Page images
PDF
EPUB

Quidquid agit mundus, monachus vult esse secundus.
Qui petit alta nimis, retro lapsus ponitur imis.
Qui pingit florem non pingit floris odorem.
Qui se non noscat, vicini jurgia poscat.

Quisquis amat luscam, luscam putat esse venustam.
Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam.
Quod raro cernit oculi lux, cor cito spernit.
Quo minime reris, de gurgite pisce frueris.
Quos vult sors ditat, et quos vult sub pede tritat.
Res satis est nota, plus fœtent stercora mota.
Scribatur portis, Meretrix est janua mortis.
Sepes calcatur, quâ pronior esse putatur.
Si curiam curas, pariet tibi curia curas.
Si nequeas plures, vel te solummodo cures.
Si non morderis, cane quid latrante vereris?
Stare diu nescit, quod non aliquando quiescit.
Subtrahe ligna focis, flammam restinguere si vis.
Sunt asini multi solum bino pede fulti.

Sus magis in cœno gaudet quam fonte sereno.
Tam male nil cusum, quod nullum prosit in usum.
Totâ equidem novi plus testâ pars valet ovi.
Ultra posse viri non vult Deus ulla requiri.

Verba satis celant mores, eademque revelant.
Vos inopes nostis, quis amicus quisve sit hostis.
Vulpes vult fraudem, lupus agnum, fœmina laudem.

Add to these a few of the same description, but un

rhymed:

Catus amat pisces, sed non vult tingere plantam.

It is with this proverb, which is almost of all languages,
that Lady Macbeth taunts her husband, as one-
"Letting, I dare not, wait upon, I would,

Like the poor cat i' the adage."-Act I. Scene 7.

Cochlea consiliis, in factis esto volucris.

Dat Deus omne bonum, sed non per cornua taurum.

The Chinese say: Even the ripest fruit does not drop into one's mouth; and another Latin: Non volat in buccas assa columba tuas.

Ense cadunt multi, perimit șed crapula plures.

Furfure se miscens porcorum dentibus estur.

With a slight variation the Italian: Chi si fa fango, il porco
lo calpesta.

Ipsa dies quandoque parens, quandoque noverca.
Invidus haud eadem semper quatit ostia Dæmon.
Mirari, non rimari, sapientia vera est.

Nomina si nescis, perit et cognitio rerum.

Non stillant omnes quas cernis in aëre nubes.
Non venit ad silvam, qui cuncta rubeta veretur.
Pro ratione Deus dispertit frigora vestis.
Quod rarum carum; vilescit quotidianum.
Sermones blandi non radunt ora loquentis:
Stultorum calami carbones, monia chartæ.

So the French: Muraille blanche, papier des sots.

Add further a few which occupy two lines:
Argue consultum, te diliget; argue stultum,
Avertet vultum, nec te dimittet inultum.
Balnea cornici non prosunt, nec meretrici;
Nec meretrix munda, nec cornix alba fit undâ.
Dives eram dudum; fecerunt me tria nudum ;
Alea, vina, Venus; tribus his sum factus egenus.
Quando mulcetur villanus, pejor habetur ;
Ungentem pungit, pungentem rusticus ungit.

Latin medieval ones in the same spirit abound: among
others this detestable one with its curious triple rhyme:
Rustica gens est optima flens, et pessima ridens.
Si bene barbatum faceret sua barba beatum,
Nullus in hoc circo queat esse beatior hirco.
Si quâ sede sedes, et sit tibi commoda sedes,
Illâ sede sede, nec ab illâ sede recede.

Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo,
Vinco seu vincor, semper ego maculor.

Multum deliro, si cuique placere requiro;
Omnia qui potuit, hâc sine dote fuit.

Permutant mores homines, cum dantur honores;
Corde stat inflato pauper, honore dato.

THE END.

LONDON:

SAVILL AND EDWARDS, PRINTERS,

CHANDOS STREET.

« PreviousContinue »