Page images
PDF
EPUB

PROOFS AND ILLUSTRATIONS

OF

SERMON V.

1

THIS has been inferred from the following passage, relating to the great winter fast, occurring in archbishop Egbert's Dialogue. "Nam hæc, Deo gratias, a temporibus Vitaliani papæ, et Theodori Dorobernensis archiepiscopi inolevit in Ecclesia Anglorum consuetudo, et quasi legitima tenebatur, ut non solum clerici in monasteriis, sed etiam laici cum conjugibus et familiis suis ad confessores suos pervenirent, et se fletibus et carnalis concupiscentiæ consortio his duodecim diebus cum eleemosynarum largitione mundarent; quatenus puriores Dominicæ communionis perceptionem in natale Domini perciperent." (Labb. et Coss. VI. 1610. Inett's Orig. Anglic. I. 85.) De Sponde thus treats this testimony of the ancient British Church against the Romish sacrament of penance: "Scripsit" (Alcuinus sc.) "ad Scotos adversus zizania illa pessima, quæ apud illos tunc primum seminari cœperant, hoc vero nostro sæculo densa scgete Boreales omnes pene provincias occuparunt; quibus affirmaretur illud infaustum hactenus inauditum ostentum, confessionem peccatorum non esse faciendam sacerdotibus, sed soli Deo: quæ zizania eadem illa epistola idem vir sanctissimus atque doctissimus, ita præcidit, immo convulsit radicitus, ut amplius visa non

fuerint, nec audita." (Annal. Eccl. Baronii, in Epitomen redacti, Opera H. Spondani, sub an. 778. Mogunt. 1623. p. 166.) The passage to which the learned epitomiser (who certainly writes with all the zeal of a convert) refers is this: "Dicitur vero neminem ex laicis suam velle confessionem sacerdotibus dare, quos a Deo Christo cum sanctis apostolis ligandi solvendique potestatem accepisse credimus. Quid solvit sacerdotalis potestas, si vincula non considerat ligati? Cessabunt opera medici si vulnera non ostendunt ægroti. Si vulnera corporis carnalis medici manus expectant, quanto magis vulnera animæ spiritalis medici solatia deposcunt ?" Alcuini Epist. 71. Dilectissimis Viris Fratribus et Patribus in Provincia Gothorum. Alc. Opp. col. 1594. The true reading in this superscription is undoubtedly Scottorum, as De Sponde understands it, although Alcuin's editor dissents.

"Omnium quippe quæ in Occidente extiterunt Pœnitentialium, antiquissimum est et celeberrimum; (Theodori Pœnitentiale, sc.) ad cujus instar Venerabilis Bedæ Pœnitentiale, Romanum, Egberti Eboracencis, cetera denique composita sunt." (Jac. Petit. Præf. in Theod. Poenit. Lutet. Par. 1677.) "Pope Vitalian, within less than seventy years after Augustine, consecrated Theodore, a Greek by birth, who had spent the greater part of his life at Rome, and sent him to be archbishop of Canterbury. This was not taken as if the Pope had imposed a primate upon us, but as a proof of Vitalian's care and affection for the Church of England, and as a public blessing to the nation, for Theodore was certainly a person of as great abilities as any of his age; and the kings of Kent and Northumberland were con

senting to what the Pope did." A Collection of all the Eccl. Laws, &c. concerning the Church of England, by J. Johnson, pref. p. xxi.

3" Nam et epistola, quam idem Agatho (Papa sc.) sexta synodo apud Constantinopolim congregatæ direxit, hujus sermonis testimonio assistit, et mecum facit, in qua, inter cætera dicit, Sperabamus deinde de Brittannia Theodorum confamulum atque coepiscopum nostrum, magnæ insula Brittanniæ archiepiscopum, et philosophum, cum aliis, qui ibidem hactenus demorantur, exinde ad humilitatem nostram conjungere, et hac causa huc usque concilium distulimus." Willelmi Malmesburiensis de Gestis Pontificum Anglorum, lib. I. inter Scriptores post Bedam, p. 112.

"Cum igitur apud antiquos illos scholasticos, magistro et ipsius discipulis ab ipso viva voce edoctis, immediate succedentes, ratum esse contritionem justificationis et gratiæ gratum facientis esse pedissequam, nomen illis excogitandum fuit quo præparationes ad gratiam gratum facientem suscipiendam notare et indigitare possent. Hactenus enim contritione cordis et compunctione potissimum significatæ fuerant. Certum enim et exploratum erat apud eos, justificationem formalem, licet in instanti fieret, multis tamen præparationibus et longo tempore opus esse ad formam illam inducendam, aliterque ut fieret raro contingere. Nomen illud fuit attritio, quo hæc omnia complexi sunt: illo ut jam in scholis vulgo utuntur Alexander Halensis, Gulielmus Parisiensis, et Albertus Magnus, et posteriorum nemo illud præteriit. Nonnulli tamen eodem tempore illud aut non cognoverunt, aut neglexerunt.

Sed auctorum qui hos antecesserunt nullus mihi cognitus attritionem commemoravit, licet easdem cum his quæstiones agitarent. Itaque nomen illud in scholis vulgari cœpit post annum 1220. centum et paucissimis annis post natam scholasticam.

"XV. Sic autem attritionem inter et contritionem distinguebant, ut attritionem dicerent ex fide informi nasci, contritionem ex fide formata, attritionis principium esse timorem servilem, contritionis timorem initialem: attritionis causas esse auxilia gratiæ, seu gratias gratis datas, contritionis vero gratiam gratum facientem. Hinc omnem dolorem de peccato, Deique amorem in non habente gratiam attritioni tribuerunt, in habente gratiam contritioni. Attamen eo usque devenerunt antiquorum scholasticorum permulti, qui post tempus adnotatum scripserunt, ut disertissime, tanquam ab omnibus concessum assumerent, omnia opera ab auxiliis Spiritus S. hominem moventis et impellentis ante gratiæ gratum facientis influxum procedentia, naturalibus, mortuis, et ingratuitis, ut ipsi loquuntur, esse annumeranda sola vero opera habitum gratiæ consequentia, supernaturalibus, vivis, et gratuitis, prœmiique æterni meritoriis." (Morini Commentarius Historicus de Disciplina Pœnitentiæ, Par. 1651. p. 506.)

"In corporalibus dicuntur attrita, quæ aliquo modo diminuta sunt, sed non adhuc perfecte sunt comminuta. Sed contrita dicuntur quando omnes partes tritæ sunt simul, per divisionem ad minima. Et ideo attritio significat in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam contritio autem perfectam.—Differt enim

contritio ab attritione, sicut formatum ab informi." Supplem. III. P. Sum. Theol. S. Thom. Aquin. Quæst. I. artt. 2, 3.

5" XLVI. Primo itaque docendum est confessionis institutionem nobis summopere utilem, atque ideo necessarium fuisse. Ut enim hoc concedamus contritione peccata deleri, quis ignorat illam adeo vehementem, acrem, incensam esse oportere, ut doloris acerbitas, cum scelerum magnitudine æquari, conferrique possit? At quoniam pauci admodum ad hunc gradum pervenirent, fiebat etiam ut a paucissimis hac via peccatorum venia speranda esset. Quare necesse fuit, ut clementissimus Dominus faciliori ratione communi hominum saluti consuleret, quod quidem admirabili consilio effecit, cum claves regni cœlestis Ecclesiæ tradidit.

"XLVII. Etenim ex fidei Catholicæ doctrina omnibus credendum, et constanter affirmandum est; si quis ita animo affectus sit, ut peccata admissa doleat, simulque in posterum non peccare constituat; etsi ejusmodi dolore non afficiatur, qui ad impetrandam veniam satis esse possit: ei tamen cum peccata sacerdoti rite confessus fuerit, vi clavium scelera omnia remitti, ac condonari: ut merito a sanctissimis viris Patribus nostris celebratum sit Ecclesiæ clavibus aditum in cœlum aperiri: de quo nemini dubitare fas est, cum a Florentino Concilio decreto legamus, pœnitentiæ effectum esse absolutionem a peccatis." (Catechism. Roman. ex Decret. Conc. Trid. et Pii V. Pont. Max. jussu edit. Pars II. cc. 46, 47. Lovan. 1662. pp. 249, 250.)

"Illi" (scholastici, sc.) " nimirum spectant illud Evangelicum: Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. Condescen

« PreviousContinue »