Page images
PDF
EPUB

docent nos exempla Evangelica. Dominus enim ad paralyticum, quem sanaverat, dicit: Ecce sanus factus es, ne posthac pecces, ne quid deterius tibi contingat (Joh. v. 14). Ad adulteram liberatam idem dixit: Vade, et ne posthac peccaveris (Joh. viii. 11). Quibus sane verbis non significavit, fieri posse, ut homo aliquando non peccet, dum adhuc in hac carne vivit, sed vigilantiam accuratumque studium commendat, ut modis in quam omnibus adnitamur, et precibus a Deo petanus, ne relabamur in peccata, ex quibus veluti resurreximus, et ne vincamur a carne, mundo et diabolo. Zachæus publicanus in gratiam receptus a Domino clamat in Evangelio: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix. 8). Ad eundem ergo modum prædicamus restitutionem et misericordiam, adeoque eleemosynam vere pœnitentibus esse necessariam ; et in universum Apostoli verbis hortamur omnes, ac dicimus: Ne regnet peccatum in mortali vestro corpore, ut obediatis ei per cupiditates ejus; neque adcommodetis membra vestra arma injustitiæ peccato, sed accommodetis vosmet ipsos Deo, velut ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo (Rom. vi. 12, 13).

11. Proinde damnamus omnes impias quorundam Evangelica prædicatione abutentium voces, et dicentium: facilis est ad Deum reditus. Christus expiavit omnia peccata; facilis est peccatorum condonatio. Quid ergo peccare nocebit? Nec magnopere curanda est pœnitentia, etc. Docemus interim semper, et omnibus peccatoribus aditum patere ad Deum, et hunc omnia omnibus fidelibus condonare peccata, excepto uno illo peccato, in Spiritum Sanctum (Marc. iii. 29).

12. Ideoque damnamus et veteres et novos Novatianos, atque Catharos. Damnamus imprimis lucrosam papæ de pœnitentia doctrinam; et contra simoniam ejus simoniacasque ejus indulgentias illud usurpamus Simonis Petri judicium: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti parari pecuniis. Non est tibi pars neque sors in ratione hac. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. viii. 20, 21).

13. Improbamus item illos, qui suis satisfactionibus existimant, se pro commissis satisfacere peccatis. Nam docemus, Christum unum, morte vel passione sua, esse omnium peccatorum satisfactionem, pro

pitiationem vel expiationem (Isa. liii. 5; 1 Cor. i. 30; 1 Joh. ii. 2). Interim tamen, quod et ante diximus, mortificationem carnis urgere non desinimus: addimus tamen, hanc non obtrudendam esse Deo superbe pro peccatorum satisfactione, sed præstandam humiliter, pro ingenio filiorum Dei, ut obedientiam novam, gratitudinis ergo, pro consecuta, per mortem et satisfactionem Filii Dei, liberatione, et plenaria satisfactione.

CAP. XV.

DE VERA FIDELIUM JUSTIFICATIONE. [CONF. AUG., ART. IV.] 1. Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et pœna absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit Apostolus: Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet? (Rom. viii. 33) opponuntur justificare et condemnare. Et in Actis App. dicit Apostolus: Per Christum adnunciatur nobis remissio peccatorum: et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Mosis justificari, per hunc omnis, qui credit, justificatur (Act. xiii. 38, 39). Nam in lege quoque et prophetis legimus: Si lis fuerit orta inter aliquos, et venerint ad judicium, judicent cos judices justificentque justum, et impient vel condemnent impium (Deut. xxv. 1). Et: Væ illis, qui justificant impium pro muneribus (Isa. v. 23).

2. Certissimum est autem, omnes nos esse natura peccatores et impios, ac coram tribunali Dei convictos impietatis et reos mortis. Justificari autem, id est, absolvi a peccatis et morte, a judice Deo, solius Christi gratia, et nullo nostro merito aut respectu. Quid enim apertius, quam quod Paulus dixit? Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Justificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu (Rom. iii. 23, 24).

3. Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita, ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non im

putans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam (2 Cor. v. 21; Rom. iv. 24, 25).

4. Quoniam vero nos justificationem hanc recipimus, non per ulla opera, sed per fidem in Dei misericordiam et Christum, ideo docemus et credimus cum Apostolo, hominem peccatorem justificari sola fide in Christum, non lege, aut ullis operibus. Dicit enim Apostolus: Arbitramur, fide justificari hominem absque operibus legis (Rom. iii. 28). Item: Si Abraham ex operibus justificatus fuit, habet, quod glorietur, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad justitiam. At ei, qui non operatur, sed credit in eum, qui justificat impium, imputatur fides sua ad justitiam (Rom. iv. 2-5). Et iterum: Gratia estis servati per fidem, idque non ex vobis, Dei bus, ne quis glorietur, etc. (Eph. ii. 8, 9). justitiam nostram recipit, et gratiæ Dei in fidei tribuitur justificatio, maxime propter nostrum opus est. Donum enim Dei est. recipere multis ostendit Dominus, apud Joan. cap. vi. ubi pro credere ponit manducare, et pro manducare credere. Nam sicut manducando cibum recipimus, ita credendo participamus Christum.

donum est. Non ex operi-
Ergo, quia fides Christum
Christo omnia tribuit, ideo
Christum, et non ideo, quia
Ceterum nos Christum fide

5. Itaque justificationis beneficium non partimur, partim gratiæ Dei, vel Christo, partim nobis, aut dilectioni operibusve, vel merito nostro, sed insolidum gratiæ Dei in Christo per fidem tribuimus. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab injustis; proinde oportet nos prius justos esse, quam diligamus aut faciamus opera justa. Justi vere efficimur, quemadmodum diximus, per fidem in Christum, mera gratia Dei, qui peccata nobis non imputat, sed justitiam Christi, adeoque fidem in Christum ad justitiam nobis imputat. Apostolus præterea apertissime dilectionem derivat ex fide, dicens: Finis præcepti est caritas, ex puro corde, conscientia bona, et fide non ficta (1 Tim. i. 5).

6. Quapropter loquimur in hac causa non de ficta fide, de inani et otiosa, aut mortua, sed de fide viva vivificanteque, quæ propter Christum, qui vita est et vivificat, quem comprehendit, viva est et dicitur, ac se vivam esse vivis declarat operibus. Nihil itaque contra hanc nostram doctrinam pugnat Jacobus, qui de fide loquitur inani et mortua, quam quidam jactabant, Christum autem intra se viventem per

fidem non habebant. Idem ille dixit, opera justificare, non contradicens Apostolo (rejiciendus alioqui), sed ostendens Abrahamum vivam justificantemque fidem suam declaravisse per opera (Jac. ii.). Id quod omnes pii faciunt, qui tamen soli Christo, nullis suis operibus fidunt. Iterum enim Apostolus dixit: Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus. Vitam autem, quam nunc vivo in carne, per fidem vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Non adspernor gratiam Dei. Nam si per legem est justitia: igitur Christus frustra mortuus est, etc. (Gal. ii. 20, 21).

CAP. XVI.

DE FIDE, ET BONIS OPERIBUS, EORUMQUE MERCEDE, ET MERITO HOMINIS. [CONF. AUG., ART. VI., XX.]

1. Fides enim Christiana non est opinio ac humana persuasio, sed firmissima fiducia et evidens ac constans animi adsensus, denique certissima comprehensio veritatis Dei, proposita in Scripturis et Symbolo Apostolico, atque adeo Dei ipsius summi boni, et præcipue promissionis divinæ, et Christi, qui omnium promissionum est colophon.

2. Hæc autem fides merum est Dei donum, quod solus Deus ex gratia sua, electis suis, secundum mensuram, et quando, cui, et quantum ipse vult, donat, et quidem per Spiritum Sanctum, mediante prædicatione Evangelii, et oratione fideli. Hæc etiam sua habet incrementa; quæ nisi et ipsa darentur a Deo, non dixissent Apostoli: Domine! adauge nobis fidem (Luc. xvii. 5).

3. Et hæc quidem omnia, quæ hactenus de fide diximus, ante nos ita docuerunt Apostoli. Paulus enim: Est autem fides, inquit, eorum, quæ sperantur, vñóσraσıç, vel subsistentia firma, et earum rerum, quæ non videntur, λɛyxos, id est, evidens ei certa rei comprehensio (Heb. xi. 1). Et idem iterum: Quotquot sunt promissiones Dei, inquit, per Christum sunt etiam et per ipsum Amen (2 Cor. i. 20). Ad Philipp. idem ait, donatum esse ipsis ut credant in Christum (Phil. i. 29). Item: Deus unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. xii. 3; 2 Thess. iii. 2). Rursus: Non omnium est fides, ait, neque obediunt omnes Evangelio (Rom. x. 16). Sed et Lucas testatur et ait: Et crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam (Act. xiii. 48). Unde idem iterum fidem nuncupat, fidem electorum Dei (Tit. i. 1). Et

iterum: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. x. 17). Alibi sæpe jubet orare pro fide.

4. Idem ille Apostolus fidem vocat efficacem et sese exserentem per dilectionem (Gal. v. 6). Illa conscientiam quoque pacificat, et liberum ad Deum aditum aperit, ut cum fiducia ad ipsum accedamus, et obtineamus ab eo utilia et necessaria. Eadem retinet nos in officio, quod Deo debemus et proximo, et in adversis patientiam firmat, et confessionem veram format atque facit, et, ut uno verbo omnia dicam, omnis generis bonos fructus et bona opera progignit (Gal. v. 22 sqq.).

5. Docemus enim, vere bona opera enasci ex viva fide, per Spiritum Sanctum, et a fidelibus fieri secundum voluntatem vel regulam Verbi Dei. Nam Petrus Apostolus: Omni adhibito studio, inquit, subministrate in fide vestra virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia vero temperantiam, etc. (2 Pet. i. 5-7). Diximus autem antea, legem Dei, quæ voluntas Dei est, formulam nobis præscribere bonorum operum. Et Apostolus ait: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis ab immunditie, et ne quis opprimat aut fraudet in negotio fratrem suum (1 Thess. iv. 4-6). Etenim non probantur Deo opera, et nostro arbitrio delecti cultus, quos Paulus nuncupat : AoSpnoksias (Col. ii. 18). De quibus et Dominus in Evangelio: Frustra me colunt, ait, docentes doctrinas præcepta hominum (Matt. xv. 9).

6. Improbamus ergo hujusmodi opera: adprobamus et urgemus illa, quæ sunt ex voluntate et mandato Dei. Illa ipsa fieri debent, non ut his promereamur vitam æternam. Donum Dei enim est, ut Apostolus ait, vita æterna, neque ad ostentationem, quam rejecit Dominus (Matt. vi.), neque ad quæstum, quem et ipsum rejecit (Matt. xxiii.), sed ad gloriam Dei, ad ornandam vocationem nostram, gratitudinemque Deo præstandam, et ad utilitatem proximi. Rursus enim Dominus noster in Evangelio dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem, qui in cœlis est (Matt. v. 16). Sed et Apostolus Paulus: Ambulate digne vocatione vestra (Eph. iv. 1). Item: Quidquid egeritis, inquit, aut sermone aut facto, omnia in nomine Jesu facite, gratias agentes Deo et Patri per illum (Col. iii. 17). Idem: Nemo, quod suum est, quærat, sed quisque quod alterius (Phil. ii. 4). Et: Discant et nostri, bona opera tueri ad necessarios usus, ut non sint infrugiferi (Tit. iii. 14).

« PreviousContinue »