Page images
PDF
EPUB

ROTOMAGENSIS ANONYMUS.

AN LICEAT

SACERDOTIBUS INIRE MATRIMONIA.

SCIRE volui, quis primus instituit, ne Sacerdotes Christiani inire deberent matrimonia, Deus an homo.

Si, enim, Deus, ejus certè sententia et tenenda et observanda est, cum omni veneratione et reverentiâ.

Si, verò, homo et non Deus, de corde hominis et non ex ore Dei talis egressa est traditio: ideoque, nec per eam salus acquiritur, si observetur; nec amittitur, si non observetur: non, enim, est hominis, salvare vel perdere aliquem pro meritis; sed Dei proprium

unius est.

Scilicet, quòd Deus hoc instituerit, nec in Veteri Testamento, nec in Evangelio, nec in Apostolorum Epistolis scriptum reperitur : in quibus, quicquid Deus hominibus præcepit, insertum describitur.

Traditio ergo hominis est; et non Dei, non Apostolorum institutio. Quemadmodum et Apostolus instituit, ut oportet, Episcopum esse unius uxoris virum: quod minimè instituisset, si adulterium esset quòd Episcopus haberet, simul, et uxorem et Ecclesiam; quasi duas uxores, ut quidam asserunt.

Quodque de Scripturis Sanctis non habet authoritatem, eâdem Sancta enim Ecclesia non Safacilitate contemnitur, quâ dicitur. scerdoti uxor, non sponsa; sed Christi est: sicut Johannes dicit, Qui habet sponsam, sponsus est.

Hujus, inquam, Sponsi Ecclesia, sponsa est ; et tamen huic sponsæ licet in parte inire matrimonia, ex Apostolicâ traditione: dicit enim Apostolus ad Cor.-Propter fornicationes, inquit, unusquisque uxorem suam habeat, et cætera: usque, Volo omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet à Deo, alius quidem sic, alius verò sic.

Non, enim, omnes habent unum donum, virginitatis scilicet, et continentiæ: sed quidam virgines sunt, et continentes; quidam verò incontinentes: quibus concedit nuptias, ne tentet eos Sathanas, propter incontinentiam suam; et in ruinam turpitudinis corruant. Sed et Sacerdotes quoque, alii quidem continentes sunt, alii verò.

incontinentes: et qui continentes sunt, continentiæ suæ donum à Deo consecuti sunt; sine ejus dono et gratiâ, continentes esse non possunt incontinentes verò hoc donum gratiæ minimè percipiunt ; qui, cùm intemperantiâ suæ conspersionis tum etiam animi infirmitate, per carnis desideria diffluunt; quod nullo modo facerent, si continentiæ gratiam et virtutem à Deo percepissent.

Sentiunt enim et ipsi, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suæ, et captivantem eos in lege peccati, et quod nolunt agere cogentem, qui de corpore mortis hujus liberantur gratiâ Dei. Hac itaque eos lege captivante, et carnis concupiscentiâ stimulante, aut fornicari coguntur aut nubere: quorum quid melius sit, Apostolicâ docemur authoritate; quâ dicitur, Melius nubere quàm

uri.

Quod melius est, id certè eligendum et tenendum est: melius est, inquam, nubere, quia pejus est uri: quia melius est nubere quàm uri, conveniens est incontinentibus, ut nubant, non ut

urantur.

"Bonæ etenim sunt nuptiæ," sicut Augustinus ait in libro super Genesin ad Literam. In ipsis commendatur bonum naturæ, quo incontinentiæ regitur pravitas, et naturæ decoratur fœcunditas: nam, utriúsque sexûs infirmitas propendens in ruinam turpitudinis, rectè excipitur honestate nuptiarum ; ut quod sanis possit esse officium, sit ægrotis remedium.

Neque, enim, quia incontinentia malum est, ideo connubium (vel quo incontinentes copulantur) non est bonum. Imò, verò, non propter illud malum culpabile est bonum; sed, propter hoc bonum veniale est illud malum: quoniam id quod bonum habent nuptiæ, et quod bonæ sunt nuptiæ, peccatum esse nunquam potest.

Hoc, autem, tripartitum est, Fides, Proles, Sacramentum. In Fide attenditur, ne, præter vinculum conjugale, cum alterâ vel cum altero concubatur. In Prole, ut amanter suscipiatur, benignè suscipiatur, religiosè educetur. In Sacramento, ut conjugium non separetur; et demissus aut demissa ne, causâ prolis, alteri conjugatur.

Hæc est tanquam Regula Nuptiarum ; quâ vel naturæ decoratur fœcunditas, vel incontinentiæ regitur pravitas.

Hanc autem regulam nuptiarum, et hoc tripartitum bonum, instituit Eterna Veritas, ordine decenti, et lege æternâ, contra quam quicquid fit, vel dicitur, vel concupiscitur, peccatum est: quod, in libro contra Faustum Manichæum, Augustinus testatur ; dicens, "Peccatum est factum, vel dictum, vel concupitum contra Æternam Legem."

Æterna Lex est Divina Voluntas sive Ratio, ordinem naturalem perturbari vetans, conservari jubens. Quicquid, igitur, ordinem naturalem perturbari jubet; conservari vetat; exercere nuptias, et earum tripartitum bonum, Fidem, scilicet, Prolem, et Sacramentum eos habere prohibet; et Regulam illam Æternæ Veritatis, quâ naturæ decoratur fœcunditas, vel incontinentiæ regitur pravitas;

eos solvere præcipit, &c. quibus naturalis ordo peragitur, abhominari jubet.

Hoc, inquam, mandatum naturalem ordinem conservari vetat, perturbari jubet; et, ideo, contra Æternam Legem fit, et peccatum est: peccant, enim, qui mandatum tale instituunt, quo naturalis ordo destruitur.

Nam etiam, ut videtur, minimè credunt, quòd, de Sacerdotum filiis, assumat Deus ad ædificandam supernam civitatem, et ad restaurandum angelorum numerum. Si, enim, crederent, nunquam tale mandatum instituerent; quia scienter et nimiâ temeritate id efficere conarentur, ut superna civitas nunquam proficiatur, et angelorum numerus nunquam repararetur.

Si, enim, superna civitas de filiis etiam Sacerdotum perficienda est, et si angelorum numerus de ipsis etiam reparandus est, qui hoc efficere conatur ut nulli sint, quantum in ipso est, et supernam civitatem destruit, et angelorum numerus ne perficiatur efficit: quo, quod perversius potest fieri? Hoc, enim, fit contra voluntatem et prædestinationem illius, qui quæ futura sint fecit: fecit, enim, prædestinatione, quæ futura sunt in opere.

Quicunque, ergo, id efficere conatur, ut non faciat Deus in opere quæ fecit in prædestinatione, ipsam prædestinationem Dei conatur

evacuere.

Si, ergo, Deus fecit in prædestinatione, ut filii Sacerdotum futuri sint in opere; qui hoc efficere conatur ut non futuri sint in opere, destruere molitur facta Dei, quòd fecit prædestinatione; et ita prædestinationem Dei nititur evertere, et voluntatem Dei contraire quæ æterna est.

Voluit, enim, Deus, ab æterno et ante sæculum, omnes homines creare in sæculo, certo quidem ordine, quo præcogitavit et prædestinavit eos se creaturum. Nihil, enim, inordinate facit. Nihil in sæculo creat, quod non ante, in prædestinatione suæ mentis præcedente omnia sæcula, disponendo præ ordinaverit. Quæcunque, ergo, in hoc sæculo ab ipso creantur, prædestinationem mentis prædisponentem ac præordinantem omnia necessariò sequuntur; quòd impossibile est, non fieri quod Deus ab æterno voluit et præordinavit fieri.

Necesse est, igitur, omnes homines eo ordine creari, quo voluit ab æterno et præordinavit: alioquin, non sicut voluit Deus, neque sicut præordinavit, omnes homines sunt creati. Sed, quòd hoc inconveniens est, necesse est illos creari, sicut voluit ab æterno, et præcogitavit, atque præordinavit: quòd omnia, quæ voluit, fecit; et nihil unquam fecit, quæ non voluit ab æterno, et præcogitavit decreto certo et incommutabili: quia, nec ejus voluntas irritè potest fieri, nec præcogitatio falli, nec præordinationes com

mutari.

Quæ cùm ita sint, necesse est, ut, sicut Laici, ita etiam Sacerdotes, de quibus homines creantur, ad ipsos creandos ministerium exhibeant divinæ voluntati et præordinationi. Parentes non sunt authores creationis filiorum, sed ministri: qui, si ministerium non

exhiberent, voluntatem Dei et præcogitationem, si possibile esset, irritam facerent, ordinationíque resisterent: quod si scienter facerent graviùs utique delinquerent; si nescienter, minùs; non solùm in Deum Patrem, sed et in Cœlestem Jerusalem, sanctorum omnium matrem; quòd, quantum in ipsis esset, illos creari non permitterent, ex quibus ea ædificanda, et cœlestis patriæ dantia sunt præparandæ.

Sed, ab hoc delicto defendit eos impotentia ; quòd non possunt voluntati Dei resistere, et præordinationi contraire. Voluntas, enim, Dei et prædestinatio Lex Æterna est, in quâ omnium rerum cursus decretus est; et paradigma est, in quo omnium sæculorum forma depicta est, quod nullâ ratione aboleri potest.

Huic igitur ministerium non exhibere, malum est; quòd, exhibere, bonum est, et maximè cùm bonâ fit voluntate: quod tum fit, cùm parentes conveniunt causâ gignendæ prolis, non appetitu exercendæ libidinis.

Gignendæ prolis, dico: quia et præsens Ecclesia multiplicetur, et cœlestis civitas fabricetur, et electorum numerus compleatur; quorum nihil potest fieri, sine conventione tali. Si, enim, primi parentes Sanctorum omnes aut continentes permansissent aut vir. gines; nullus Sanctorum ex eis esset natus in sæculo; nullus gloriâ et honore coronatus in cœlo; nullus adscitus in angelorum numero. Sed, quia inestimabile bonum est, quòd Sancti nati sunt in sæculo, quòd gloriâ et honore coronantur in cœlo, et quòd adsciti sunt in angelorum numero; ex eo, parentum fœcunditas beatior prædicatur, et conventus sanctior.

Sic, ergo, melius fuit eis tales filios genuisse, quàm non genuisse; talemque fructum nuptiarum protulisse, quàm, sine fructu, continentes aut virgines extitisse.

Quamvis bonum sit quibusdam continentes esse vel virgines, illis viz. quos Deus voluit ab æterno et præordinavit ita creandos esse in sæculo, ut continentiâ vel virginitate permaneant: sicut, enim, voluit ab æterno et præordinavit quosdam ita creandos esse in sæculo, ut fructum nuptiarum faciant et filios generent; ita etiam voluit et præordinavit ab æterno quosdam ita creandos esse, ut in continentiâ vel virginitate permaneant.

Et, sicut illi, ad creandos filios, voluntati Dei et præordinationi ministerium exhibent; ita et isti, ad conservandam et continentiam et virginitatem, voluntati Dei et præordinationi ministrant. Ac, per hoc, et illorum fœcunditas et istorum virginitas bona est atque Îaudabilis; quæ, si non ministerium exhiberet voluntati Dei et præordinationi, nec bona esset nec laudabilis: omne, enim, quod voluntati Dei et præordinationi contrarium est, nec bonum est nec laudabile.

Si, ergo, voluit Deus et prædestinavit alios futuros virgines, alios nuptiarum fructum facientes (si, enim, omnes essent virgines, nullus Sanctorum, qui vel nascitur vel nasciturus sit, in hoc sæculo natus esset vel nasciturus: nec ipsi etiam virgines essent, quia nati non essent; ex fœcunditate, enim, illorum orta est istorum virgi

nitas,) magnum, igitur, bonum est fœcunditas, de quâ sancta præcessit virginitas.

Quia, autem, virgines esse debeant, et qui nuptiarum fructus facientes, docet eos verbum, quod Deus seminat in cordibus illorum : in aliorum, enim, cordibus, seminat verbum bonæ fœcunditatis, nuptiarum fructum facientis; in aliorum verò cordibus, seminat verbum virginitatis. * Ipsi virginitatem servare desiderant: in quibus, verò, verbum nuptiarum seminat, ipsi facere nuptiarum fructum appetunt.

*Deest, opinor, pars clausulæ :-" Illi, ergo, in quibus seminat verbum virginitatis, &e."

« PreviousContinue »