Page images
PDF
EPUB

timore Dei et justa moderatione usurpanda. Apostolus enim, Om nia, inquit, mundis munda sunt (Tit. i. 15). Item: Omne, quod in macello venditur, edite, nihil interrogantes propter conscientiam (1 Cor. x. 25). Idem Apostolus nominat doctrinam eorum, qui jubent abstinere a cibis, doctrinam dæmoniorum. Cibos enim creasse Deum ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his, qui cognoverunt veritatem, quod quidquid creavit Deus, bonum sit, et nihil rejiciendum, si sumatur cum gratiarum actione, etc. (1 Tim. iv. 1, 3, 4). Idem ad Colossenses reprobat eos, qui nimia abstinentia, sibi comparare volunt existimationem sanctitatis (Coloss. ii. 21, 23). Nos itaque in universum reprobamus Tatianos et Encratitas, omnes denique Eustathii discipulos, contra quos congregata est Gangrensis synodus.

CAP. XXV.

DE CATECHESI, ET GROTANTIUM CONSOLATIONE VEL VISITATIONE. 1. Dominus veteri suo populo injunxit, maximam curam ut impenderent ab infantia recte instituendæ juventuti, adeoque mandavit diserte in lege sua, erudirent et sacramentorum mysteria interpretarentur. Cum autem ex Evangelicis et Apostolicis literis constet, Deum non minorem rationem habere novi sui populi pubis, cum palam testetur et dicat, Sinite pueros venire ad me, talium enim est regnum cœlorum (Marc. x. 14), consultissime faciunt ecclesiarum pastores, qui juventutem mature et diligenter catechisant, prima fidei fundamenta jacientes, ac rudimenta religionis nostræ fideliter docentes, explicando decalogum mandatorum Dei, symbolum item Apostolorum, orationem quoque dominicam, et sacramentorum rationem, cum aliis ejus generis primis principiis, et religionis nostræ capitibus præcipuis. Fidem vero et diligentiam hic suam in adducendis ad catechismum liberis præstet Ecclesia, cupiens et gaudens liberos suos recte institui.

2. Cum vero nunquam gravioribus tentationibus expositi sunt homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut ægrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui gregis invigilare accuratius, quam in hujusmodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature ægrotantes, vocentur item mature ab ægrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas

Satanæ suggestiones: instituant item preces apud ægrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro ægrotantis salute etiam in cœtu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem cum sua illa unctione extrema, diximus superius, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non appro betur.

CAP. XXVI.

DE SEPULTURA FIDELIUM, CURAQUE PRO MORTUIS GERENDA, De PurGATORIO, ET APPARITIONE SPIRITUUM.

1. Fidelium corpora, ut Spiritus Sancti templa, et quæ in ultimo die recte creduntur resurrectura, jubet scriptura honeste absque super stitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in Domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia præstare: aliam non docemus pro mortuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuorum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque in terram abjicientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, ant relictos ipsorum ne tantillum quidem curantes.

2. Improbamus rursus nimis et præpostere officiosos in defunctos, qui instar Ethnicorum suos deplangunt mortuos (luctum moderatum, quem Apostolus (1 Thess. iv.) concessit, non vituperamus, inhumanum esse judicantes, prorsus nihil dolere), et pro mortuis sacrificant, et preculas certas, non sine pretio, demurmurant, hujusmodi suis officiis liberaturi suos illos ex tormentis, quibus a morte inmersos, et inde rursus liberari posse hujusmodi næniis arbitrantur.

3. Credimus enim, fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragiis aut precibus pro defunctis, denique illis suis officiis nihil indigere. Credimus item, infideles recta præcipitari in tartara, ex quibus nullus impiis aperitur, ullis viventium officiis, exitus.

4. Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianæ : Credo remissionem peccatorum et vitam æternam, purgationique plenæ per Christum, et Christi Domini hisce sententiis adversatur: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transivit a morte in vitam (Joh. v. 24). Item, Qui lotus est, non opus habet,

nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis (Joh. xiii. 10).

5. Jam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui, ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (Deut. xviii. 10, 11). Epuloni vero pœnis mancipato, sicut narrat veritas evangelica, negatur ad fratres suos reditus: pronunciante interim divino oraculo, atque dicente, Habent Mosen et Prophetas, audiant illos. Si Mosen et Prophetas non au diunt, neque si quis ex mortuis resurrexit, credent (Luc. xvi. 31).

CAP. XXVII.

DE RITIBUS ET CEREMONIIS, ET MEDIIS. [CONF. AUG., ART. XV.]

1. Veteri populo traditæ sunt quondam cæremoniæ, ut pædagogia quædam, iis qui sub lege veluti sub pædagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus (Rom. vi. 14), disparueruntque cæremoniæ, quas in Ecclesia Christi adeo retinere aut reparare noluerunt Apostoli, ut aperte sint testati se nullum onus velle imponere Ecclesiæ (Act. xv. 28). Proinde Judaismum videremur reducere aut restituere, si in Ecclesia Christi, ad morem veteris Ecclesiæ, cæremonias, ritusve multiplicaremus. Ideoque minime approbamus eorum sententiam, quibus visum est Ecclesiam Christi cohiberi oportere, ceu pædagogia quadam, multis variisque ritibus. Nam si populo Christiano Apostoli cæremonias vel ritus divinitus traditos imponere noluerunt, quis ergo sanæ mentis obtrudet illi adinventiones adinventas humanitus? Quanto magis accedit cumulo rituum in Ecclesia, tanto magis detrahitur non tantum libertati Christianæ, sed et Christo et ejus fidei: dum vulgus ea quærit in ritibus, quæ quæreret in solo Dei Filio Jesu Christo per fidem. Sufficiunt itaque piis pauci, moderati, simplices, nec alieni a verbo Dei ritus.

2. Quod si in ecclesiis dispares inveniuntur ritus, nemo ecclesias existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit,

omnes ecclesiarum, quæ per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim, qui ejusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Hæc ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione cœnæ Domini et in aliis nonnullis rebus habentes in nostris ecclesiis, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiæ in hujusmodi ritibus, sicut mediis, usæ sunt libertate. Id quod nos hodie quoque facimus.

3. At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, ut quidem solent missam et usum imaginum in templo pro mediis reputare, quæ revera non sunt media. Indifferens (dixit ad Augustinum Hieron.) illud est, quod nec bonum nec malum est, ut sive feceris, sive non feceris, nec justitiam habeas nec injustitiam. Proinde cum adiapopa rapiuntur ad fidei confessionem, libera esse desinunt: sicuti Paulus ostendit, licitum esse carnibus vesci, si quis non submoneat, idolis esse litatas, alioqui fore illicitas, quod qui his vescitur, jam vescendo, idololatriam approbare videatur (1 Cor. viii. 10).

CAP. XXVIII.

DE BONIS ECCLESIÆ.

1. Opes habet Ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facultates suas Ecclesiæ donarunt. Opus enim habet Ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res Ecclesiæ necessarias sustinendas. Ac verus usus opum Ecclesiæ

quondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et cœtibus sacris, cum universo cultu, ritibus et ædificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus aliis necessariis, et imprimis pauperibus juvandis atque alendis. Deligantur autem viri timentes Deum, prudentes, et in œconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica.

2. Si vero opes Ecclesiæ per injuriam temporis, et quorundam audaciam, inscitiam, aut avaritiam translatæ sunt in abusum, reducantur a viris piis et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaque reformandas esse scholas et collegia corrupta in doctrina, in cultu, et in mori

bus, ordinandamque esse pie, bona fide, atque prudenter pauperum

subventionem.

CAP. XXIX.

DE CELIBATU, CONJUGIO, ET ECONOMIA. [CONF. AUG., DE ABUS. 2.]

1. Qui cœlitus donum habent cœlibatus, ita ut ex corde, vel toto animo, puri sint ac continentes, nec urantur graviter, serviant in ea vocatione Domino, donec senserint se divino munere præditos, et ne efferant se cæteris, sed serviant Domino assidue, in simplicitate et humilitate. Aptiores autem hi sunt curandis rebus divinis, quam qui privatis familiæ negotiis distrahuntur. Quod si adempto rursus dono, ustionem senserint durabilem, meminerint verbi Apostolici: Melius est nubere, quam uri (1 Cor. vii.).

2. Conjugium enim (incontinentiæ medicina et continentia ipsa est) institutum est ab ipso Domino Deo, qui ei liberalissime benedixit, ac virum ac fœminam inseparabiliter sibi mutuum adhærere, et una in summa dilectione, concordiaque vivere voluit (Matt. xiii.). Unde scimus Apostolum dixisse: Honorabile est conjugium inter omnes et cubile impollutum (Heb. xiii. 4). Et iterum: Si virgo nupserit, non peccavit (1 Cor. vii.). Damnamus ergo polygamiam, et eos, qui secundas damnant nuptias. Docemus, contrahenda esse conjugia legitime in timore Domini, et non contra leges, prohibentes aliquot in conjugio gradus, ne incestæ fiant nuptiæ. Contrahantur cum consensu parentum, ant qui sunt loco parentum, ac in illum maxime finem, ad quem Dominus conjugia instituit et confirmentur publice in templo cum precatione et benedictione. Colantur denique sancte, cum maxima conjugum fide, pietate et dilectione, nec non puritate. Caveantur itaque rixa, dissidia, libidines et adulteria. Constituantur legitima in Ecclesia judicia, et judices sancti, qui tueantur conjugia, et omnem impudicitiam impudentiamque coërceant, et apud quos controversiæ matrimoniales transigantur.

3. Educentur quoque liberi a parentibus, in timore Domini: provideant item parentes liberis, memores Apostolicæ sententiæ: Qui suis non prospicit, fidem abnegavit, et infideli est deterior (1 Tim. v. 8). Imprimis autem doceant suos, quibus sese alant, artes honestas, abstrahant ab otio, et veram in his omnibus fiduciam in Deum inse

« PreviousContinue »