Page images
PDF
EPUB

GLOSSA. Vel cum nollet eam traducere in domum suam ad cohabitationem assiduam, voluit occulte dimittere eam, idest tempus nuptiarum mutare: vera enim virtus est cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate servatur justitia; quæ separatæ ab invicem dilabuntur. Vel justus erat per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum : unde voluit se humiliare ante tantam gratiam.

11. Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est, de Spiritu

sancto est.

12. REMIGIUS. Quia, sicut dictum est, cogitabat Joseph occulte Mariam dimittere; hoc autem si fecisset, perpauci essent qui non magis suspicarentur eam esse meretricem quam virginem: idcirco repente consilium Joseph divino mutatum est consilio: unde dicitur, Hæc autem eo cogitante. GLOSSA Anselmi. In quo notatur animus sapientis, qui nihil temere vult incipere. CHRYSOSTOMUS In hom. IV, Sup. Matth. paulo ante medium. Notatur etiam mansuetudo Joseph, quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quæ suspecta erat; sed in se cogitabat. AUGUSTINUS In serm. de Nativ. xiv. Sed Joseph ista cogitante, non timeat Maria David filia: quoniam sicut David veniam contulit sermo propheticus, sic Mariam liberat Angelus Salvatoris. Ecce enim iterum Virginis ille paranymphus Gabriel advenit unde sequitur: Ecce Angelus Domini apparuit Joseph. GLOSSA. Hoc igitur verbo apparuit significatur potestas apparentis, qui quando vult, et quomodo, exhibet se videndum. RABANUS. Quomodo autem Angelus Joseph apparuerit, demonstratur cum dicitur, In somnis; idest, quomodo Jacob scalam vidit per imaginationem quamdam oculis cordis ostensam. CHRYSOSTOMUS In hom. IV, Sup. Matth. parum ante med. Ideo autem non apparuit manifeste Joseph sicut pastoribus, quia valde fidelis erat; pastores autem indigebant quasi rudes. Virgo autem indiguit, quasi primo de maximis instruenda. Similiter etiam Zacharias indiguit ante conceptionem prolis mirabili visione. GLOSSA. Interlin. Apparens Angelus nomen exprimit, genus commemorat, et timorem excludit, dicens: Joseph fili David; eum ex nomine quasi no

i α...

[ocr errors]

tum et familiarem sibi ostendit. CHRYSOSTOMUS, hom. I, In op. imperf. Filium David eum nominans, voluit eum adducere in memoriam promissionis Dei ad David, ut de semine ejus Christus nasceretur. CHRYSOSTOMUS in hom. IV, Sup. Matth. parum ante med. Dicens autem, Noli timere, monstrat eum jam timere ne offenderet Deum, quasi adulteram habens ; alias neque cogitasset eum expellere. CHRYSOLOGUS, Serm. xiv. Sponsus etiam ne timeat admonetur: quia pius animus, dum compatitur, plus pavescit ac si dicat: Hic non est mortis causa, sed vitæ : quia quæ vitam parturit, non meretur occidi. CHRYSOSTOMUS hom. I, In op. imperf. Dicens etiam Ne timeas, cognitionem se cordis ejus ostendere voluit, ut per hoc futurorum bonorum, quæ de Christo erat dicturus, faceret fidem. AMBROSIUS Super Lucam lib. II, « Non autem te moveat quod eam conjugem vocat non enim virginitatis ereptio, sed. conjugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. » HIERONYMUS Contra Helvidium non longe a principio libri qui incipit, « Nuper rogatus. » Non tamen est putandum quod ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit cum hanc esse consuetudinem Scripturæ noverimus quod sponsos viros et sponsas appellet uxores; sicut Deuteronomii cap. xxII testimonio approbatur. « Si quis, inquit, « invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, moriatur : quia humiliavit uxorem proximi sui. » CHRYSOSTOMUS. In hom. IV, Sup. Matth. parum ante med. Dicit autem, Noli timere accipere, idest domi retinere 2: jam enim mente dimissa erat. RABANUS. Vel noli timere accipere eam, nuptiali conventu, et assidua cohabitatione. CHRYSOSTOMUS, hom. I In op. imperf. Propter tres autem causas apparuit Angelus Joseph, hoc dicens ei. Primo ne justus homo, ignorans faceret rem injustam ex proposito justo. Deinde propter honorem ipsius matris: nam si dimissa fuisset, apud infideles, turpi suspicione carere non poterat. Tertio ut intelligens Joseph sanctam conceptionem, diligentius se custodiret ab illa quam prius. Ideo tamen non ante conceptionem Virginis venit ad Joseph, ut nec cogitaret hæc quæ cogitavit, nec pateretur quæ passus est Zacharias, culpam infidelitatis incurrens de conceptione

Nec te moveat quod frequenter scriptura conjugem dicit. » Al.: intus retinere. »

[ocr errors]

1

conjugis jam longævæ: incredibilior enim erat res virginem posse concipere quam anum. CHRYSOSTOMUS in homil. IV, Sup. Matth. paulo ante medium. Vel ideo turbato jam Joseph Angelus venit, ut appareat Joseph sapientia, et ut hoc ipsum fieret ei eorum quæ dicebantur demonstratio. Dum enim audit ab Angelo quæ intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a Deo mitteretur, cujus solius est scire cordis secreta. Sermo etiam Evangelista insuspicabilis fit, demonstrans Joseph passum quod probabile est virum pati. Virgo etiam omnem malam suspicionem effugit, ex hoc quod vir qui zelotypiam passus est, eam suscepit, et post conceptionem servavit. Ideo autem Virgo Joseph hæc quæ Angelus nuntiarat, non dixit, quia non æstimabat sibi credi a sponso, et maxime jam in suspicionem adducto: Virgini autem ante conceptionem annuntiat Angelus, ne si post conceptionem differret, in angustia esset. Oportebat autem extra turbationem esse illam matrem quæ omnium conditorem recepit. Non solum autem Angelus ab iniqua commixtione Virginem excusat, sed et supra naturam concepisse demonstrat, non solum timorem auferens, sed et lætitiam addens : unde subdit: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. GLOSSA ordinaria. Aliud est nasci in ea, et aliud ab ea : nasci ab ea, est prodire in lucem; nasci in ea est idem quod concipi. Vel secundum præsentiam Angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi præteritum est, natum dicitur. AUGUSTINUS De quæst. novi et vet. testamenti quæst. LII. Sed si de Spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est Prov. vii, « Sapientia ædificavit sibi domum? » Domus ista gemina ratione debet intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est, quam ædificavit sibi sanguine suo : deinde potest et corpus ejus dici domus ejus, sicut dicitur templum ejus. Factum autem Spiritus sancti, factum Filii Dei est, propter naturæ et voluntatis unitatem; sive enim Pater faciat, sive Filius, sive Spiritus sanctus; Trinitas est quæ operatur; et quicquid tres fecerint, Dei unius est. AUGUSTINUS In Ench. ad Laurentium, cap. XXXVIII, in princ. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus sanctus hominem?

[blocks in formation]

2

Al.: « quomodo. »

Quod ita absurdum est, ut nullæ fideles aures id valeant sustinere. Quomodo ergo dicimus Christum natum de Spiritu sancto, si non eum genuit Spiritus sanctus ? An quia fecit eum? Inquantum enim homo est, factus est, sicut Apostolus dicit ad Rom. I « Factus ex semine, David, secundum carnem. » Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium, aut natum ex Deo; sed factum, vel creatum, vel conditum. Hic autem, cum confiteamur eum natum de Spiritu sancto et Maria Virgine, quomodo non sit filius Spiritus sancti, et sit filius Mariæ Virginis? In Ench., cap. xxxviii, in calce, et princ. XXXIX. Non ergo concedendum est, quicquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum : ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius; certe homines qui nascuntur ex aqua et Spiritu, non aquæ filios recte eos dixerit quispiam; sed Dei Patris, et matris Ecclesiæ. Sic ergo de Spiritu sancto natus est, et Filius Dei Patris est, non Spiritus sancti.

12. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

12. CHYSOSTOMUs in hom. IV, Sup. Matth. circa med. Quia hoc quod Angelus ad Joseph dixerat, supra humanam cogitationem et legem naturæ erat, non solum ex præteritorum revelatione confirmat quæ dixerat, sed etiam ex futuris, dicens, Pariet autem filium. GLossa ordinaria. Ut enim non videretur Joseph amplius conjugio non esse necessarius, cum conceptio esset facta sine ejus auxilio, ostendit quod quamvis non sit necessarius conceptui, tamen utilis est procurationi: quia ipsa pariet filium, et unc matri et filio erit necessarius: matri ut ab infamia defendat; filio ut eum nutriat et circumcidat quæ circumcisio notatur ubi dicit: Et vocabis nomen ejus Jesum: in circumcisione enim solet dari nomen. CHRYSOSTOMUS hom I, In op. imperf. Non autem dixit, Pariet tibi filium, sicut ad Zachariam, Luc. 1: « Ecce Elisabeth uxor tua pariet tibi filium : » quia mulier quæ ex viro concipit, marito suo filium parit, quia magis ex illo est quam de ipsa; hæc autem quæ non de viro conceperat, non viro filium peperit, sed sibi tantummodo.

CHRYSOSTOMUS in hom. IV, Sup. Matth. circa medium. Vel indeterminate hoc posuit, ut ostendat quod eum peperit orbi terrarum universo. RABANUS. Dicit autem, Vocabis nomen ', et non impones, quia ab æterno impositum est. CHRYSOSTOMUS in hom. IV, Sup. Matth. ibid. Hinc autem ostendit admirabilem esse partum, quia Deus est qui nomen desuper per Angelum mittit ; nec nomen quodcumque, sed quod est infinitorum bonorum thesaurus. Ideoque interpretatur illud Angelus, bonam substituens spem, et ex hoc ad credendum quod dicebatur inducit. Facilius namque sollicitamur ad prospera, et promptius fidem accommodamus secundis 2. HIERONYMUS, Super illud, Vocabis nomen ejus Jesum. Jesus enim Hebræo sermone salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis significat dicens: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. REMIGIUS. Ostendit enim eumdem totius mundi salvatorem, et nostræ salutis auctorem. Salvat quidem non incredulos, sed populum suum, hoc est, in se credentes salvat, non tam a visibilibus hos

tibus 3 quam potius invisibilibus; hoc est, a peccatis salvat, non armis pugnando, sed peccata relaxando. CHRYSOLOGUS. Serm. CXLV. Veniant et audiant qui requirunt, Quis est quem Maria genuit? Ipse enim salvum faciet populum suum, non alterius salvum faciet populum. Unde? A peccatis corum. Esse Deum qui peccata donat si Christianis non credis, crede infidelibus, vel Judæis dicentibus Luc. v: « Nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus. »

13. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem Ecce virgo in utero habebit, pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

13. REMIGIUS. Mos fuit Evangelistæ, ea quæ dicit, de veteri testamento confirmare, propter Judæos qui in Christum crediderant, ut agnoscerent ea esse completa in gratia Evangelii quæ prædicta fuerant in veteri testamento; et subdit: Hoc autem totum factum est. Quærendum autem est in hoc loco quare dixerit, hoc totum factum esse, cum superius solam conceptionem narraverit. Sed sciendum quod hoc ideo dixit, ut demonstraret quod ante in præsentia Dei factum fuit

[blocks in formation]
[ocr errors]

5

4

quam fieret apud homines. Sive quia præteritarum rerum erat narrator, lotum factum esse dixit: quia quando hoc scripsit, jam totum factum erat. RABANUS *. Vel hoc totum factum esse dicit quod virgo desponsaretur quod casta servaretur, quod gravida inveniretur, quod per Angelum revelaretur: ut adimpleretur quod dictum est. Non enim hoc impleretur quod virgo conciperet et pareret, nisi desponsata esset, ne lapidaretur: et nisi ab Angelo secretum detegeretur, et ita eam Joseph acciperet, ne dimissa per infamiam efflueret et lapidatione periret. Si ergo ante partum periret, cassaretur prophetia quæ ait Isai. vII: « Pariet filium.» GLOSSA ord. super illud. Ut adimpleretur. Vel potest dici quod ut non ponitur causaliter non enim ideo impletum est quia prædictum fuit, sed potius ideo prædictum fuit, quia implendum erat; ponitur autem consecutive, sicut et in Genes. XLIX: « Suspendit alterum in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur: >> quia uno suspenso, conjectoris veritas est probata: sic et in hoc loco intelligendum est quod hoc facto quod prædictum est, prophetia impleta est. CHRYSOSTOMUS in hom. V, Sup. Matth. non procul mult. a princ. Vel aliter. Quia vidit Angelus abyssum divinæ misericordiæ, naturæ leges solutas, et eum qui erat omnibus superior, ad hominem, qui erat omnibus inferior, descendisse : hæc et hujusmodi uno verbo ostendit dicens: Hoc autem totum factum est; quasi dicat: Ne putes quod hæc nunc tantum Deo placeant; olim præordinata sunt: decenter enim Angelus non Virgini, sed Joseph prophetiam inducit, quasi in Prophetis meditanti et experto. Et primo quidem virginem conjugem appellaverat, nunc autem virginem cum Propheta inducit, ut hoc etiam a Propheta audiret, quasi diu præmeditatum. Unde ad fidem eorum quæ dicebantur, inducit Isaiam, vel magis Deum : non enim dicit, Ut impleretur quod dictum est ab Isaia; sed : Quod dictum est a Domino per Isaiam. HIERONYMUS Super Isaiam lib. II, in expositione cap. vii, super illud, Ecce virgo concipiet. Quoniam autem præmittitur in Propheta, Isai. vII : « Dabit Dominus ipse vobis signum; »> debet esse atque mirabile. Si autem ju

[merged small][ocr errors]

novum

selmus. Al. omittitur: «ne. » • Sic A, B, C, D.-Parm. omittit: « prædictum fuit, sed po tius ideo prædictum fuit, quia implendum erat. »

vencula vel puella, ut Judæi volunt, et non virgo pariat; quale signum poterat appellari, cum hoc nomen ætatis sit, non integritatis? Et revera virgo Hebraice Bethula appellatur, quæ in præsenti loco non scribitur in Propheta; sed pro hoc verbo positum est Halma quod, præter LXX, omnes adolescentulam transtulerunt. Porro Halma apud eos ambiguum est: dicitur enim et adolescentula, et abscondita ergo Halma non solum puella vel virgo, sed virgo abscondita dicitur, et secreta, quæ nunquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quæ de Hebræorum fontibus manare dicitur, proprie virgo Halma appellatur. In nostro quoque sermone Halma dicitur sancta omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebræi : et quantum cum mea pugno memoria, nunquam me arbitror Halma de muliere nupta legisse, sed de ea quæ est virgo, ut non virgo solummodo sit, sed in annis adolescentiæ: potest enim fieri ut virgo sit vetula. Ista autem virgo erat in annis puellaribus, vel certe virgo, non puella, quæ adhuc virum nosse non posset. HIERONYMUS Super Matth. super illud, Hoc autem totum factum est. Pro eo autem quod Evangelista Matthæus dicit, In utero habebit, in Propheta, quia futurum prædicit, significat quod futurum sit et scripsit, Accipiet; Evangelista autem, quia non de futuro, sed de præterito narrat historiam, mutavit, Accipiet, et posuit, Habebit; quiautem habet, nequaquam accepturus est. Dicit autem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. LEO In epistola ad Flavianum. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum Virginis matris, quæ ita illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. AUGUSTINUS In serm. de Nativit. XI. Qui enim dirupta corporum membra in aliis poterat reintegrare tangendo, quanto magis in sua matre quod invenit integrum non violavit nascendo? Crevit enim in ejus partu corporis integritas potius quam decrevit, et virginitas ampliata est potius quam fugata. THEODOTUS In ser. Ephesini Concilii. Quia vero Photinus purum hominem dicit qui natus est, Dei non dicens partum et qui ex vulva processit homi:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nem proponit a Deo divisum: dicat nunc quomodo natura humana per vulvam virginalem nata, virginitatem vulvæ servavit incorruptam? nullius enim hominis mater virgo permansit. Sed quia natus est carne Deus Verbum, custodit virginitatem, seipsum per hoc 2 Verbum esse ostendens: neque enim nostrum verbum cum paritur corrumpit mentem, neque Deus Verbum partum eligens peremit virginitatem.

3

Sequitur, Et vocabunt nomen ejus Emmanuel. CHRYSOSTOMUS in hom iv, Supe Matth. ante med. Consuetudo quidem est Scripturæ res quæ contingunt pro nominibus ponere. Nihil ergo est aliud quod dicit, Vocabunt nomen ejus Emmanuel, quam videbunt Deum cum hominibus: unde non dicit, Vocabis, sed Vocabunt. RABANUS. Primo quidem Angeli psallentes, secundo Apostoli prædicantes, adhuc et sancti Martyres, deinde cuncti credentes. HIERONYMUS Super Isaiam. Septuaginta autem, et tres reliqui 3 transtulerunt similiter Vocabis, pro quo hic scriptum est. Vocabunt; quod in Hebræo non habetur : verbum enim Charatim, quod omnes interpretati sunt Vocabis, potest intelligi Et vocabit, quod ipsa, scilicet virgo quæ concipiet et pariet Christum, Emmanuel appellatura sit nomine, quod interpretatur Nobiscum Deus. REMIGIUS. Quærendum autem est quis est interpretatus hoc nomen; Propheta aut Evangelista, aut aliquis translator? Sed sciendum, quod Propheta non est interpretatus: sancto autem Evangelistæ quid necesse fuerat interpretari, cum scriberet Hebræo sermone? Fortassis quia hoc nomen obscurum erat apud Hebræos, idcirco dignum erat interpretatione. Sed magis credendum est quod aliquis translator sit interpretatus, ne haberetur hoc nomen. obscurum apud Latinos. Hoc denique nomine, duæ substantiæ, divinitatis scilicet et humanitatis, in una persona Domini Jesu Christi designantur: quia qui ante omnia sæcula ineffabiliter genitus est a Deo Patre, idem ipse in fine temporum factus est Emmanuel, idest Nobiscum Deus, ex Virgine matre. Quod autem dicitur, Nobiscum Deus, potest intelligi hoc modo Nobiscum factus est, idest passibilis mortalis, et per omnia nostri similis

[merged small][ocr errors]

absque peccato: sive quia substantiam nostræ fragilitatis quam assumpsit, substantiæ suæ divinitatis in unitate personæ conjunxit. HIERONYMUS Super Isaiam lib.III, in exposit. cap. VI. Sed sciendum, quod Hebræi hoc de Ezechia filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante capta sit Samaria: quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz filius Joathan regnavit super Judæam et Hierusalem annis sexdecim, cui successit in regnum filius ejus Ezechias annos natus viginti tres, et regnavit Judæam et Hierosolymam annis viginti novem : quomodo ergo quam vidit primo anno Achaz prophetiam, de Ezechia conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore cum regnare cœperat Achaz, jam novem esset Ezechias annorum? Nisi forte sextum Ezechiæ regni annum quo capta est Samaria, infantiam ejus appellari dicant, non ætatis, sed imperii quod coactum esse ac violentum etiam stultis patet. Quidam de nostris Isaiam Prophetam duos filios habuisse contendit, Jasu' et Emmanuel; et Emmanuel de prophetissa uxore sua esse generatum in typum Domini Salvatoris. Hoc autem fabulosum est. PETRUS Alphonsus (a) In dialogo contra Judæos. Non enim scitur quod aliquis homo illius temporis Emmanuel sit vocatus. Sed objicit Hebræus Quomodo stare poterit quod hoc propter Christum dictum sit et Mariam, cum ab Achaz usque ad Mariam multa centena annorum transierunt? Sed licet ad Achaz loqueretur Propheta, non solum tamen ad eum vel de suo tempore dicta est prophetia. Propter hoc enim dictum est Isai. vII : « Audite domus David; » non, Audite Achaz. Iterum, « Dabit Dominum ipse vobis signum, » addit ipse; ac si diceret, non alius ex quo potest intelligi ipsum Dominum signum esse futurum. Quod etiam pluraliter ait, Vobis, et non Tibi, innuit non propter Achaz vel ad ipsum solum hoc dictum fuisse. HIERONYMUS Super Isaiam lib. III, ad exposit. super hæc verba. Est ergo sic intelligendum quod dicitur ad Achaz: Iste puer, qui nascetur ex virgine, do

[blocks in formation]

3

2

mus David, nunc appelletur Emmanuel, idest Nobiscum Deum, quia a rebus ipsis, probabiliter a duobus regibus inimicis, liberata patebit Deum te habere præsentem. Postea autem vocabitur Jesus, idest salvator, eo quod universum genus hominum sit salvaturus. Non mireris ergo, o domus David, ad rei novitatem, si virgo Deum pariat quæ tantam habeat potestatem, ut multo post tempore nasciturus te nunc liberet invocatus. AUGUSTINUS Contra Faustum lib. XII, cap. XLV, in initio. Quis autem dementissimus diceret cum Manichæo, enervis esse fidei de Christo sine teste non credere, cum Apostolus dicat Rom. x : « Quomodo credent ei quem non audierunt? Aut quomodo audient sine prædicante? Ut autem non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur, quæ Apostoli nuntiabant, demonstrabatur hæc a Prophetis fuisse prædicta : quia etsi attestabantur miracula, non defuissent qui magicæ potentiæ cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nasceretur, Prophetas sibi constituere a quibus prænuntiaretur, nemo utique diceret. Lib. XIII, Contra Faustum, cap. vii. Si etiam dixerimus homini gentili, Crede Christo, quia Deus est; et responderit, Unde credo? prolataque auctoritate Prophetarum, ex his quæ ventura cecinerunt, et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret, quantas a regibus hujus sæculi persecutiones prius pertulerit christiana religio: videat nunc ipsos reges terræ Christi imperio subjugatos, omnesque gentes eidem servientes : quæ omnia per Prophetas fuerunt prædicta. Hoc ergo audiens de scriptura prophetica, et cernens in universa terra completa, moveretur ad fidem. GLOSSA ord. super illud, Ut adimpleretur. Horum ergo errorem Evangelista excludit dicens: Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam. Prophetia autem alia est ex prædestinatione Dei, quam necessa rium est evenire omnibus modis, ut sine nostro impleatur arbitrio, ut illa de quo

4

[blocks in formation]
« PreviousContinue »