Page images
PDF
EPUB

extiterat. Quo die in domo ibidem capitulari, premisso per Magistrum Trevet verbo Dei, preconisatis quoque magistro sive domus hujusmodi ac suo conventu et comparentibus, visitator quemlicet quorum nomina subscribuntur seriatim examinavit.

Dompnus Robertus Walshe, magister sive prior, examinatus Idicit omnia bene.

Dompnus Johannes Burcombe dicit omnia bene.

Robertus Barnard

Henricus Pety

Fratres Thomas Cogyne

Ricardus Kemeryge

Johannes Golde

presbyteri, dicunt omnia bene.

J Ricardus Swengar infirmus.

Novicii Johannes Wyllms dicit omnia bene.

Quam visitacionem dompnus continuavit usque in diem. Sabbati proximo sequentem, quo eandem dissolvit. Qui quidem conventus pro eorum nocturnis officiis de mane hora matutinali imposterum habendis dompnum interpellarunt.

[Worspringe]

Visitacio ordinaria prioratus de Worspringe per supranominatum vicarium in spiritualibus generalem in domo capitulari ibidem xxviijo die mensis Augusti anno Domini 1526 hora capitulari celebrata extitit. Quibus die, loco et tempore, convenientibus tunc ibidem priore et conventu ejusdem prioratus infranominatis, post exhibicionem certificatorii et comparencium preconisacionem, visitator priorem primo, deinde conventum, modo solito super statu et reformacione ipsius domus sigillatim examinavit, qui sic examinati hiis modo et forma dixerunt sequentibus:

Dompnus Rogerus Tormynton, prior, super statu et reformacione ipsius prioratus interrogatus, nichill dicit preter hoc, quod fratres multum murmurant contra eum et cum aliquid obicerint aut opponerint (sic) contra eum quod tunc ad objecta respondebit.

Frater Johannes Sharche, supprior, interrogatus dicit quemadmodum in quadam cedula per eum tunc dompno porrecta plenius continetur.

Per me Johannem Serche.

Frater Robertus Cooke examinatus dicit quod prior est vir capitosus, superbus, elatique animi et absque causa et imperiose minatur fratres carceribus et in cippo ponere. Et quoad ipsius electionem dicit quod interdictum erat fratribus ea in parte juratis ne inter se colloquerentur aut circa ipsam electionem quovismodo tractatum haberent.

Per me Robertum Coke.

Frater Johannes Axbrige examinatus dicit quod statim concitatur prior ad iracundiam et tunc blasflemat (sic) Deum, et non utitur in rebus agendis fratrum consilio sed laicorum. Cetera dicit ut in quibusdam cedulis per eum tunc propositis clarius continentur.

Per me Johannem Axbryg.

Frater Thomas Glassynbery, novicius, dicit quod prior parum versatur cum fratribus suis, a quibus in rebus familiaribus nullum petit consilium, sed a laicis. Dicit eciam quod subtrahit et non solvit denarios pro obitibus solvi debitos et

consuetos.

Per me Thomas (sic) Glastynbery. Frater Willelmus Brynte examinatus dicit quod prior et conventus non bene conveniunt et quod culpa est in priore, et qualiter exosos habet fratres cum circa res familiares agendas locuntur. Queritur eciam iste de victu, dicens quod non habent carnes nisi salsas, et quod denarios non solvit prior exequiarum.

Per me Wyllelmus (sic) Bryntt. Dompnus Ricardus Springe, quondam prior, examinatus dicit primo quod non sponte resignavit, sed metu ordinarii tunc existentis et interminantis quod, nisi resignaret, reverendissimus dompnus legatus provideret hujusmodi prioratui de aliquo extraneo. Preterea dicit quod prior non est utilis ipsi prioratui et quod, nisi aliter provideatur, erit domui infra breve maximum detrimentum. De simonia autem inter

rogatus, dicit se dumtaxat ab aliis audivisse. Dicit eciam quod, cum ille commendaret fratrem Johannem Axbridge eidem ordinario, ordinarius ipse capiens in manu sua unum par ampularum argentearum valoris xl. s. easdem secum ex permissione prenominati Ricardi, tunc prioris, abstulit, promittens quod eundem fratrem Johannem Axbrige in crastino in priorem et suum successorem eligeret.

Quibus die et loco dompnus ipse priori injunxit quod debeat se bene et amicabiliter gerere erga fratres suos et ostendere eis bonum exemplum vite et religionis; preterea quod nichill arduum disponat de terris et tenementis prioratus sine consilio subprioris sui et aliorum conventus, videlicet quod non debeat facere locaciones, aut fines recipere, sine consilio conventus, et quod debeat irritare nimiam et suspectam familiaritatem laicorum. Que precedencia quoad conventus consilium circa locaciones et alia premissa habendum sic intelliguntur, quod ipse prior teneatur primo consulere fratres et mentem eorum audire, et, si consilium eorum sanum videbitur et expediens, quod eidem stare tenetur, alioquin juxta suum arbitrium, ut sibi coram Deo melius videbitur, procedat, reddendo inde fratres cerciores.

Per me Rogerum Tormiton, priorem. Quam visitacionem dompnus tunc continuavit usque in festum. Omnium Sanctorum proximo nunc futurum et in quemlibet diem citra.

Quibus obicientibus dompnus assignavit terminum, videlicet citra festum Michaelis Archangeli proximo futurum, ad deliberandum utrum velint cedere vel contendere et ad consulendum amicos.

Die vero sequenti, videlicet xxixo die dicti mensis Augusti, dompnus sive visitator hujusmodi in domo ipsa capitulari, presentibus priore et conventu, ob certas causas eum tunc moventes visitacionem ipsam continuavit usque in festum Pentecosten extunc proximo futurum et in quemlibet diem citra.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »