Page images
PDF
EPUB

cepta, ad vitæ emendationem, pietatis vigorem, et animarum denique salutem conducentia fidelium auribus usque inculcantes. Avocent, imprimis, plebeculæ Christianæ animos à nimis anxiâ rerum non necessariarum disquisitione; suadeantque non opus esse, ut se questionum inutilium equuleis discrucient: ad ea potiùs curani omnem unicè intendant, quibus animarum suarum salus promoveri possit *.

SECT. 5.

SED et illud Christianis auditoribus, modò salvi esse velint, necessum est, ut procul abs se amoveant impetiginosam illam aurium ac animorum pruriginem, quâ nimis multi laborantes hodie, spretis veteribus morum ac fidei institutis, novis quotidie inhiant; coacervantes sibi magistros, τὴν ὑγιαινέσην διδασκαλίαν nauseabundi rejicientes, neque tam cordi studentes quàm palato.

SECT. 6.

QUOD si quid fortè cuiquam occurrit à receptâ Ecclesiae sententiâ alienum, hoc intra secretum pectoris sui scrinium tacitè servet; neque sinat, non sine summo publicæ pacis discrimine, in vulgus evolare. Consulat, interea, illos, quorum labia et conservandæ et promenda scientia constituit Summus Rerum Arbiter, Author Fidei f.

Favete ergo vobis, hoc modo, Christiani; et paci vestræ consulite, sed et publicæ. Figite pedes, imò corda vestra in illis religionis Christianæ capitibus, quæ cognitu creditúque ad salutem necessaria sunt; nec ab illis sinite vos, vel vi vel fraude ullâ, ne latum quidem pilum, dimoveri. De reliquis ne sitis adeò soliciti, ut earum causâ pacem, aut vestram aut Ecclesiæ, violandam censeatis.

SECT. 7.

NON quasi nullos in rerum divinarum cognitione progressus vos facere velim, aut ἐπὶ τὴν τελειότητα Φέρεσθαι vetem. Absit!

Congerite quantum potestis sana scientiæ. Excolite animos, quantum intra metas cujusque vocationis licuerit, omnifariâ sacro

* In iis, quæ apertè in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia, que continent fidem moresque vivendi; spem, scilicet, atque charitatem. Aug. de Doctrinâ Christianâ 1. i. c. 9. In divinis Scripturis quaecunque necessaria sunt manifesta sunt. Chrys. in 2 Thes. hom. 3. Idem et Bellar. de verbo Dei: 1.

iv. c. 11.

↑ Alia sunt, in quibus etiam aliquando doctissimi atque optimi regule Catholice defensores, salvâ fidei compage, non consentiunt; et alius alio de unû re meliùs et veriùs dicit. Aug. contr. Jul 1. i. c, 2.

rum mysteriorum notitiâ: neque lacte, infantulorum more, semper contenti, contendite ut cibum quemque anima solidiorem perfectè digerere valeatis.

Memineritis, tamen, interea accuratè distinguere, inter ea, quæ fidei sunt; et ea, quæ sunt opinionis: inter ea, quæ sunt de ipsâ Christianæ religionis essentiâ; et ea, quæ parùm necessariarum appendicularum loco superadjici solent: inter ea, quæ Christianismi sive corpus sive animam spectant; et ea, quæ vestes et ornamenta. Et quicquid aut scire juvat aut ratiocinari, fidem vestram intra suos cancellos semper continendam memineritis; ut frugi paterfamilias solet, qui vicinorum res fortassis intelliget, suas tantùm interea

accurat.

Neque in his secundariis tantum vobis arrogetis, ut aliorum judiciis, satis pro magisterio, præscribere velitis; aliterque sentientes atro carbone notandos censeatis: sed eos, qui vobiscum in eâdem communi fide contesserârint, neque aliquâ praxi impiâ ab ageudorum normâ recesserint, velut fratres germanos amplexamini *.

SECT. 8.

QUISQUIS, ergo, crediderit in Deum unum; Spiritum æternum, incomprehensibilem, omnipotentem, conditorem, conservatoremque omnium: Patrem, Filium, Spiritum Sanctum; essentiâ unum, distinctum personis: unum Mediatorem inter Deum et hominem, Jesum Christum; quosciov Dei Filium; in plenitudine temporis hominem pro nobis factum, ut hominem suo peccato morti obnoxium redimeret; inque hâc humanâ naturâ passum, crucifixum, mortuum, ac, suâ divinâ virtute, resuscitatum, ascendisse in cælos, ibique sedere ad dextram Majestatis, perpetuum pro nobis Intercessorem; reversurum inde, suo tempore, vivorum mortuorumque Judicem: Deinde, verò, agnoverit communem quendam fidelium cœtum; partim in cœlis triumphantem, partim militantem in terris; cui soli competit indivisa sanctorum communio, et certa remissio peccatorum: Deinde, resurrectura olim, hæc quæ deponimus, animis socianda, corpora mortalia; malorum quidem ad æternos, cum Diabolo ejusque angelis, cruciatus; bonorum, verò, ad beatæ vita gloriosam immortalitatem: Sed et qui Scripturam Sacram ut ipsissimum Dei verbum verè 9ɛÓTVɛusov ita venerabundus exceperit, ut omnibus in sacro illo Canone contentis humiliter ac piè assentiri paratus fuerit: Baptismum, ut salutare initiationis sacramentum ex institutione Christi suscipiendum; Cœnamque Dominicam, ut cœleste viaticum animæ, summâ cum curâ apparatuque, ut Christi hospitem decet, adeundam censuerit: Denique, Deum in Christo, in cujus merita totus recumbit, sanctè invocet, vitamque suam ad Legis Divinæ normam transigere seriò profiteatur; pietateni erga

* Potest mihi aliquid videri, alteri aliud: sed neque ego, quod dixére, præscribo alieri; nec ille mihi. Aug. in Ps. xvi.

[ocr errors]

Deum juxta ejus præscriptum, erga homines justitiam ac charitatem. sedulò exercitaturus: Quisquis, inquam, ista arctè tenuerit, quicquid sit de reliquis, hic mihi Christianus erit: hunc ego, quodcunque ipsi in credibilium seriè sive desit sive superfluat, Christiano. amore usque prosequar. Nimirum, quemcunque Deus filium appellare dignatur, hunc ego, sub quacunque cœli plagà vitam duxerit, quodcunque non tenuerit, fratrem salutare non verebor.

SECT. 9.

NEC aliter, profectò, affici debet ullus uspiam Christianorum, quem non committat oportet, ut pro minimis opinionum, sit verbo venia, dissentiunculis pacem publicam fraternamque charitatem dirimi illico sinat. Dari, quidem, debet opera, ut discrepantes fidelium sententiæ, commodâ aliquâ ratione, reconcilientur; intendendique animorum nervi, ut, excogitatis quibusdam satis aptis distinctionibus, opiniones adversæ tandem coalescant: sed, cùm spes nulla suppetat, aut posse hoc unquam fieri, aut (que pertinax hominum iulia) sine magno pacis dispendio vel tentari quidem, quanto satius foret, ut, vinculo pacis constricti omnes, quotquot in eâdem fide unanimiter conspiramus, liberum cuique relinquamus, absque contestatâ lite de quibusdam non necessariæ veritatis minutiis aliter atque aliter opinari!

SECT. 10.

ISTUD nos edocuit, suo exemplo, unicus è cœlo Magister, Dominus noster Jesus Christus; qui, cùm, in mundum veniens, non paucas inter Judæos sectas acerrimè secum dimicantes comperisset, nulli omnium sese immiscuit, nec cujus meminit quidem; id unum solicitus, ut ad pœnitentiam, fidem, justitiam, charitatem, integramque Legis Divinæ observationem genus humanum vocaret excitaretque. Quot, verò, quantosque in suis domesticis errores ac defectus, misericordi silentio, præterierit, pleniorem quandam Spiritis non ita multò post descensuri revelationem patienter usque præstolatus, nemo est qui nesciat.

Sed et magnus ille Apostolorum coryphæus, Doctor Gentium Paulus, quantâ cum gravitate, quantâ arodia TVεúual (1 Cor. ii. 4.) redarguit malos! sanctitatem verò, fidem, charitatem suadet premitque: summam veritatis Christianæ fideliter tradit: errores, huic contrarios, evincit debellatque: atque in his ita totus est, ut, parùm de aliis solicitus, in hoc demum acquiescendum censeat; Quicunque perfecti sumus hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; Phil. iii. 15: et alibi; Si quis velit inéven esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesiæ Dei; 1 Cor. xi. 16: denique, Timotheo suo quàm vehementer illud urget, Timothee, serva depositum, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi-nominis-scientiæ! 1 Tim. vi. 20.

Ilicet hoc si cura fuisset succedentium seculorum pastoribus, patres nostri non ita miserè discerptam nobis Scholasticorum tricis Ec-. clesiam reliquissent.

SECT. 11.

POLYCARPI et Aniceti, sequente seculo, amicæ lites sat orbi innotuerunt. Insigne, verò, erat illud sancti martyris Cypriani, qui Carthaginensi 70 Episcoporum Concilio, cui præsidebat, verba faciens, ubi de quæstione non levi agebatur; De rebaptizandis, scilicet, iis qui ab hæreticorum manibus baptismum receperant; "Superest," inquit, "ut de hâc ipsâ re quid singuli sentiamus, proferamus neminem judicantes, aut à jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes *.'

[ocr errors]

Quid opus est exempla congerere?

Instar omnium esto flos principum Theodosius, cujus illa vox pia ad Demophilum Episcopum vulgò circumfertur: "Si tu pacem fugis, ego te ab Ecclesiâ fugere jubeo †.”

Pius ille Imperator, publicæ concordiæ zelo exardescens, convocat omnium sectarum Episcopos, ut, habitâ disceptatoriâ quâdam inter partes collatione, aliquis demum litigii finis statueretur. De hâc tantâ re consulit Nectarium Episcopum; Nectarius Sisinnium lectorem, eximii ingenii virum, à quo hoc responsum tulisse fertur, ut scilicet concertationes dialecticas vitaret omnes, quoniam satis exploratum habuerit disputationes non tam reconciliare schismata, quàm hæreticos eò magis ad contentionem accendere; formulas potiùs fidei consulat, ad has revocet dissidentes; rogetque an in probatissimorum authorum sententiis conquiescere velint: quo facto, imperat ut quæque secta fidei suæ declarationem literis exhiberint. Dies ad hanc rem præstituta est. Sectarum duces, Episcopi conveniunt scripta proferunt. Tum Imperator, omnibus perlectis, cætera utpote Trinitatis Unitatem dirimentia damnat et lacerat : solam 'Ourís fidem laudat, approbatque. Novatianis, interim, permittit, ut suis ipsorum ecclesiis securè potirentur; eademque illorum Ecclesiæ indulsit privilegia, quibus suæ ipsius fidei adhærentes fruebantur.

Quin et ipsi quidem Novatiani, quandoquidem eorum mentio inciderit, exemplo nos suo istic aut erudire possunt, aut rubore suffundere; è quibus viri, mulieres, pueri in templo avagacías extruendo unanimiter operam cum Catholicis conjunxerunt, unàque cum illis strenuè contra Arianos dimicârunt §; deque illo gravi inter Ecclesias Occidentis et Orientis litigio Paschali, postquam ita nimiùm sæviisset Victor Romanus, canonem adiPopov ediderunt ||.

Sed quid ego istis immoror? Omnium profectò temporum Christianis hic mos semper fuit, libertatem hanc de rebus parùm gravibus quidlibet opinandi, et sibi assumere et indulgere aliis; dissidentes

*Concil. Carthag. Socr. I. v. c. 30.

+ Socr. 1. v. c. 7.

|| Socr, I. v. c. 20.

Socr. I. v. c. 10.

æquo animo tolerare; juxta illud, non magis vulgi ore decantatum, quàm piorum usu receptum, carmen:

Non eadem sentire, bonis de rebus iisdem,

Incolumi licuit semper amicitiâ.

SECT. 12.

UBI de summâ rei Christianæ agitur, "Maledictum silentium quod hic connivet;", ut probè olim Lutherus. Pulchre Nazianzenus*: "Philosophiæ ac Dei amori dediti, quique ante tempus in cœlis civium munere funguntur, tametsi alioqui pacati ac moderati sint, hâc tamen in re lenes et faciles esse non sustinent, cùm per silentium et quietem Dei causa proditur: verum hic admodum bellaces sunt, atque in confligendo acres et feroces."

Sanè, quod de lege olim Judæi, idem nos de fidei confessione pariter usurpemus licet, "De unâquâque syllabâ magni montes pendent." Literulæ unius mutatio, aut vocalis unius interpolatio, quantas in Ecclesiâ vetere turbas meritissimò cierit, sensit orbis, loquuntur historiæ +: scilicet, quæ sono vix omnino discrepant, re tamen ita toto cœlo distant, ut rectè olim Basilius, qui divinis innutriti sunt eloquiis, millies mori mavelint quàm ut literam unam in fidei suæ professione corumpi sinant. Scilicet, hoc non est, quod satrapas ille olim, in Ecclesiâ nugas agere, pro unâquâque fidei particulâ tanquam pro aris et focis dimicare: ni hoc facimus, Christiani non sumus.

Sed et fieri ex adverso potest, ut quæ verborum sono longè alienissima videntur, re tamen accuratiùs pensitata satis convenire comperiantur. Cyrillus et Johannes Antiochenus, pii Episcopi, anathematizarunt se mutuò, hæresin sibi invicem invidiosò impingentes, postea idem planè sentire intelliguntur. Theodoretus ingerit se huic liti, publicè favet Antiocheno: sat animosè rejicitur: tandem, re penitiùs intellectâ, magnâ cum synodi acclamatione, ut Episcopus planè orthodoxus admittitur ‡. Miserè à se divisas de trium hypostasewn proprietate ac usu Ecclesias utrasque, Orientales et Occidentales, magnus Athanasius, candidus utriusque sententiæ interpres, ita facilè reconciliavit, ut, jam errore planè grammatico clariùs dilucidato, utræque in eâdem fide unanimes colisse deprehenderentur. Quicquid obvenerit, fides integra sit opportet: sed ut de parùm necessariis, nuperque adjectis doctrinæ Theologica apicibus litem moveamus, nescio an Christianæ charitati, an verò prudentiæ magis contravenire videatur.

* Naz. Orat. 21.

† Ev et ex, in ὁμοιάσια.

+ Synod. Ephes.

« PreviousContinue »