Page images
PDF
EPUB

judicio solet accidere, qui de electionis gratia, vel temere præsumentes, vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum ambulare nolunt.

XIV.

Ut autem hæc de divina electione doctrina sapientissimo Dei consilio per prophetas, Christum ipsum, atque Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo Testamento, est prædicata, et sacrarum deinde literarum monumentis commendata: ita et hodie in Ecclesia Dei, cui ea peculiariter est destinata, cum spiritu discretionis, religiose et sancte, suo loco et tempore, missa omni curiosa viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad sanctissimi nominis divini gloriam, et vividum populi ipsius solatium.

XV.

Cæterum æternam et gratuitam hanc electionis nostri gratiam eo vel maxime illustrat, nobisque commendat Scriptura Sacra, quod porro testatur non omnes homines esse electos, sed quosdam non electos, sive in æterna Dei electione præteritos, quos scilicet Deus ex liberrimo, justissimo, irreprehensibili, et immutabili beneplacito decrevit in communi miseria, in quam se sua culpa præcipitarunt, relinquere, nec salvifica fide et conversionis gratia donare, sed in viis suis, et sub justo judicio relictos, tandem non tantum propter infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem justitiæ suæ damnare, et æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis, quod Deum neutiquam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed tremendum, irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.

XVI.

Qui vivam in Christum fidem, seu certam cordis fiduciam, pacem conscientiæ, studium filialis obedientiæ, gloriationem in Deo per Christum in se nondum efficaciter sentiunt, mediis tamen, per quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, íi ad reprobationis mentionem non consternari, nec se reprobis accensere, sed in usu mediorum diligenter pergere, ac horam uberioris gratiæ ardenter desiderare et reverenter humiliterque expectare debent. Multo autem minus doctrina de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum converti, ei unice placere, et e corpore mortis eripi desiderant, in via tamen

VI.

Quod autem multi per Evangelium vocati non resipiscunt, nec in Christum credunt, sed infidelitate pereunt, non fit hoc hostiæ CHRISTI in cruce oblatæ defectu, vel insufficientia, sed propria ipsorum culpa.

VII.

Quotquot autem vere credunt, et per mortem CHRISTI a peccatis, et interitu liberantur ac servantur, illis hoc beneficium, ex sola Dei gratia, quam nemini debet, ab æterno ipsis in CHRISTO data, obtingit.

VIII.

Fuit enim hoc Dei Patris liberrimum consilium, et gratiosissima voluntas atque intentio, ut mortis pretiosissimæ Filii sui vivifica et salvifica efficacia sese exereret in omnibus electis, ad eos solos fide justificante donandos, et per eam ad salutem infallibiliter perducendos: hoc est, voluit Deus, ut Christus per sanguinem crucis (quo novum fœdus confirmavit) ex omni populo, tribu, gente, et lingua, eos omnes et solos, qui ab æterno ad salutem electi, et a Patre ipsi dati sunt, efficaciter redimeret, fide (quam, ut et alia Spiritus Sancti salvifica dona, ipsis morte sua acquisivit) donaret, ab omnibus peccatis, tum originali, tum actualibus, tam post, quam ante fidem commissis sanguine suo mundaret, ad finem usque fideliter custodiret, tandemque absque omni labe et macula gloriosos coram se sisteret.

IX.

Hoc consilium, ex æterno erga electos amore profectum ab initio mundi in præsens usque tempus, frustra obnitentibus inferorum portis, potenter impletum fuit, et deinceps quoque implebitur: ita quidem ut electi suis temporibus in unum colligantur, et semper sit aliqua credentium Ecclesia in sanguine Christi fundata, quæ illum Servatorem suum, qui pro ea, tanquam Sponsus pro sponsa, animam suam in cruce exposuit, constanter diligat, perseveranter colat, atque hic et in omnem æternitatem celebret.

REJECTIO ERRORUM.

Exposita doctrina orthodoxa, rejicit Synodus errores eorum:

I.

Qui docent, 'Quod Deus Pater Filium suum in mortem crucis destinaverit, sine certo ac definito consilio quemquam nominatim salvandi, adeo ut impetrationi mortis Christi sua necessitas, utilitas, dignitas sarta tecta, et numeris suis perfecta, completa atque integra constare potuisset, etiamsi impetrata redemptio nulli individuo unquam actu ipso fuisset applicata. Hæc enim assertio in Dei Patris sapientiam meritumque Jesu Christi contumeliosa, et Scripturæ contraria est. Sic enim ait Servator: Ego animam pono pro ovibus, et agnosco Johan. x. 15, 27. Et de Servatore Esaias propheta: Cum posuerit se sacrificium pro reatu, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovæ in manu ejus prosperabitur. Esai. liii. 10. Denique, articulum Fidei, quo Ecclesiam credimus, evertit.

eas.

[ocr errors]

II.

Qui docent, Non fuisse hunc finem mortis Christi, ut novum gratiæ fœdus suo sanguine reipsa sanciret, sed tantum, ut nudum jus Patri acquireret, quodcunque fœdus, vel gratiæ, vel operum, cum hominibus denuo ineundi.' Hoc enim repugnat Scripturæ, quæ docet, Christum melioris, id est, novi fœderis Sponsorem et Mediatorem factum esse. Heb. vii. 22. Et, Testamentum in mortuis demum ratum esse. Heb. ix. 15, 17.

III.

Qui docent, 'Christum per suam satisfactionem, nullis certo meruisse ipsam salutem et fidem, qua hæc Christi satisfactio ad salutem efficaciter applicetur, sed tantum Patri acquisivisse potestatem vel plenariam voluntatem, de novo cum hominibus agendi, et novas, quascunque vellet conditiones, præscribendi, quarum præstatio a libero hominis arbitrio pendeat, atque ideo fieri potuisse, ut vel nemo, vel omnes eas implerent.' Hi enim de morte Christi nimis abjecte sentiunt, primarium fructum seu beneficium per eam partum nullatenus agnoscunt, et Pelagianum errorem ab inferis revocant.

IV.

Qui docent, 'Fœdus illud novum gratiæ, quod Deus Pater, per mortis Christi interventum cum hominibus pepigit, non in eo consistere, quod per fidem, quatenus meritum Christi apprehendit, coram Deo justificemur et salvemur; sed in hoc, quod Deus, abrogata perfectæ obedientiæ legalis exactione, fidem ipsam et fidei obedientiam imperfectam pro perfecta legis obedientia reputet, et vitæ æternæ præmio gratiose dignam censeat.' Hi enim contradicunt Scripturæ, Justificantur gratis, ejus gratia, per redemptionem factam in Jesu Christo, quem proposuit Deus placamentum per fidem in sanguine ejus. Rom. iii. 24, 25. Et cum impio Socino, novam et peregrinam hominis coram Deo justificationem, contra totius Ecclesiæ consensum, inducunt.

V.

Qui docent, 'Omnes homines in statum reconciliationis et gratiam fœderis esse assumptos, ita ut nemo propter peccatum originale sit damnationi obnoxius, aut damnandus, sed omnes ab istius peccati reatu sint immunes.' Hæc enim sententia repugnat Scripturæ, affirmanti nos natura esse filios iræ. [Ephes. ii. 3.]

VI.

Qui impetrationis et applicationis distinctionem usurpant, ut incautis et imperitis hanc opinionem instillent: Deum, quantum ad se attinet, omnibus hominibus ex æquo ea beneficia voluisse conferre, quæ per mortem Christi acquiruntur; quod autem quidam præ aliis participes fiant remissionis peccatorum, et vitæ æternæ, discrimen illud pendere ex libero eorum

arbitrio, se ad gratiam indifferenter oblatam applicante, non autem ex singulari misericordiæ dono, efficaciter in illis operante, ut præ aliis gratiam illam sibi applicent. Nam isti, dum simulant se distinctionem hanc sano sensu proponere, populo perniciosum Pelagianismi venenum conantur propinare.

VII.

Qui docent, CHRISTUM, pro iis, quos DEUS summe dilexit, et ad vitam æternam elegit, ́mori nec potuisse, nec debuisse, nec mortuum esse, cum talibus morte CHRISTI non sit opus.' Contradicunt enim Apostolo dicenti: Christus dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Galat. ii. 20. Item, Quis est, qui crimina intentet adversus electos DEI? DEUS est is, qui justificat. Quis est qui condemnet? CHRISTUS est, qui mortuus est. Rom. viii. 33, 34: nimirum, pro illis. Et Salvatori asseveranti, Ego pono animam meam pro ovibus meis, Johan. x. 15. Et, Hoc est præceptum meum, ut diligatis alii alios, sicut ego dilexi vos. Majorem dilectionem nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis. Johan. xv. 12, 13.

Huic capiti eadem quæ prius subscribuntur nomina.

TERTIUM ET QUARTUM DOCTRINE CAPUT, DE HOMINIS CORRUPTIONE, ET CONVERSIONE AD DEUM EJUSQUE MODO.

Articulus Primus.

Homo ab initio ad imaginem DEI conditus vera et salutari sui Creatoris et rerum spiritualium notitia in mente, et justitia in voluntate et corde, puritate in omnibus affectibus exornatus, adeoque totus sanctus fuit; sed Diaboli instinctu, et libera sua voluntate a Deo desciscens, eximiis istis donis seipsum orbavit: atque e contrario eorum loco cœcitatem, horribiles tenebras, vanitatem, ac perversitatem judicii in mente, malitiam, rebellionem, ac duritiem in voluntate et corde, impuritatem denique in omnibus affectibus contraxit.

II.

Qualis autem post lapsum fuit homo, tales et liberos procreavit, nempe corruptus corruptos; corruptione ab Adamo in omnes posteros [solo Christo excepto] non per imitationem [quod Pelagiani olim voluerunt], sed per vitiosæ naturæ propagationem, justo Dei judicio, derivata.

III.

Itaque omnes homines in peccato concipiuntur, et filii iræ nascuntur, inepti ad omne bonum salutare, propensi ad malum, in peccatis mortni, et peccati servi; et absque Spiritus Sancti regenerantis gratia, ad Deum redire, naturam depravatam corrigere, vel ad ejus correctionem se disponere nec volunt, nec possunt.

IV.

Residuum quidem est post lapsum in homine lumen aliquod naturæ, cujus beneficio ille notitias quasdam de Deo, de rebus naturalibus, de discrimine honestorum et turpium retinet, et aliquod virtutis ac disciplinæ externæ studium ostendit: sed tantum abest, ut hoc naturæ lumine ad salutarem Dei cognitionem pervenire, et ad eum se convertere possit, ut ne quidem eo in naturalibus ac civilibus recte utatur, quinimo qualecumque id demum sit, id totum variis modis contaminet, atque in injustitia detineat, quod dum facit, coram Deo inexcusabilis redditur.

V.

Quæ luminis naturæ, eadem hæc Decalogi per Mosen a Deo Judæis peculiariter traditi est ratio: cum enim is magnitudinem quidem peccati retegat, ejusque hominem magis ac magis reum peragat, sed nec remedium exhibeat, nec vires emergendi ex miseria conferat, adeoque per carnem infirmatus transgressorem maledictione relinquat, non potest homo per eum salutarem gratiam obtinere.

VI.

Quod igitur nec lumen naturæ, nec lex potest, id Spiritus Sancti virtute præstat Deus, per sermonem, sive ministerium reconciliationis, quod est Evangelium de Messia, per quod placuit Deo homines credentes tam in Veteri, quam in Novo Testamento servare.

VII.

Hoc voluntatis suæ mysterium Deus in Veteri Testamento paucioribus patefecit, in Novo Testamento pluribus, sublato jam populorum discrimine, manifestat. Cujus dispensationis caussa, non in gentis unius præ alia dignitate, aut meliore luminis naturæ usu, sed in liberrimo beneplacito, et gratuita dilectione DEI est collocanda. Unde illi, quibus præter et contra omne meritum tanta fit gratia, eam humili et grato corde agnoscere, in reliquis autem, quibus ea gratia non fit, severitatem et justitiam judiciorum DEI cum Apostolo adorare, nequaquam vero curiose scrutari debent.

VIII.

Quotquot autem per Evangelium vocantur, serio vocantur. Serio

« PreviousContinue »