Page images
PDF
EPUB

riæ illi aspirationis daseam; si Prisciano fidem habeamus. In nulla tamen inscriptione antiqua nota ista i inventa est; neque ejus utilitatem deprehendere possumus: quandoquidem vocalis omnis, quæ non daσuveira, suapte natura esse debuerat. Usum alterius in Italia Græca perantiquum fuisse, e tabula celeberrima itemque nummis Heracleensium patet.

CLVI. Z, E, et 4, binarum litterarum singuli sunt nexus, ut ista librariorum Constantinopolitanorum commenta &, r,, &c.; atque ideo a proposito nostro, in antiqua scriptura restituenda, prorsus aliena. Priscianus quidem scribit, multo molliorem et volubiliorem sonitum habere quam BS vel PS: sed de pronunciatione, cum Græca tum Latina, sui seculi, post Christum natum sexti, tantum cogitabat grammaticus ille; atque ea in jejunam quandam et exilem concinnitatem, ab austera veterum grandiloquentia prorsus alienam, jamdudum emollita et concisa erat."

In et 4, secundum locum occupasse in omnibus dialectis præter Doricam, quæ signa hæc composita non accepit, e monumentis adhuc exstantibus abundè constat; atque ideo, si ratio linguæ in testimonium admittenda est, locum eundem in Z, quod vetustius est, et in antiquissimis Ionum et Atticorum inscriptionibus usurpatum, tenuisse debuit. Verum tamen in eo modus pronunciandi Doricus latius apud posteros in sermone communi prævaluisse videtur, ita ut grammatici Alexandrini et Constantinopolitani alium non agnoscant; et Herodianus inter errores scribendi audacter enumeret ΖΜΥΡΝΑ pro ΣΜΥΡΝΑ, quod nullius hominis os in unum et eundem sonum comprimere possit litteras 4M. At nihilominus Iones veteres ZMYPÑA omnino scribebant; neque ZMTPNA in nummis ante Cæsarum imperium cusis occurrit; unde planè patet eos signi elementa ea subaudisse quæ facile pronunciari possent; cum Græci veteres omnes modum scribendi ad usum pronunciandi, cujusque gentis proprium et peculiarem, semper et ubique accommodarent; atque ita dialectos diversas formarent. Cum igitur 4 ante labialem M vel B a quovis facile pronunciari posset, ex iis sic positis Iones veteres Z effecisse, non aliter quam Ξε ΚΣ seu ΧΣ, et Ψ e ΒΣ, ΠΣ seu ΦΣ, mihi pro comperto est; atque in eas itaque in Homericis signum illud compositum resolvendum putavi.

CLVII. Vocales longæ vel duplices H et n pari ratione fortasse arceri et relegari debebant: at in hac vetustissimi sermonis obscuritate, paucæ sunt admodum voces, quarum elementa sic discernere possumus, ut quæ pro iis substituenda essent, certè sciremus: raro enim vocalis duplex e binis simplicibus composita est:

I Priscian. lib. 1. p. 560.

2 De litteris duplicibus vide Vossii gram. 1. 1. c. xxi.

sed, natura simplex et brevis, per concisionem, e suppresso spiritu vel consona vel alia quacunque littera, facta longa est: Iones enim Homericis etiam temporibus sermonem hac ratione emollire jamdudum cœpisse, compluribus exemplis, supra ostendimus: neque ♫, in syllaba finali participii præteriti perfecti, e binis 00 confictum esse, ratio grammatica ulla suadet; sed potius ex elisione alius cujusdam litteræ productum; TO P fortasse; si e nomine Latino MAVORS, quod participium verbi MAFO fuisse videtur, ariolari liceat. Haud tamen nescius sum titulis pseudoAmyclæis inesse KAAAIPOEE MATEEP, AAKEAAIMOON, et alia quamplurima ejusdem farinæ, quæ e scriniis nebulonis impudentissimi Fourmontii, pari inscitia et audacia, Barthelemi nuper propagavit. Si ΚΑΛΙΡΟΓΑ, ΜΑΤΕΡΣ, et ΛΑΚΕΔΑΙΜΟΝΣ scripsissent, speciem aliquam veritatis saltem mendaciis obduxissent.

modo

CLVIII. II, K, et T, e vehementiore vel uaTixwτép pronunciandi B, г, et 4, orta esse videntur; atque inde duplicum consonantium potestatis metricæ capaces fieri, in prima saltem pedis syllaba primæ et tertiæ dipodiæ (et dipodiæ in Homericis etiam, pro hac saltem vice, liceat mihi rationem habere): aliis enim locis haud occurrunt ista ὅττι, ὅππως, ὅπποτε, &c. ; etsi in secunda dipodia obvia sint 'ΕΠΙ ΚΑΚΟΝ, ΣΑΚΕΙ ΠΙΠΤΩΝ, ΝΗΙ TE, et alia ejusmodi: nusquam autem vocalis sic producitur bis in eodem versu; neque in alia quam prima syllaba pedis. Veteres plerique consuetudinem pronunciandi potiusquam rationem grammaticam in scribendo sequuti sunt; et ubicunque littera duplicem potestatem in versu e tono et impetu recitandi adepta esset, duplici signo eam notabant; ita ut non solum FOTTI, HONNOTE, &c. scriberent, sed 4EMMETA, 4Е^^оÞоΣ, &c.; atque constantia proculdubio in hac re omnino retinenda; neque pro levitate et inscitia librariorum Constantinopolitanorum, ut in vulgatis, deserenda. Rationem grammatican, ut certiorem, notiorem, et stabiliorem, nos ubique prætulimus.

CLIX. Consonantes simplices B, F, 4, nulla unquam licentia pronunciandi aut impetu recitandi duplicare licuit, ita ut syllabam, natura brevem, longam redderent; nisi ubi tres syllaba breves continuæ concurrerent: ibi enim prima, si priorem in pede locum obtinuerat, ex impetu recitantis, semper produci poterat. In ΕΠΙ ΔΗΡΟΝ, autem 'ΕΤΙ ΔΗΝ, ΟΥΔΕ ΔΗΝ, ΜΑΛΑ ΔΗΝ, &c. vim Toũ Σ, ex antiquiore forma adjectivi 4HPOX in Latino SERUS asservata, deductam, poetæ veteres retinuisse videntur; antiquissima enim forma fuit fortasse ΣΔΕΕΡΟΣ vel ΣΤΕΡΡΟΣ verbo ΣTAN vel ΣTHMI efficta; unde, prout in ΣÎN et CUM ex antiquiore FETN, Græci alteram Latini alteram, litteram e duplici

retinebant. In AIFANTI 4E, quod bis tantum occurrit,' licentiæ aliquid nomini proprio, e necessitate rei, condonandum fortè fuit; ea ratione, qua hiatus in AINOПI 'AXIAAHI' tolerandus est.

CLX. Liquidæ ac spiritus quocunque in loco pedis aut versus produci poterant; haud ita tamen ut privatorum arbitrium ab omni consuetudine et usu communi liberum et solutum fuisse credam; etsi normam aliquam stabilire aut legem sancire, qua dirigi debuisset, hodie nesciamus.

CLXI. Nulli unquam poetæ, vel Græco vel Latino, syllabam ante binas consonas corripere licuit: nam iota penultimum in AIFTITIOI, HIETIAIA, et aliis ejusmodi, pro littera muta vel spiritu leni, ut nostras Y in vocibus YES, YET, YEAR, &c. habendum est, atque pronunciandum, AI: гTIIT: 101, FIXT: IAI:A, &c.

CLXII. Neque Musæ Homericæ licitum erat syllabam pro brevi habere, qua vocalem aut binæ liquidæ, aut liquida consonæ, vel spiritui consono subjuncta, aut alia quævis ejusmodi litterarum conjunctio excipiebat; nisi cum liquida palatialis ▲ vel P consonæ adjuncta esset: neque obstant ποταμοῖο Σκαμάνδρου, ἄστυ Ζελείας, úλýsoσa Zánurlos, &c. nam Iones et Æoles veteres, ea ratione qua in nummis Zanclæis et Naxiis, ΔΑΝΚΛΕ pro Ζάγκλη et ΝΑΧΙΟΝ pro Ναξίων scribebant; Σκάμανδρος, ΚΑΜΑΝΔΡΟΣ; Ζέλεια, ΔΕΛΕΙΑ; et Ζάκυνθος ΔΑΚΥΝΘΟΣ, pronunciasse videntur.3

CLXIII. Attici et Alexandrini syllabam corripiebant, quavis liquida cuivis consonantium II, K, T, vel aspiratarum Þ, X, 0, subjuncta, vocalem brevem excipiente; quod poetis antiquioribus, quorum sermo gravior, unctior, et tardior incedebat, neutiquam licuit: unde Batrachomyiomachiam, ludicram istam Homericorum imitationem, quæ ejusmodi licentiis scatet, ab Attici cujusdam, elegantioris quam doctioris poetæ, ingenio profectam esse, haud multo ante tragicorum tempora, nullus dubito.

CLXIV. Vetustissimis autem poetis vocalem longam, atque etiam diphthongum, ante vocalem brevem elidere licuit; quod Atticis nequaquam in carmine serio licuisse videtur: eorum enim sermone, vocalis longa vel diphthongus in fine vocis, vocalem brevem ab initio subsequentis, crasi, quæ sua natura longa est, semper absorbebat: atque id fieri credo ex Attica pronunciandi consuetudine, qua ictus vel emphasis in ultimam vocis syllabam differeba

3

[blocks in formation]

τρόπῃ τοῦ Ζ εἰς Δ Αἰολικῶς, ὥσπερ ΖΥΓΟΣ ΔΥΓΟΣ. Schol. Ven. L. in Il. B. 191. Ionica tamen stirpis erant coloniæ Sicilienses, quarum nummi hic citantur. Anno primo Olympiadis LXXVI, Hiero Syracusanorum tyrannus veteres incolas Ionas e Naxo in Leontium migrare coegit, et Dores e Peloponneso et Syracusis induxit; quorum nummis nomen, more seriore, NAZION vel NAZION inscriptum est. Vide Diod. Sic. I. xi. 49.

VOL. VIII.

CI. JI.

NO. XVI.

X

[ocr errors]

1

tur; ita ut ΛΑΓΟΣ feret ΛΕΩΣ, ΝΗΟΣ-ΝΕΩΣ, &c.; unde stabilior, firmior, et elisioni minus obnoxia ea syllaba reddebatur. Contrarium prorsus fuisse Latinorum pronunciandi morem plane ostendunt ea, quæ Quintilianus de eorum vitio solenni tradidit; plerisque nempe extremas syllabas non proferentibus, dum priorum sono indulgeant. Neque alia ratio durissimæ istius elisionis litteræ M reddenda videtur; quam tamen non omnino exemtam fuisse in loquendo et recitando idem Quintilianus observavit, sed obscuratam tantum, modo nobis vix satis intelligendo. Eandem ob causam fortasse vocalem in fine dictionis pro brevi habere ausi sunt ante sibilum S et mutam consonantem, in sermone saltem pedestri et poesi ei proxima; unicum enim ejusmodi licentiæ exemplum in Virgilianis a Prisciano laudatum,3 viri doctissimi Burgess et Heyne interpolatum esse demonstrarunt. In sermonibus tamen Horatianis haud infrequens est; neque Lucretius eam vitasse videtur.

CLXV. In Homericis crasis locum non obtinet nisi inter articulum vel pronomen, et vocalem brevem in vocis subsequentis initio ; nam καγω, προύπεμψε, προύτυψε, προύφαινε, &c., solutè scribenda sunt, ΚΑΙ ΕΓΩ, ΠΡΟΕΠΕΜΠΣΕ, ΠΡΟΕΤΥΠΤΣΕ, ΠΡΟΕΦΑΙΝΕ, &c. sicuti ΠΡΟΕΡΥΣΣΕ, ΠΡΟΕΚ ΕΡΓΕ, ΠΡΟΕΙ ΗΚΕ, &c. quæ demto tantum spiritu, pristinam alioqui formam in vulgatis conservasse videntur. Si autem prima in his syllaba crasi producta esset, versus aliquando initium ab ea cepisset, quod nusquam evenit. Neque in verbo ullo composito augmentum temporis ullius præteriti præpositioni præfixum est; sed inter eam et verbum locum semper habet: composita enim erant adhuc tantum; non, ut postea, conjuncta.

CLXVI. Apud Atticos in carmine serio spiritus asper vel densus nullam omnino vim metricam habuit; quanquam eo præcipue gaudebant: at in Homericis, facultatem sustinendæ, itemque producendæ vocalis, Heliodorus, metricæ artis inter veteres antistes, ei tribuisse videtur; quam nos quoque concedere oportet, nisi hiatum, quem in cæsura tantum Homerica poesis agnoscit, locis quam maxime alienis ferendum esse statuamus. In Pindaricis quoque eandem potestatem habuisse necesse est, hiatus enim iis tantum locis occurrit, ubi dialectis antiquis vel F vocalem excepisset. Comici etiam Attici et leviorum carminum scriptores oude els unde eis, &c. ubique admiserunt; et Menandri fragmentum οὔδε εἷς σέσωσθ ̓ ὅλως exhibet, quo tragicus neque hiatum neque elisionem ejusmodi admittere ausus esset.

Inst. 1. XI. c.iii.

2 Ib. 1. ix. c. iv.

4 Vide Eustath. p. 1465, l. 10. Shweigh.

3 Æn. xi. 309.

5 Apud Athenæ. 1. XIII. c. viii. ed.

CLXVII. De spiritus alterius vocalis F vi metrica aliquid certi dicere admodum difficile est ; cum jamdiu, ante Alexandrinorum tempora, prorsus exoleverat, nisi obscuris aliquot Italiæ, Cretæ, et Peloponnesi dialectis; quas illi, tanquam horridas, incultas, et semibarbaras, adeo contemnebant ut scire dedignarentur: male profecto consulentes rei, quam tractandam susceperant ; quoniam quæque dialectus, quanto incultior esset, tanto antiquissimæ propior, et ad poesin antiquissimam illustrandam aptior.

CLXVIII. Priscianus, quem olim sequuti sumus, parem facultatem in metro T F concessit, atque alii r ; vocalem scilicet antecedentem producendi, vel corripiendi, vel resorbendi etiam; prout poetæ libuerit.

"Illi (Eoles)," inquit, "solebant accipere digamma F pro consonante simplici, teste Astyage, qui diversis hoc ostendit versibus, ut in hoc versu

ΟΙΟΜΕΝΟΣ ΓΕΛΕΝΑΝ ΕΛΙΚΩΠΙΔΑ,

Sic nos quoque pro simplici habemus consonante plerumque V loco F digamma positum, ut

At Venus haud animo nequicquam exterrita mater.

Et tamen quando Eoles idem F inveniuntur pro duplici consonante digamma posuisse, et

ΝΕΣΤΟΡΑ ΔΕ FΟΥ ΠΑΙΔΟΣ,

Nos quoque videmur hoc sequi in præterito perfecto et plusquam perfecto tertiæ et quartæ conjugationis, in quibus I ante V consonantem posita producitur, eademque subtracta corripitur, ut CUPIVI, CUPII; CUPIVERAM, CUPIERAM; AUDIVI, AUDII; AUDIVERAM, AUDIERAM.

Inveniuntur etiam pro vocali correpta hoc digamma illi usi, ut

Alcman

ΚΑΙ ΧΕΙΜΑ ΠΥΡΤΕ ΔΑΓΙΟΝ :

est enim dimetrum iambicum, et sic proferendum F ut faciat brevem syllabam. Nostri quoque hoc ipsum fecisse inveniuntur, et, pro consonante, V vocalem brevem accepisse, ut Horatius SYLVÆ trisyllabum protulit in epodo hoc versu,

Nivesque deducunt Jovem, nunc mare nunc sylvæ,

est enim dimetrum iambicum conjunctum penthemimeri heroicæ, quod aliter stare non potest, nisi SYLVÆ trisyllabum accipiatur. Similiter Catullus Veronensis

Quod zonam solvit diu ligatam,

inter hendecasyllabas Phalacias posuit; ergo nisi SOLVIT trisylTabum accipias, versus stare non potest. Hoc tamen ipsum in de

« PreviousContinue »