Page images
PDF
EPUB

pietatis et fidei eo usque, quo volunt, pervenire nondum possunt, siqui dem linum fumigans se non extincturum, et arundinem quassatam se non fracturum, promisit misericors Deus. Iis autem hæc doctrina merito terrori est, qui Dei et Servatoris Jesu Christi obliti, mundi curis et carnis voluptatibus se totos manciparunt, quamdiu ad Deum serio

non convertuntur.

XVII.

Quandoquidem de voluntate Dei ex verbo ipsius nobis est judicandum, quod testatur liberos fidelium esse sanctos, non quidem natura, sed beneficio fœderis gratuiti, in quo illi cum parentibus comprehenduntur, pii parentes de electione et salute suorum liberorum, quos Deus in infantia ex hac vita evocat, dubitare non debent.

XVIII.

Adversus hanc gratuitæ electionis gratiam, et justæ reprobationis severitatem, obmurmuranti opponimus hoc apostolicum: O homo! tu quis es qui ex adverso responsas Deo? Rom. ix. 20. Et illud Servatoris nostri, An non licet mihi quod volo facere in meis? Matt. xx. 15. Nos vero hæc mysteria religiose adorantes, cum Apostolo exclamamus: O profunditatem divitiarum tum sapientiæ tum cognitionis Dei! Quam imperscrutabilia sunt Dei judicia, et ejus viæ impervestigabiles! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis fuit ei a consiliis? Aut quis prior dedit ei ut reddatur ei? Nam ex eo, et per eum, et in eum sunt omnia. Ipsi sit gloria in sæcula. Amen. Rom. xi. 33-36.

REJECTIO ERRORUM,

Quibus Ecclesia Belgica sunt aliquamdiu perturbatæ. Exposita doctrina Orthodoxa de Electione et Reprobatione, Synodus rejicit Errores eorum:

I.

Qui docent, 'Voluntatem Dei de servandis credituris, et in fide fideique obedientia perseveraturis, esse totum et integrum electionis ad salutem decretum; nec quicquam aliud de hoc decreto in verbo Dei esse revelatum.' Hi enim simplicioribus imponunt, et Scripturæ sacræ manifeste contradicunt, testanti Deum non tantum servare velle credituros, sed etiam certos quosdam homines ab æterno elegisse, quos præ aliis in tempore fide in Christum et perseverantia donaret; sicut scriptum est, Manifestum feci nomen tuum hominibus, quos dedisti

Act.

mihi. Johan. xvii. 6. Item, Crediderunt quotquot ordinati erant ad vitam æternam. xiii. 48. Et, Elegit nos ante jaçta mundi fundamenta, ut essemus sancti, etc. Ephes. 1. 4.

[ocr errors]

II.

Qui docent, Electionem Dei ad vitam æternam esse multiplicem; aliam generalem et indefinitam, aliam singularem et definitam; et hanc rursum vel incompletam, revocabilem, non peremptoriam, sive conditionatam: vel completam, irrevocabilem, peremptoriam, seu absolutam.' Item, 'Aliam electionem esse ad fidem, aliam ad salutem; ita ut electio ad fidem justificantem absque electione peremptoria ad salutem esse possit.' Hoc enim est humani cerebri commentum extra Scripturas excogitatum, doctrinam de electione corrumpens, et auream hanc salutis catenam dissolvens: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit: et quos vocavit, eos etiam justificavit : quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

III.

Qui docent, 'Dei beneplacitum ac propositum, cujus Scriptura meminit in doctrina electionis, non consistere in eo, quod Deus certos quosdam homines præ aliis elegerit, sed in eo, quod Deus ex omnibus possibilibus conditionibus (inter quas etiam sunt opera legis) sive ex omnium rerum ordine actum fidei, in sese ignobilem, et obedientiam fidei imperfectam, in salutis conditionem elegerit; eamque gratiose pro perfecta obedientia reputare, et vitæ æternæ præmio dignam censere voluerit.' Hoc enim errore pernicioso beneplacitum Dei et meritum Christi enervatur, et homines inutilibus quæstionibus a veritate justificationis gratuitæ, et simplicitate Scripturarum avocantur; illudque Apostoli falsi arguitur; Deus nos vocavit vocatione sancta; non ex operibus, sed ex suo proposito et gratia, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæculorum. 2 Tim. i. 9.

IV.

Qui docent, In electione ad fidem hanc conditionem prærequiri, ut homo lumine naturæ recte utatur, sit probus, parvus, humilis, et ad vitam æternam dispositus, quasi ab ipsis electio aliquatenus pendeat.' Pelagium enim sapiunt, et minime obscure falsi insimulant Apostolum scribentem: Versati sumus olim in cupiditatibus carnis nostræ, facientes quæ carni et cogitationibus libebant, eramusque natura filii iræ, ut et reliqui. Sed Deus, qui dives est misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam nos cum in offensis mortui essemus, una vivificavit cum Christo, cujus gratia estis servati, unaque suscitavit, unaque collocavit in cœlis in Christo Jesu; ut ostenderet in seculis supervenientibus supereminentes illas opes suæ gratiæ, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu. Gratia enim estis servati per fidem (et hoc non ex vobis, Dei donum est), non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ephes. ii. 3-9. V.

[ocr errors]

Qui docent, Electionem singularium personarum ad salutem, incompletam et non peremptoriam, factam esse ex prævisa fide, resipiscentia, sanctitate et pietate inchoata, aut aliquamdiu continuata: completam vero et peremptoriam ex prævisæ fidei, resipiscentiæ, sanctitatis, et pietatis finali perseverantia: et hanc esse gratiosam et evangelicam dignitatem, propter quam qui eligitur dignior sit illo qui non eligitur: ac proinde fidem, fidei obedientiam, sanctitatem, pietatem, et perseverantiam non esse fructus sive effectus electionis immutabilis ad gloriam, sed conditiones, et caussas sine quibus non, in eligendis complete prærequisitas, et prævisas, tanquam præstitas.' Id quod toti Scripturæ repugnat, quæ hæc et alia dicta passim auribus et cordibus nostris ingerit: Electio non est ex operibus, sed ex vocante. Rom. ix. 11. Credebant quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act. xiii. 48. Elegit nos in semetipso ut sancti essemus. Ephes. i. 4. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Johan. xv. 16. Si ex gratia, non ex operibus. Rom. xi. 6. In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos, et misit Filium suum. 1 Johan. iv. 10.

catum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est. Rom. vi. 23.

II.

Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.

III.

Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lætissimi hujus nuntii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult, quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum crucifixum vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non audierint? quomodo autem audient absque prædicante? quomodo prædicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14, 15.

IV.

Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita æterna do

nantur.

V.

Incredulitatis istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa seu culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides autem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptum est: Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est. Ephes. ii. 8. Item: Gratis datum est vobis in Christum credere. Phil. i. 29.

VI.

Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab æterno ipsius decreto provenit; Omnia enim opera sua novit ab æterno: Actor. xv. 18; Ephes. i. 11; secundum quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suæ malitiæ et duritiæ relinquit. Atque hic potissimum sese nobis aperit profunda, misericors pariter et justa hominum æqualiter perditorum discretio; sive decre

tumn illud electionis et reprobationis in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile præstat solatium.

VII.

Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primæ va integritate in peccatum et exitium sua culpa prolapso, secundum liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia, certam quorundam hominum multitudinem, aliis nec meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis jacentium, ad salutem elegit in Christo, quem etiam ab æterno Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque fundamentum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus communionem per verbum et Spiritum suum efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide donare, justificare, sanctificare, et potenter in Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad demonstrationem suæ misericordiæ, et laudem divitiarum gloriosæ suæ gratiæ, sicut scriptum est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum charitate; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios, per Jesum Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ, ad laudem gloriosæ suæ gratiæ, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4, 5, 6. Et alibi: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit; et quos vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

VIII.

Hæc electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandorum in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura unicum prædicat beneplacitum, propositum, et consilium voluntatis Dei, quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et ad viam salutis, quam præparavit ut in ea ambulemus.

IX.

Eadem hæc electio facta est non ex prævisa fide, fideique obedientia, sanctitate, aut alia aliqua bona qualitate et dispositione, tanquam caussa seu conditione in homine eligendo prærequisita, sed ad fidem,

fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac proinde electio est fons omnis salutaris boni: unde fides, sanctitas, et reliqua dona salvifica, ipsa denique vita æterna, ut fructus et effectus ejus profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non quia eramus, sed) ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus in charitate. Ephes. i. 4.

X.

Caussa vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei beneplacitum, non in eo consistens, quod certas qualitates seu actiones humanas, ex omnibus possibilibus, in salutis conditionem elegit; sed in eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine sibi in peculium adscivit, sicut scriptum est: Nondum natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, etc., dictum est (nempe Rebecca), Major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. Rom. ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Act. xiii. 48.

[ocr errors]

XI.

Atque ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis, omniscius, et omnipotens: ita electio ab ipso facta nec interrumpi, nec mutari, revocari, aut abrumpi, nec electi abjici, nec numerus eorum minui potest.

XII.

De hac æterna et immutabili sui ad salutem electione, electi suo tempore, variis licet gradibus et dispari mensura, certiores redduntur, non quidem arcana et profunditates Dei curiose scrutando; sed fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt vera in Christum fides, filialis Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum, esuries et sitis justitiæ, etc., in sese cum spirituali gaudio et sancta voluptate observando.

XIII.

Ex hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei majorem indies sese coram Deo humiliandi, abyssum misericordiarum ejus adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui ipsos prior tantopere dilexit, vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest, ut hac electionis doctrina atque ejus meditatione in mandatorum divinorum observatione segniores, aut carnaliter securi, reddantur. Quod iis justo Dei

« PreviousContinue »