corruptible, and the weak to the strong, saveth perishing man. "Wherefore, also, the Word of God, like us truly becoming man, void of sin, both doing and suffering as a man those things which belong to flesh, quoews yet sinless, and on our account, came under the limitation of natural flesh quoins σapкos, that he might be believed to be God, himself working out the salvation of all through the nature of infirm flesh." "Non enim caro facta est natura Deitas, translata natura facta videlicet secundum naturam Divinitatis caro; sed quod erat, etiam Deitati coapta, mansit, id est, caro infirma et passibilis natura et operatione.' Gelasius." Hic procedens in mundum, Deus et homo apparuit, et hominem quidem eum facile est intelligere, cum esurit, et fatigatur, et laborat, et sitit, et formidat, et fugit, orat, contristatur, et super cervical dormit, et calicem respuit passionis, et anxius sudat, et ab Angelo confortatur, &c..... Hæc enim omnia nobis operatus est, qui propter nos factus est sicut nos. Ipse enim infirmitates nostras suscepit." Tertullian de Carne Christi, p. 555.-" Ita utriusque substantiæ census hominem et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum inde spiritualem; hinc infirmum, inde præfortem; hinc morientem, inde viventem. Nihil passus est, qui non vere passus est....... Christus salus hominis fuit, causa scilicet ad restituendum quod perierat. Homo perierat, hominem restitui oportuerat." p. 559. "Defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis: non materiam, sed naturam, sed substantiam, sed culpam : Secundum Apostoli auctoritatem dicentis: Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi, In similitudinem, inquit, carnis peccati fuisse Christum: non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis, et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intelligi. Quod ipsa non peccatrix caro Christi ejus fuit par, cujus erat peccatum, genere, non vitio Adæ, quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo, cujus natura est in homine peccatrix. Etsi in illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccato habeatur, quæ in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum Christi faceret evacuantis peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud, in qua erat natura peccati. Neque ad gloriam: quid enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est, non peccatricis naturæ, nævum peccati redemit? Ergo, inquit, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi? Noli constringere explicabilem sensum nostram enim induendo suam fecit: suam faciens, non peccatricem eam fecit....... In hac carne, peccatrici nostræ simili, salutem per fecit. Nam et hæc erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem. Non enim magnum, si Spiritus Dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati." p. 796. 66 'Christus dilexit hominem illum in immundicitiis. Propter eum descendit: propter eum prædicavit : propter eum omni se humilitate dejecit usque ad mortem, et mortem crucis: amavit utique quem magno pretio redemit. Si Christus creator ejus est, suum merito amavit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem, etiam carnem ejus. Nihil amari potest sine eo per quod, est id quod est. Aut aufer nativitatem, et exhibe hominem; adime carnem, et præsta quem Deus redemit. Si hæc sunt homo, quem Deus redemit, tu hæc erubescenda illi facis, quæ redemit; et indigna, quæ nisi dilexisset, non redemisset. "Cur dubitemus dicere quod Scriptura non dubitat exprimere? Cur hæsitabit fidei veritas, in quo Scripturæ nunquam hæsitavit auctoritas ?"....... "Oportebat Deum carnem fieri ut in semet ipso concordiam consibularet terrenorum pariter atque cœlestium, dum utriusque partis in se connectens pignora, et Deum pariter homini, et hominem Deo copularet." Cyprian." Quod homo est, esse Christus voluit: ut et homo possit esse quod Christus est.' Athanasius contra Arrian.-" Quum Filius verus Deus esset, proprium corpus cepit, eoque utens ut organo, homo factus est propter nos: ideoque quæ propria sunt carnis, de illo referuntur : erat enim caro ipsius. Necesse est passiones quoque carnis ejus dici cujus est ista caro: et recte passiones Domini appellantur. Quia et illa propria sunt carnis et caro illa proprium est corpus Dei salvatoris. Verum corpus ex Maria genitum, idem cum corporibus nostris. Verum corpus ex Maria secundum Scripturas, genitum est: verum inquam, quia idem est cum corporibus nostris." Chrysostom in 1 Tim. Hom. VI.-" Unus Deus, qui misit Mediatorem Filium suum, qui est Deus. Enimvero Mediator utriusque debet eis societate conjungi quorum Mediator est, et utrorumque particeps fieri. Quod si unum societate contingat, ab altero fuerit separatus, Mediator jam dici non potest. Nisi igitur consors sit paternæ naturæ, Mediator profecto non est. Quemadmodum humanæ naturæ consortium accepit, quando ad homines venit: ita et a Dei substantia non abscessit. Quia duarum naturarum MEDIUS fuit, ambarum oportuit esse participem. Medium enim utranque partem contingat, necesse est et connectat. Tales progenitores Christus habere voluit, nihil ob nostra mala erubescens: venit non ut nostra opprobria fugeret, sed ut ea extingueret. Evangelista ostendit ipsos quoque progenitores obnoxios peccatis. Substantiæ non fuit mutatio, sed veræ carnis acceptio. Carnem nostram induit." Ambrose." Pater si possibile est, transfer a me calicem hunc. In qua forma loquatur adverte. Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur. Alia voluntas hominis, alia Dei, ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est. Mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Sicut mors ejus, mortem abstulit: ita mærorem nostrum, mæror ejus abolet. Turbatur secundum humanæ fragilitatis assumptionem. Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animæ passiones. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. Quasi homo dicit quæ sunt humana: quia in mea substantia loquebatur. Propter me Christus suscepit meas infirmitates. Timuerunt in Deo carnem credere, et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant." "Caro ipsius et anima, ejusdem cujus anima nostra caroque; substantiæ est. Quid est formam servi accipiens? Sine dubio perfectionem naturæ et conditionis humanæ." Ambrose on Heb. ii. 14, says, "Quare dixit apprehendit? quia nos quasi recedentes ab eo, et longe fugientes insecutus apprehendit, et in unam personam nostræ fragilitatis naturam sibi contemperavit. In eo, id est, homine quo passus est, potens est vinctos liberare; tentatosque adjuvare ne vincantur: quia tentationes nostras non solum sicut Deus, sed etiam sicut homo in seipso per experimentum cognovit." Jerome on Rom. viii. says, Quod impossibile erat legi : hic ostendit quoniam lex per infirmitatem carnis non poterat impleri. In eo autem in quo dicit: Deus cum Filium suum misisse demonstrat, quoniam ante incarnationem erat Filius, et suscepta postea carne, quæ ad peccandum esset proclivior, ipse tamen absque peccato eam susceperit. Et idcirco dicitur in similitudinem carnis peccati suscepta carne venisse, et peccatum in eadem carne damnasse, quoniam carnem quam susciperat, innoxiam servavit ab omni contagione peccati. Dicens in similitudinem carnis peccati, ostendit eum eandem quidem carnem, sed absque peccato portasse.-Item hic similitudo veritatem habet, sicut Adam genuit ad similitudinem suam. Similem ergo cæteris hominibus carnem Dominus Deus noster Jesus Christus assumpsit. Et de peccato damnavit peccatum. Quasi dicas, de hoste expugnavit hostem. Notandum in genealogia Salvatoris, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnia peccata deleret." Augustin." Deus Verbum, animam et carnem totius hominis suscepit. Ipsa natura suscipienda erat quæ liberanda. Quidam hæretici perverse mirando laudandoque Christi virtutem, naturam humanam in eo prorsus noluerunt agnoscere, ubi est omnis gratiæ commendatio, qua facit salvos, credentes in se. Inter Deum et homines apparuit Mediator in unitate personæ copulans utranque naturam. Quod ad hominem creatura est Christus secundum animam tristis fuit; secundum carnem passus est mortem. Caro in illo mortua est, non ipse mortuus est. Idem et æternus in suo, moriturus in nostro, dum utrum→ que continet ex seipso, et neutrum perdit ex altero. In illo divinitas est unigeniti facta particeps mortalitatis nostræ, ut et nos participes ejus immortalitatis essemus." Hilary." Ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem corporis nostri denegare." Justin Martyr.-" Filius autem Dei in Virgine sibi fecit perfectum hominem, partem accipiens ab illius natura. Quatenus homo est mortem voluntariam subiit, ut tolleret peccatum. Quatenus Deus excitavit illum hominem. Quum de Filio contrarias voces audieris: ea quæ dicuntur inter se collocata distribue: siquid divinum, divinæ naturæ adscribens: siquid humile et humanum, humanæ naturæ imputans." Lombard, Magister Sententiarum.-"Quia in homine tota humana natura vitio corrupta erat, totam assumpsit, id est animam et carnem ut totam curaret et sanctificaret. Totam ergo hominis naturam, id est, animam et carnem et horum proprietates sive accidentia cum sensibus assumpsit Deus. Totum assumpsit me, inquit Damascenus, ut toti salutem mihi gratificaret. Secundum humanam assumptionem ecclesiæ gerebat personam. Proprie Filius dicitur Redemptor. Ipse solus est Mediator quia est medius inter Deum et homines.' Leo Primus." Corpus Christi nulla ratione est extra coporis nostri veritatem." Daniel Heinsius.—“ Оμομа σаркos est ipsa caro; etiamsi non cum peccato : Ομοιωμα ergo σαρκος αμαρτίας, similitudo carnis peccati, caro quæ peccavit. Missus ergo Filius Dei ev opowμati σapкos auaprias, in similitudine carnis peccati: id est, in carne, non peccatrice, eadem tamen quæ in nobis peccarat ; sive polluta, non in ipso, sed in'nobis. Naturam peccati, hoc est, peccatorum, Dei Filius suscepit; puram quidem, sed ut nostram, quæ peccarat, expiaret. Acute, quanquam paulo aliter, Augustinus; Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Non in similitudine carnis; quasi caro non esse caro: sed in similitudine carnis peccati; quia caro erat, sed peccati caro non erat. Et alibi, In carnem suam non peccatum transtulit, tanquam venenum serpentis, sed tamen transtulit mortem; ut esset in similitudine carnis peccati, pœna sine culpa: unde in carne peccati et culpa solveretur et pœna. Оμошμа σаρкos vera sit caro: cum peccati non ab eo dicatur qui assumpsit, atque hoc ipso expiavit, sed ab eo qui peccando corrupit. Caro peccati, a primo Adamo: quam secundus induit, sed ut purgaret; ipse peccati omnis expers.' Basilius Seleucia Episcopus.-“ Κατεκρινε την αμαρτιαν εν τη σαρκι avrov legit: Quod et Syrus expressit. Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, hominis naturæ quæ corrupta erat per peccatum, propter ipsum peccatum, ut peccatum aboleret in carne nostra: ut condemnaret peccatum in carne ejus." Beza." Sed ut ipsa essentia humanæ naturæ fuit eadem in Christo per omnia atque nostra; sic quod ad ejus naturæ vitiosam qualitatem attinet, sive non quatenus simpliciter fuit caro, sed caro peccati, maxima fuit inter hanc et illam dissimilitudo, quæ tamen ex specie ipsa exteriore non appareret: quamobrem usus fuisse putatur Apostolus opowμaroc. Carni peccati. Id est carni per peccatum contaminatæ : quod ut aboleret Christus assumens illam carnem plene ipsam in sese ex Spiritu Sancto conceptam sanctificavit, ut inde postea in nos, sibi insitos, illius sanctificationis vis sensim derivetur. Neque nunc Apostolus agit de Christi morte, et nostrorum peccatorum expiatione, sed de Christi incarnatione, et naturæ nostræ corruptione per eam sublata. Sunt enim jampridem illo ab Apostolo explicata, adeo ut a ver. 12, C. v. aliud argumentum sit exorsus: quamobrem etiam non dixit Apostolus περι αμαρτιων pro peccatis, sed αμαρτιας hoc nomine nativam illam labem significans quæ in carne nostra hærebat, priusquam Christus illam carnem assumendo plene in sese sanctificaret.' Vatablus." In similitudinem carnis peccati, vel sub specie carnis peccato obnoxia: i. e. qui habuit corpus simile nostro corpori peccato obnoxio." Clarius." In similitudine carnis peccati: nam per omina similis nostri factus est absque peccato." Zeger." In ea videlicet carne in qua passus est, ipse Deus Filius, potens est etiam nobis auxiliari ne tentationibus succumbamus." Castalio." Pro peccato, ad delendum peccatum. In carne: In Christo homine." To meet, and if God pleaseth to drive back, the head of ancient heresy which is appearing anew in the church, concerning the flesh of Christ, we have quoted above from various orthodox Fathers, Reformers, and approved writers, passages exhibiting their views on this great doctrine, which, by the art and malice of the devil, is again beginning to be called in question. And we would now conclude with one or two remarks, which may serve the purpose of shewing this subject to the unlearned as well as to the learned. The orthodox church hath ever believed that Christ was holy, both as to his rational soul and likewise as to his flesh; that is to say, that he presented soul and body unto God all his life long and upon the cross, holy, harmless, undefiled, without blemish, and without spot. And the only question is, how this holy and perfect sacrifice of humanity was brought about; how |