Page images
PDF
EPUB

in contrarium afferri posse videntur, strictim refellere visum est.

Primo autem, Cum omnis Scriptura sit JɛÓTVɛvoros, nonnisi Jeoπveuσtws, ac vi immediatæ inspirationis, et revelationis, eam interpretari debere, æquum esse videtur. At vero ii, qui inter nos quotidie hunc sibi sumunt honorem, interpretandi Scripturam, neque SɛóTVEVOTOL sunt, neque ullam immediatam revelationem de sensu verbi se a Deo accepisse jactitare audent; ideoque omnes æque a munere isto obeundo, arcendi sunt.

Resp. Bene est! conceditur, Scripturam interpretari posse, si modo interpretes sint SEÓTVEVOTO; nulla ergo datur in hoc negotio impossibilitas ex natura rei.

2. Revelatio mentis divinæ ab ipso Dei sinu, autea incognitæ, et expositio voluntatis divinæ ex Scripturis, jam revelatæ, adeo inter se differunt, ut nulla ratio fingi possit, cur illius regula, hujus etiam regula esse debeat. Ut quis ex abysso infinitæ Dei sapientiæ, mentem et voluntatem ejus revelet, necesse erat, ut esset ὑπὸ πνεύματος ἁγίου φερόμενος, cum Spiritus iste solum scrutetur profunditates Dei; ut quis autem, veritatem in Scripturis revelatam, aliis exponat, satis est, si χαρίσμασι aliis πνευματικοῖς, sit instructus.

Sed nihil agit interpretatio, nec quicquam promovet; aut προκόπτει ἐπὶ τὸ χεῖρον, ideoque aut frustra est aut perniciosa. Quid enim? an hoc laudi duci potest, ea quæ in se certa sunt, incerta ut sint efficere; an hoc aliud est, quam dare operam ut cum ratione insanias. Etenim infallibile verbum Dei, per interpretationem fallibilem, fallibile redditur; quodque verbum Dei fuerit atque ipsa veritas, errori obnoxium, si non reapse falsum efficitur. Omni enim interpretationi humanæ falsum subesse posse, quoniam interpretes nullo respectu sint ȧvaμáρrηroi, constat. Nemo itaque dum interpretationibus nititur, nomine et authoritate Dei alios alloqui debet, cum non ipsum Dei verbum, ac puram putam veritatem loquitur, sed privatas suas conjecturas enarrat. Apparet ideo, totum illud ministerium, quod in interpretatione et prædicatione verbi Scripti consistit, vanum, incertum, inutile et prorsus supervacaneum esse. Atque hæc cardo est, in quo omnia illa sophismata versantur, quibus author quæstionis erotematicæ ad ecclesias reformatus, imperitis laqueos injicere, summa ope nititur.

R. Quum de verbi ministerio ordinario alibi plura nobis dicenda sint, quæ in objectione hac illa speciali modo oppugnare videntur, suo loco redarguentur. De interpretatione Scripturæ in genere jam agendum. Dico ideo;

a

... 1. Quamvis absolute loquendo, omnes verbi interpretes sint fallibiles, id tamen nihil officit eorum ministerio, multo minus incertum reddit aut inutile. Etenim cum Deus populum suum, sensus habere velit exercitatos ad discretionem boni et mali, atque unctionem illis dederit, quæ de omnibus eos doceat, una cum constanti et immutabili, omnis doctrinæ, et veritatis explorandæ regula, ad quam quidem regulam doctrinam apostolicam, non sine laude, olim exigebant eorum auditores; tale ministerium, quod omnia ad lapidem illum Lydium probanda et examinanda proponit, non potest non esse summe necessarium et utile.

2. Verbum rite et legitime interpretatum, etiamnum verbum Dei est; atque ipsa interpretatio, quatenus ab analogia fidei non recedit, infallibilis est, atque ipsissimum Dei verbum, materialiter, uti loquuntur, consideratum, atque reductive. Omnis itaque vera interpretatio est infallibilis, hoc est, infallibilem exhibet veritatem; non ex infallibilitate interpretis, absolute considerata, sed verbi rite interpretati. Atque ita, qui absolute loquendo sunt fallibiles, respectu tamen ad regulam, hoc est, ipsum verbum, et causam omnis legitimæ interpretationis efficientem habito, verbum dei infallibiliter interpretari possunt. At vero defectus nostri, in officio quocunque præstando, ipsum officium irritum reddere non possunt, nec debent.

Objiciunt tandem miras interpretum inter se digladiationes, atque in interpretando contradictiones, hoc vero interpretum, non interpretationum, operantium non operis ex vitio cum sit, ad quæstionem propositam nihil omnino facere videtur.

EXERCIT. III.

De perfectione Scripturæ.

PERFECTIONIS sacrarum Scripturarum, integralis scilicet, quæque finem earum proprium respicit, quam, intoleranda prorsus quorundam nequitia, pernecessariam fecit, defensio

a Heb. 5. ult. 1 John ii. 22.

b John xx. 31. Rom. xv. 4. 2 Tim. iii. 15.

nem suscipientes, operæ pretium facturi videamur, si consensum summum, atque concordem óμóvotav omne genus hæreticorum in ea vellicanda, paucis præmittamus.

Quantum inter se distant, utque perpetuo invicem digladientur, Judæi, pontificii, atque fanatici avvocaσtikoì apud Christianæ religionis amicos atque inimicos omnes, nimis trita est notitia. At de thesi proposita nulla pœne est varietas; quamvis enim ex justo Dei judicio, sermo eis non est unicus; imo ita sint inter se confusi, ut vix intelligant alter sermonem alterius, tamen ædificandæ turri, e cujus fastigio, fastu quodam giganteo, signa inferant adversa Scripturarum perfectioni, solio illi Dei in terris, summa consensione una omnes incumbunt.

Imo, quod hic pacem inter se conjunctissime colant, summam rei quod attinet, in causa est, quod in toto reliquo religionis negotio, in arma confugiant; atque capitali odio se mutuo prosequantur. Etenim si in sententiam hanc cujus patrocinium pro viribus suscipimus de plenitudine Scriptu

lubentes discederent, utque omnis, cujuscunque tandem generis in religione controversia, verbo Dei sistatur, consentirent, errores isti teterrimi, quorum causa lucem Scripturæ fugientes, andabatarum more, in tenebris dimicant, atque uti olim Hammonitæ, Moabitæ et habitatores montis Şeiris, bellum adversus populum Dei suscipientes, internecioni se mutuo devovent, ad lumen solis hujus, confestim evanescerent.

Cæterum, non iisdem rationibus ducti, sed illi pro traditionibus, hi pro enthusiasmis atque revelationibus suis, tanquam pro aris focisque contendentes, atque ita, non secus ac Sampsonis vulpeculæ, observis caudis ignitas faces in segetes ecclesiæ ferentes, cuncti amicissime e loco suo sacram Scripturam deturbare aggrediuntur.

Figmentum Judæorum diaßónrov, de duplici verbo a Deo Mosi tradito; uno, ipsam legem continente, quod Deus scribi voluit et jussit; expositionem et proprium ejus sensum altero, septuaginta senioribus per oralem traditionem ab ipso Mose commisso, atque in usum synogogæ, continua successione per sacerdotes et sapientes conservato, totius apud eos cultus divini, adeoque horrendæ superstitionis et idololatriæ quibus omnia illorum sacra scatent, per aliquot annorum centurias, radicem et fundamentum fuisse nemo pone est qui

ignorat, nescientes vero summatim docebit R. M. B. M. præfat. Zeder-Zerajim.

Innumeras sane easque superstitiosissimas traditiones verbum Dei akuρouvтas a magistris nescio quibus, temporibus Machabeorum, cum primum in varias sectas dissiluit scribarum et doctorum turba, atque deinceps inventas, prætextu exactioris cultus et obedientiæ, populo obtrusisse Pharisæos; tum cum D. N. I. C. in terris versatus est, ex severis ipsius increpationibus, adversus id hominum genus directis, disciAt vero distinctionem istam, in universam religionis atque cultus Dei perniciem excogitatam, tanquam totius religionis ipsorum fundamentum, non nisi decursis aliquot annorum centuriis, postquam immane traditionum plaustrum in ecclesiam invexerant primi fabulatores, venditabant posteri.

mus,

Destructo etenim templo, eversa per inauditas clades tota republica, custu, qui Judæis proprius fuit, omnibusque adeo ceremoniis a Deo repudiatis, atque remotis (ut pote quæ tantum μεχρὶ καιροῦ διορθώσεως instituta fuere), populus superstes, rebellis, et incredulus, spiritu atque vero sensu verbi Dei destitutus, omnino sine Deo atque cultu omni divino relictus est. Ne`ideo scelerum flagitiorumque pœna vexati, horrenda sua patrumque crimina ex supplicio universis paterent, nonnulli illorum, audax facinus aggressi, traditiones hinc inde dispersas, in unum quasi corpus et systema colligentes, illas ingenti ex ethnicismo, atque etiam Christianismo perverse distorto, mantissa ampliatas, pro orali ista lege, quam una cum Scriptura Deum Mosi tradidisse somniant nundinati sunt.

Hoc vero nihil aliud fuit, quam hominum in incredulitate et inobedientia obduratorum, a Deo rejectorum, incœptum, quo religionem aliquam, infidelitatis suæ prætextum, haberent; cum probe perceperint, se usque adeo a prioris illius, quam coluerunt, observantia esse rejectaneos, ut neque ipsi sibi in ea placere potuerint. De quibus omnibus, aùu O nos fusius alibi agemus, sicut et egimus.

Insania itaque ista perciti, non tantum eos omnes qui de gente sua soli Scripturæ se unice adhærere profitentur aspernantur, sed etiam karaim, aut (sensu eodem) uti loqui

[blocks in formation]

amant, pontificii, Scripturarios, seu Biblistas vocantes, pessimorum hæreticorum loco eos habent.

Accedamus ad pontificios: ii vero traditionum suarum tuendarum gratia, Judaicis istis nihilo meliorum, quas ab apostolis se accepisse fingunt, cum Judæis, rem ipsam quodattinet, idem omnino sentiunt, atque ita, Scripturarum perfectioni, non tantum occulte insidiantur, sed et yuuv quod aiunt τn kepaλn eam a loco suo in ecclesia depellere satagunt. Vide Cost. Enchirid. cap. 1. Baron. Annal. tom. 1. A. C. 53. 811. Pighius, Hierarch. Eccles. lib. 1. cap. 2. Bellar. lib. 4. de verbo Dei, cap. 4. Hos. de sac. Scr. &c.

Iisdem vestigiis insistunt fanatici nostrates (quibus ad nequitiam hanc, viam patefecerunt, qui inter pontificios spirituales dicuntur) non traditionum sane ullarum gratia, sed enthusiasmos nescio quos, jactantes, lucem internam, atque infallibilitatem quandam inde emergentem.

Quicquid autem Judæi, quicquid pontificii, in gratiam suarum traditionum, quicquid in opprobrium Scripturarum dicere unquam sustinuerunt, id omne horrendo percussi scotomate, revelationum suarum tuendarum ergo, et dicunt et asseverant impuri homunciones, librorum titulos horridos atque ineptissimos, pudet referre.

'Salvo traditionis apostolicæ fundamento, nihil noxæ inferretur ecclesiæ, licet Scripturæ delantur," inquit ecclesiæ istius scriptor non ignobilis. Utinam deleantur inquiunt fanaticorum nonnuli, ut omnes ad lumen illud quod in iis est, attenderent magis hinc puerile istud nugamentum, ecclesiam scilicet Scripturis esse antiquiorem, quod Achillem pro Catholicis vocat Eckius; Enchirid. de author. Eccles. Respon. 3. ad object. Hæretic. revelationes in locum ecclesiæ substituentes, Achillem suum fecerunt fanatici..

Astu itaque diaboli regno suo a plenitudine et perfectione Scripturarum caventis factum est, ut qui in rebus aliis omnibus diversissime sentiant, in hanc blasphemiam conspirent

omnes.

Judæis atque pontificiis fauces dudum obstruxerunt viri undequaque doctissimi, disputationibus de perfectione sacrarum Scripturarum contra eos institutis. Pontificiis quidem Raynoldus, Whitakerus, Junius, Rivetus, Gomarus, Gerar

e Coster.

« PreviousContinue »