Page images
PDF
EPUB

accuratius inspicienti, fere pares esse in omni sæculo nativas. animorum vires, et justissima quadam trutina compensari, mihi certius videtur quam quod argumentis ad confirmandum egeat.

[ocr errors]

Verum hoc utcunque demum fuerit, non illud utique cujusvis esse ætatis dixerim, ut tales proferat, qualis fuit " divinus ille" Plato veterum memoria; qualis fuit Newtonus ille noster, qui neglectam diu et quasi situ deformatam veritatem tandem in avito solio collocavit. Nihil enim sententiæ nostræ repugnabit, si maximos quosdam suis, ut ita dicam, temporibus addicemus: fuerit fortasse præclara vis ingenii illis divinitus concessa; aut cum ea esset, quæ, si incidisset in alia sæcula, nihil prorsus effecisset, consentientibus tamen causis feliciter excitata jus suum vindicaverit.

Quod si ex facultatum humanarum ratione nihil colligi potest, quare evenerit, ut certa quædam ex tanto sæculorum ordine præ aliis effulserint, scientia illustrata, nobilitata artibus, ad rerum deinceps naturam confugiendum est. Quam quidem intuenti, nisi me suscepti operis amor vehementer fallit, nihil impedit, quin hujusce rei causæ apertius et planius dignoscantur. Illa enim in se habet, quos quærimus, fontes et principia; et si ad hæc accedant etiam humani animi affectus, quibus nemo unquam caruit, isti tamen non pro principiis, sed in subsidiis et quasi adminiculis habendi. Quanquam enim laudis amor et cupido, atque alia animo innata, certo rerum ordine præeunte et quasi conspirante, plurimum momenti secum afferunt, sunt tamen per se infirmiora, quam quæ istos, quos jam contemplamur, effectus satis explicare possint.

[ocr errors]
[ocr errors]

Utilius autem videtur, priusquam ad causas pro facultate nostra explicandas accingamur, rem ipsam paullo attentius perpendere; et quibusdam ex iis sæculis, quæ tantum inclaruere paulisper adhibere animum; consensus eorum et similitudines excogitare, recensere differentias, et ita demum causas quas quærimus elicere conari. Itaque, quæ tempora memoriæ fuerint dignissima, leviter attingam; exorsus unde prima ceperint incrementa liberalium artium studia; istiusque infinitæ gloriæ, quam neque rerum vicissitudines, neque hominum oblivio delere possit, fundamenta jecerint.

Quod si ad fabulosam illam antiquitatem et Homerica tempora recurramus, habemus sane, qui cum Homero intra ejusdem ætatis terminos conjungi possit, si Hesiodum excipias, plane

Quam scilicet mundi descriptionem Pythagoras incerto quodam consilio leviter adumbrârat, firmissimis argumentis hic Noster stabilivit.

[ocr errors]

neminem. Neque illud admirandum: nam qui ea omnia superare possent, quæ tunc ingenio obstarent impedimenta, singulari quadam excellentia et pene divina præditos esse oportebat. Nihil igitur contra nos facit, si Homerum ætati suæ principem vel solum adjudicemus. Venerandus sane poeta quamplurimarum artium semina, si quis alius, in se habuit, et, ut ita dicam, litterarum sæculum vi propria effecit. Inerant nimirum in eo, a quo, ceu fonte perenni,

Vatum Pieriis ora rigantur aquis,

fontes permultarum rerum, quorum infinita copia et dulcedine permoti mellita summi poetæ carmina posteri delibarunt.

Longo temporum intervallo, quum jam Civitates stabilius constitutæ, et magis implicitis inter se societatibus, cresceret indies mutua hominum consuetudo et commercium, ortus est Thales, philosophiæ princeps. Jam vero usque ad Alexandri tempora, annos plusquam ducentos, tot magnos, tot illustres viros in omni artium genere habemus, quot fortasse nulla alia sæcula intra locorum limites tam angustos unquam protulerint. Indoles scilicet humana diu, ut videtur, constricta et impedita, vires suas tandem mira quadam felicitate explicuit, et quasi luce sua exultavit: et quanto altius eminuit artium nobilitas, tanto etiam major poetarum, philosophorum, historicorum cohors. Adeo verum est, humanæ mentis facultates occasioni semper pares inveniri, quæ quo diligentius excoluntur, voluntati nostræ eo libentius responsuræ sunt.

Hisce igitur temporibus tractandis aptissima videretur artium distinctio: quæ optima erit, et justissimis suis finibus definita, si singulas continuata serie breviter persequemur. Neque vero de his loquenti prætermittendus est mutuus ille liberalium artium nexus et necessitudo, unde tanquam ope mutua aliæ aliis adminiculo fiant et incremento. Quemadmodum enim pulcherrima et ad optimos usus aptissima est ea hominum societas, ubi quisque vires suas penitus perspexerit, et justa aliorum si poposcerit auxilia, ea sibi in promptu habeat ut utatur; ita fortasse quam maxime enitescunt liberalium artium studia, si singula singulis invicem succurrere, aut si opus fuerit, etiam mederi possint. Quamobrem non ea sola est atque unica quæstio, quæ quidem Paterculo in mentem venit, "unde præstantissima cujusque professionis ingenia in eandem formam et in idem arctata temporis congruerint spatium;" verum illa quoque, vel nobilioris notæ, et honoris pene infiniti, "unde singulis civitatibus certa quædam sæcula evenerint omnium fere perfectione artium et litterarum insignita." Harum autem una est

atque eadem investigatio; ita inter se colligatæ partes et impli citæ, ut si cogitatione atque animo, re tamen et veritate separari et certis distingui finibus non possint. Profluit enim ex iisdem causis, quæ singulo unicuique studio vim ac splendorem afferant, universarum artium gloria. Admotis ingenio stimulis, cum quasi ex improviso pene innumerabiles patefacta sint ad honorem viæ, alii alia sequuntur, et quisque diversitati indolis suæ et ingenii morem gerit. Rarius igitur unum quemlibet egregium in suo genere solum vidimus; verum plures, quum ætate, tum studiis consociatos. Perraro autem una quædam ars, ignotis adhuc aliis, aut imperfectius elaboratis, sua vi, suis luminibus effulsit.

alterius sic

Altera poscit opem res, et conjurat amice.

Et hæc quidem hactenus. De causis inferius disputandum: jam vero ad Græcos revertamur. Auctores philosophiæ agnoscimus, Thaletem et Pythagoram; illum Ionicorum, hunc vero Italicorum principem. Utriusque obscurior doctrina, neque ad veram utilitatem accommodata: ab illo enim in principiis rerum excogitandis et expendenda conformatione mundi tota posita est; hic vero, si ullam admisit morum disciplinam, fucatam tamen ineptiis et quasi laqueis irretitam veritatem impedivit. Pythagoras suorum maximus: Thaletem, si non re, at eodem certe nomine, plures secuti sunt, quorum memoriam impensius veneramur. Socrates enim, discipulus Archelai, in Ionicorum ordinem a plerisque relatus est: injuria quidem, ut opinor, si præstantissimi Philosophi doctrinam intueri velis; qui inanes istas disputationes' et putida arrogantis scientiæ commenta procul ablegavit, et integram philosophiæ reddidit simplicitatem. Plato proxime successit, qui quæcunque aut usui inservire aut sublimitati judicavit, conquisivit undique. Socraticos, quos unice amavit, mores pulcherrime depinxit. Multa ex libris Pythagoreis in suos transtulit. Ægyptiorum etiam arcana indagavit. Tanto denique magistro dignus Aristoteles utilitati nostræ singulari quodam beneficio consuluit, et morum exemplar, quod potuit, perfectum elaboravit.

Eadem est reliquarum artium et scientiarum gloria, et pari laude omnes celebrantur. Ex rudi quadam et solenni pompa scena nata est: orti sunt Æschylus, Sophocles, Euripides, alii

· Οὐδὲ γὰρ περὶ τῆς τῶν πάντων φύσεως, περ οἱ πλεῖστοι τῶν ἄλλων, διελέγετο, σκου πούμενος ὅπως ὁ καλούμενος ὑπὸ τῶν σοφιστῶν κόσμος ἔχει, καὶ τίσιν ἀνάγκαις ἕκαστα γίγνεται τῶν οὐρανίων· ἀλλὰ καὶ τοὺς φροντίζοντας τὰ τοιαῦτα μωραίνοντας ἀπεδείκνυε, Memorabilia, i. 1, 11.

[ocr errors]

que complures, quorum quidem opera interempta - annorum injuria ætas posteris invidit. Quin et ille in lucem prodiit, jocorum et facetiarum princeps, et verus patriæ civis, qui, si bonos aliquando irridendos in scenam induxerit, nihil aliud voluit, nisi ut malos atque improbos eo facilius insectari posset. An insuper addam Herodotum, Thucydidem, et Xenophontem, maxima historicorum nomina? in suo quemque genere diversum, universos vero nulla non collaudatione dignos. Herodotum, amore et benevolentia colimus: qui primus cum Historia philosophiam consociavit, Thucydidem veneramur: Xenophonti damus litterarum elegantiam, accuratam scientiæ cognitionem, et veram animi benignitatem; quorum tamen ut laudator fiam, neque propositi est, neque facultatis nostræ. Quid de oratoribus dicam ? qui, si qui unquam fuerint, hisce temporibus certe exstiterunt ; eoque præsertim videntur inclaruisse, quod artem quasi ab aliis separatam coluerint, et a communi vita longius semotam. Tantorum autem hominum facile princeps, iis laudibus efferri Demosthenes unice meruit, quibus ille "patriæ pater" apud Romanos vim oratoriam cumulavit, et rationes, ut ita dicam, subtiliter enucleatas, et exemplar eloquentiæ omnibus suis numeris absolutum posuit. Quod si ad hæc omnia accesserint summæ rerum politicarum astutiæ, summa ingenii vis, et facetiarum lepos, quid tandem de ista tam admirabili maximarum rerum concordia jam dicemus? Denique Græcorum indoles, in eo certe religionibus adjuta, ea opera excogitavit et extundendo perfecta edidit, quorum eximiæ venustatis et splendoris ope magnitudinem suam ad vivum expressam adumbravit. Quid! si "quæ Parrhasius protulit aut Scopas" non nisi desiderio complectimur, si signis templisque Phidiæ manu elaboratis notam suam impressit ætas, tamen, quamvis inviti, fateri cogimur,

Nil oriturum alias, nil ortum tale

Et profecto, jam pridem quasi admirantes obstupescimus, et quænam fuerint hujusce rei causæ vehementer quærimus. Quid vero! an liberales artes pax sola et tranquillitas alere et fovere possunt? an apud singulas civitates sæculum, quale Augusti

1 In oratore autem acumen dialecticorum, sententiæ philosophorum, verba prope poetarum, memoria jurisconsultorum, vox tragoedorum, gestus pene summorum actorum est requirendus. Quamobrem nihil in hominum genere rarius perfecto oratore inveniri potest. Quæ enim singularum rerum artifices si mediocriter adepti sunt, probantur, ea nisi omnia summa sint in oratore, probari non possunt. De Oratore, i. 28.

fuit, Janumque clausum desideramus, ubi nihil erat curarum, nihil tumultus, quod homines sevocaret a litterarum studio; sed otio et securitati, non solum privatæ, verum etiam publicæ impune indulgebant? Equidem hæc in causis apud Graios fuisse asseverare nolim; quicquid enim in litterarum studiis profecerint, id qualecunque demum fuerit, pacis auspicio non certe debitum. Inter arma et tumultus, seditionem, turbas, et exsilia, ad humaniora tamen excolenda taifquam sui juris accessere, et quid mens humana possit insigni erant posteris documento.

Omittendum igitur, quod specioso pacis nomine perducti quidam concessum velint, in ea scilicet præcipuas quasdam inesse vires, quæ certis sæculis perfectionem artium vel solæ præstare possint. Causæ vero altius repetendæ et cum ex scientia et litterarum cultu magna pars proveniat felicitatis nostræ; cum ille cultus intimam quasi conjunctionem habeat cum iis causis, quibus 'res humanæ sensim promoventur; cum denique ex eodem complura in nos deriventur, quorum ope et adjumentis ad bene beateque vivendum informemur; si, quod quærimus, perspicere volumus, breviter erit expendenda vitæ ratio et consuetudinis humanæ.

Jam vero ea lege vivimus, ut non nisi in societatem coeuntibus quæcunque aut optima nobis aut jucundissima dederit natura frui liceat. Quamobrem, cum solitariam vitam agentibus, omnia fere desint commoda, omnis etiam voluptas; conflata est hominibus communio, et quædam quasi utilitatum. communicatio. Unde orta est societas, primo quidem rudis et inculta, quippe quæ corporis potius quam animi vires, et dura quasi ingenia in utilitatem suam vindicet.

Efficta igitur ante oculos imagine Civitatis, ne forte aliquis in animum inducat, parum ad incrementa artium referre quænam sit illius forma et Constitutio, observandum est, quanto facilius liberæ leges et instituta primitias et quasi semina civilis et limatioris vitæ geniali quodam calore tanquam ex nativo solo elicere, et fovere possint. Nam si incultæ adhuc hominum societati unus quidam præpositus fuerit solus et præpotens dominus, cujus statim arbitrium et voluntas legum ac juris loco adhibeantur, non tali auspicio ulla erit accensa lux ingenii; neque obtusa hominum et servilis indoles aut suis aut posteris aliquid magni aut utilis consulere habebit. Unde enim qui securitatem adeo ignorant, ut eorum copiam, quibus vita auctior fiat ac beatior, vix comparare audeant, prosequentur culturam animi et digna libertate studia?

Sin autem in rerum primordiis vel constituta fuerit respub

« PreviousContinue »