab aliis pari vel sufficiente gratia ad fidem et conversionem instructis discernenti (quod superba Pelagii hæresis statuit), sed Deo, qui ut suos ab æterno in Christo elegit, ita eosdem in tempore efficaciter vocat, fide et resipiscentia donat, et e potestate tenebrarum erutos in Filii sui regnum transfert, ut virtutes ejus, qui ipsos e tenebris in admirandam hanc lucem vocavit, prædicent, et non in se, sed in Domino, glorientur. Scriptura apostolica passim id testante.

XI.

Cæterum, quando Deus hoc suum beneplacitum in electis exequitur, seu veram in iis conversionem operatur, non tantum Evangelium illis externe prædicari curat, et mentem eorum per Spiritum Sanctum potenter illuminat, ut recte intelligant et dijudicent quæ sunt Spiritus Dei, sed ejusdem etiam Spiritus regenerantis efficacia ad intima hominis penetrat, cor clausum aperit, durum emollit, præputiatum circumcidit, voluntati novas qualitates infundit, facitque eam ex mortua vivam, ex mala bonam, ex nolente volentem, ex refractaria morigeram, agitque et roborat eam, ut, ceu arbor bona, fructus bonarum actionum proferre possit.

XII.

Atque hæc est illa tantopere in Scripturis prædicata regeneratio, nova creatio, suscitatio e mortuis, et vivificatio, quam Deus sine nobis, in nobis operatur. Ea autem neutiquam fit per solam forinsecus insonantem doctrinam, moralem suasionem, vel talem operandi rationem, ut post Dei (quoad ipsum) operationem, in hominis potestate maneat regenerari vel non regenerari, converti vel non converti; sed est plane supernaturalis, potentissima simul et suavissima, mirabilis, arcana, et ineffabilis operatio, virtute sua, secundum Scripturam (quæ ab Authore hujus operationis est inspirata) nec creatione, nec mortuorum resuscitatione minor, aut inferior, adeo ut omnes illi, in quorum cordibus admirando hoc modo Deus operatur, certo, infallibiliter, et efficaciter regenerentur, et actu credant. .Atque tum voluntas jam renovata, non tantum agitur et movetur a Deo, sed a Deo acta, agit et ipsa. Quamobrem etiam homo ipse per gratiam istam acceptam credere et resipiscere recte dicitur.

XIII.

Modum hujus operationis fideles in hac vita plene comprehendere non possunt; in eo interim acquiescentes, quod per istam DEI gratiam, se corde credere, et Servatorem suum diligere, sciant ac sentiant.

XIV.

Sic ergo fides Dei donum est, non eo quod a Deo hominis arbitrio offeratur, sed quod homini reipsa conferatur, inspiretur, et infundatur. Non etiam quod Deus potentiam credendi tantum conferat, consensum vero seu actum credendi ab hominis deinde arbitrio expectet, sed, quod et velle credere, et ipsum credere in homine is efficiat, qui operatur et velle et facere, adeoque omnia operatur in omnibus.

XV.

Hanc gratiam DEUS nemini debet. Quid enim debeat ei, qui prior dare nihil potest, ut ei retribuatur? Imo quid debeat ei, qui de suo nihil habet, præter peccatum et mendacium? Qui ergo gratiam illam accipit, soli Deo æternas debet et agit gratias; qui illam non accipit, is aut hæc spiritualia omnino non curat, et in suo sibi placet: aut securus se habere inaniter gloriatur, quod non habet. Porro de iis, qui externe fidem profitentur, et vitam emendant, optime secundum exemplum VOL. III.-O o

VI.

Quod autem multi per Evangelium vocati non resipiscunt, nec in Christum credunt, sed infidelitate pereunt, non fit hoc hostiæ CHRISTI in cruce oblatæ defectu, vel insufficientia, sed propria ipsorum culpa.

VII.

Quotquot autem vere credunt, et per mortem CHRISTI a peccatis, et interitu liberantur ac servantur, illis hoc beneficium, ex sola Dei gratia, quam nemini debet, ab æterno ipsis in CHRISTO data, obtingit.

VIII.

Fuit enim hoc Dei Patris liberrimum consilium, et gratiosissima voluntas atque intentio, ut mortis pretiosissimæ Filii sui vivifica et salvifica efficacia sese exereret in omnibus electis, ad eos solos fide justificante donandos, et per eam ad salutem infallibiliter perducendos: hoc est, voluit Deus, ut Christus per sanguinem crucis (quo novum fœdus confirmavit) ex omni populo, tribu, gente, et lingua, eos omnes et solos, qui ab æterno ad salutem electi, et a Patre ipsi dati sunt, efficaciter redimeret, fide (quam, ut et alia Spiritus Sancti salvifica dona, ipsis morte sua acquisivit) donaret, ab omnibus peccatis, tum originali, tum actualibus, tam post, quam ante fidem commissis sanguine suo mundaret, ad finem usque fideliter custodiret, tandemque absque omni labe et macula gloriosos coram se sisteret.

IX.

Hoc consilium, ex æterno erga electos amore profectum ab initio mundi in præsens usque tempus, frustra obnitentibus inferorum portis, potenter impletum fuit, et deinceps quoque implebitur: ita quidem ut electi suis temporibus in unum colligantur, et semper sit aliqua credentium Ecclesia in sanguine Christi fundata, quæ illum Servatorem suum, qui pro ea, tanquam Sponsus pro sponsa, animam suam in cruce exposuit, constanter diligat, perseveranter colat, atque hic et in omnem æternitatem celebret.

REJECTIO ERRORUM.

Exposita doctrina orthodoxa, rejicit Synodus errores eorum:

I.

Qui docent, 'Quod Deus Pater Filium suum in mortem crucis destinaverit, sine certo ac definito consilio quemquam nominatim salvandi, adeo ut impetrationi mortis Christi sua necessitas, utilitas, dignitas sarta tecta, et numeris suis perfecta, completa atque integra constare potuisset, etiamsi impetrata redemptio nulli individuo unquam actu ipso fuisset applicata. Hæc enim assertio in Dei Patris sapientiam meritumque Jesu Christi contumeliosa, et Scripturæ contraria est. Sic enim ait Servator: Ego animam pono pro ovibus, et agnosco Johan. x. 15, 27. Et de Servatore Esaias propheta: Cum posuerit se sacrificium pro reatu, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovæ in manu ejus prosperabitur. liii. 10. Denique, articulum Fidei, quo Ecclesiam credimus, evertit.

eas.

II.

Esai.

Qui docent, Non fuisse hunc finem mortis Christi, ut novum gratiæ fœdus suo sanguine reipsa sanciret, sed tantum, ut nudum jus Patri acquireret, quodcunque fœdus, vel gratiæ, vel operum, cum hominibus denuo ineundi.' Hoc enim repugnat Scripturæ, quæ docet, Christum melioris, id est, novi fœderis Sponsorem et Mediatorem factum esse. Heb. vii. 22. Et, Testamentum in mortuis demum ratum esse. Heb. ix. 15, 17.

III.

Qui docent, 'Christum per suam satisfactionem, nullis certo meruisse ipsam salutem et fidem, qua hæc Christi satisfactio ad salutem efficaciter applicetur, sed tantum Patri acquisivisse potestatem vel plenariam voluntatem, de novo cum hominibus agendi, et novas, quascunque vellet conditiones, præscribendi, quarum præstatio a libero hominis arbitrio pendeat, atque ideo fieri potuisse, ut vel nemo, vel omnes eas implerent.' Hi enim de morte Christi nimis abjecte sentiunt, primarium fructum seu beneficium per eam partum nullatenus agnoscunt, et Pelagianum errorem ab inferis revocant.

[ocr errors]

IV.

Qui docent, Fœdus illud novum gratiæ, quod Deus Pater, per mortis Christi interventum cum hominibus pepigit, non in eo consistere, quod per fidem, quatenus meritum Christi apprehendit, coram Deo justificemur et salvemur; sed in hoc, quod Deus, abrogata perfectæ obedientiæ legalis exactione, fidem ipsam et fidei obedientiam imperfectam pro perfecta legis obedientia reputet, et vitæ æternæ præmio gratiose dignam censeat.' Hi enim contradicunt Seripturæ, Justificantur gratis, ejus gratia, per redemptionem factam in Jesu Christo, quem proposuit Deus placamentum per fidem in sanguine ejus. Rom. iii. 24, 25. Et cum impio Socino, novam et peregrinam hominis coram Deo justificationem, contra totius Ecclesiæ consensum, inducunt.

V.

Qui docent, 'Omnes homines in statum reconciliationis et gratiam fœderis esse assumptos, ita ut nemo propter peccatum originale sit damnationi obnoxius, aut damnandus, sed omnes ab istius peccati reatu sint immunes.' Hæc enim sententia repugnat Scripturæ, affirmanti nos natura esse filios ira. [Ephes. ii. 3.]

VI.

Qui impetrationis et applicationis distinctionem usurpant, ut incautis et imperitis hanc opinionem instillent: Deum, quantum ad se attinet, omnibus hominibus ex æquo ea beneficia voluisse conferre, quæ per mortem Christi acquiruntur; quod autem quidam præ aliis participes fiant remissionis peccatorum, et vitæ æternæ, discrimen illud pendere ex libero eorum

nominamur, non esse qualitatem seu donum a Deo infusum; sed tantum actum hominis, neque aliter donum dici posse, quam respectu potestatis ad ipsam perveniendi.' Contradicunt enim hæc sacris literis, quæ testantur DEUM novas qualitates fidei, obedientiæ, ac sensus amoris sui cordibus nostris infundere. Jer. xxxi. 33: Indam legem meam menti eorum, ac cordi eorum inscribam eam. Esa. xliv. 3: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam Spiritum meum super semen tuum. Rom. v. 5: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Repugnant etiam continuæ praxi Ecclesiæ, sic apud prophetam orantis: Converte me, Domine, et convertar. Jer. xxxi. 18.

VII.

Qui docent, Gratiam, qua convertimur ad Deum, nihil aliud esse quam lenem suasionem; seu' (ut alii explicant) nobilissimum agendi modum in conversione hominis, et naturæ humanæ convenientissimum esse, qui fiat suasionibus; nihilque obstare quo minus vel sola moralis gratia homines animales reddat spirituales; imo Deum non aliter quam morali ratione consensum voluntatis producere: atque in eo consistere operationis divinæ efficaciam, qua Satanæ operationem superet, quod Deus æterna bona, Satan autem temporaria promittat.” Omnino enim hoc Pelagianum est, et universæ Scripturæ contrarium, quæ præter hunc etiam alium, et longe efficaciorem ac diviniorem Spiritus Sancti agendi modum, in hominis conversione agnoscit. Ezech. xxxvi. 26: Dabo vobis cor meum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et auferam cor lapideum, daboque cor carneum, etc.

VIII.

Qui docent, Deum in hominis regeneratione eas suæ omnipotentiæ vires non adhibere, quibus voluntatem ejus ad fidem et conversionem potenter et infallibiliter flectat; sed positis omnibus gratiæ operationibus, quibus Deus ad hominem convertendum utitur, hominem tamen Deo, et Spiritui regenerationem ejus intendenti, et regenerare ipsum volenti, ita posse resistere, et actu ipso sæpe resistere, ut sui regenerationem prorsus impediat, atque adeo in ipsius manere potestate, ut regeneretur vel non regeneretur.' Hoc enim nihil aliud est, quam tollere omnem efficaciam gratiæ Dei in nostri conversione, et actionem Dei omnipotentis subjicere voluntati hominis, idque contra Apostolos, qui docent, Nos credere pro efficacitate fortis roboris Dei. Ephes. i. 19. Et, Deum bonitatis suæ gratuitam benevolentiam et opas fidei potenter in nobis complere. 2 Thess. i. 11. Item, Divinam ipsius vim omnia nobis donasse, quæ ad vitam et pietatem pertinent. 2 Pet. i. 3.

IX.

Qui docent, 'Gratiam et liberum arbitrium esse causas partiales simul concurrentes ad conversionis initium; nec gratiam ordine causalitatis efficientiam voluntatis antecedere ;' id est, 'Deum non prius hominis voluntatem efficaciter juvare ad conversionem, quam voluntas ipsa hominis se movet ac determinat.' Hoc enim dogma Ecclesia prisca in Pelagianis jam olim condemnavit, ex Apostolo Rom. ix. 16: Non est volentis nec currentis, sed Dei miserentis. Et, 1 Cor. iv. 7: Quis te discernit? Et, Quid habes quod non acceperis? Item, Phil. ii. 13: Deus est qui in vobis operatur ipsum velle et perficere pro suo beneplacito.

Huic capiti eadem quæ prius subscribuntur nomina.

« PreviousContinue »