Page images
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1 The here quoted places, or loca probanda, are not, like the others in the former articles, written in the text, but in th« margin.

CANONES SYNODI DORDRECHTAN^E.

The Canons Of The Synod Of Doet. AD. 1618 And 1619.

[We give first the full Latin text of the Acts of the Synod of Dort (Dordrecht) on the five conlroverted heads of doctrine, viz., the Preface, the Articles of Faith, the Errors Rejected, the Names of Subscribers, the Conclnsion, the Sentence against the Remonstrants, and the Approval of the States-Genera], but distinguishing the several parts by difTereut type. They were officially published May e, 1619, and often since in Latin, Dutch, German, and English. The original is given in the Corpus et Syntagna Confess, ed. II. 16M, in the Oxford SyUoge Con/ens. (pp. 39J-4M), in Niemeyer's ColUctia (pp. 690-TS8): the German in Beck's and Biickel's Collections. To the Latin text wo append the English abridgment, as adopted by the Reformed Dutch Church in America.]

Judicium Synodi Nationalis Refoemataeum Ecclesiaeum BELGicAEra.

Habitm Dordrechti Anno MDOX VIII. et MDCXIX. Cui pinrimi insignes Theologi Reformatarum Ecclesiarum Magna Britannia, Germanic?, Galliot, interfuerunt, de Quinque Doctrirm Capitibus in Ecclesiis Belgicis Controversy: promulgatum VI. Maii MDCXIX.

Pb_«fatio.

In Nomine Domini Et Sebvatobis Nostbi Je8u Chbisti. Amen.

Inter plurima, qua Dominus et Servator noster Jesus Christus militanti sua Ecclesia in hac cerumnosa peregrinatione dedit solatia, merito celebratur Mud, quod et ad Patrem smm in coeleste sanctuurium abiturus reliqnit i Ego, inquiens, sum robiscum omnibus diebus usque ad consummationcm saxuli. Hujus suavissimce promissionis Veritas elucet in omnium ternporum Ecclesia, quit qiium non solum aperta inimicorum violentia, et hcereticorum impietate, sed etiam operta seductorum astutia inde ah initio fuerit oppugnata, sane, si unquam salutari promissce sua: pr&sentiie prasidio earn destituisset Dominus, pridem out vi tyrannorum fuisset oppressa, aut fraude impostorum in exitium seducta. Sed bonus Me Pastor, qui gregem Jsbm, pro quo animam suam posuil, constantissime diligit, persecutorum rabiem tempestive semper, et exserta s<r/>e dexteru, miraculose repressit, et seductorum vias tortuosas, ac consilia fraud*lenta detexit atque ditsipavit, utroque se in Ecclesia sua prozsentissimum esse detnunstrans. Hujus rei illustre documentum exstat in historiis piorum imperatorum, regum, et principum, qtios Filiits Dei in subsidium Ecclesia: suae toties excitavit, sancto dornus sua: zelo accendit, eorumque opera, non tantum tyrannorum furores compescuit, sed etiam Ecclesia; cum falsis doctoribus retigionem varie adulterantibus conflictanti, sanctarvm synodorum remedia prtrcuravit, in quibus fideles Christi servi conjunctis precibus, consiliis, et laboribus pro Ecclesia et veritate Dei fortiter steterunt, Salance ministris, licet in angelos lucis se transformantibui, intrepide se opposueruni, errorum et discordicc semina sustulerunt, Ecclesiam in religiouis pura concordia conservarunt, et sincerum Dei cultum ad posteritatem illibatum transmiserunt.

Simili beneficio Jideiis noster Servator Ecclesia: Belgicm, annos aliquam multos afflictissitna?, gratiosam suam prmsentiam hoc tempore testatus est. Hanc cnim Ecclesiam a Romani antiekristi tyrannide et horribili papatus idololatria potenti Dei manu vindicatam, in btlli diuturni periculis toties miraculose custoditam, et in vera: doctrina: atque discipline concordia ad Dei stii laudem, admirabile reipub. incrementum, totiusque reformati orbis gaudium r/fforescentem, Jacobus Abminius ejusque sectntores, nonten Remonslrantium prce se ferentes, variis, tarn veteribus, quam novis erroribus, pri/num tecte, deinde aperte lenlarunt, et seatdalosis dissensionibus ac schismntibus pertinaciter turbatam, in tantum discrimen adduxermt, ut ftorentissima: Ecclesia; nisi Servatoris nostri ndseratio opportune intcrvenisset, horribili diisidiorum et schismatum incendio tandem confiagrassent. Benedictiu autem sit in sacula Dominus, qui postquam ad momentum faciem suam a nobit (qui multis modis iram et indignationem ejus provocaveramus) abscondisset, universo orbi testatum fecit, se faderis sui non oblivisci, et suspiriu suorum non spernere. Cum enim vise vlla remedii spes humanitus apparent, illustrissimis et prapotentibus Belgii fcederati ordinilms generalibus hanc mentem inspiravit, ut consilio et directione illustrissimi et fortissimi prineipis Arausicani legitimis mediis, qua: ipsorum apostotorum, et quie eos secutce Ecclesia: Christiana! exemplis longo temporum decursu sunt comprobata, et magno cum fructu in Ecclesia etiam Belgica antehac usurpata, s<evientibus hisi:e malis obviam ire decreverint, synodumque ex omnibus, quibus prcesunt, provinciis, authoritate sua, Dordrechtum convocarint, expetitis ad earn et favore serenissimi ac potentissimi Magnie Britannia: regis Jacobi, et illustrissimorum principum, comitum, et rerumpublicarum, impttratis plurimis gravissimis theologis, ut communi tot Reformats Ecclesia: theologorum judicio, ista Abminii ejusque sectatorum dogmata accurate, et ex solo Dei verba, dijudicarentur, rera doctrina stabiliretur, et falsa rejiceretur, Ecclesiisque Belgicis Concordia, pax et tranquillitas, divina benedictione, restitueretur. Hoc est illud Dei beneficium, in quo exultant Ecclesia: Belgica, et fidelis Servatoris sui miserationes humiliter agnoscunt, ac grate predicant.

H(ec iyitur veneranda Synodus (pravia per summi magistratus authoritatem in omnibus Belgicis Ecclesiis, ad irce Dei deprecationem et gratiosi auxilii iuiplorationem, precum et jejunii indictione et celebrations) in nomine Domini Dordrechti congreyata, divini Numinis et snlutis Ecclesiie accensa amore, et post invocalum Dei nomen, sancto juramento obstricta, se solum Scripturam sacrum pro judicii norma habiluram, et in caussa: hujus cognitione et judicio, bona integraque conscientia tersaturam esse, hoc egit sedulo mugnaque patientia, ut prmci/iuos horum dogmutum patronos, coram se citatos, induceret ad sententiam suam de Quinque notis doctrince Ctipitibus, sententi(rque rationes, plenius exponendas. Sed cum Synodi judicium repudiarent, atque ad interrogatoria, eo, quo wquum erat, modo respondere detrectarent, neque Sunodi monitiones, nec yenerosorum atque amplissimorum ordinum generalium Delegatorum mandata, imo ne ipsorum quidem illustrissimorum et prapotentum DD. ordinum generalium imperia, quicquum apud illos projiceyent, aliam viam eorundem Dominorum jussu, et ex consue' tudine jam olim in synodis antiquis receplu, ingredi coacta fuit; atque ex scriptis, confessionibus, ac declarationibus, partim anteu edilis, partim etiam huic Synodo exhibilis, examen i/lorum quinque dogmatum institutum est. Quod cum jam per singularem Dei gratiam, maxima diligentia, fide, ac conscientia, omnium et singulorum consensu absolutum sit, Synodus hmc ad Dei gloriam, et ut veritatis salutaris integritati, conscientiarum tranquillitati, et pad ac saluti Ecclesia: Belgica: consulatur, sequens judicium, quo et vera verboque Dei consentanea de pradictis Quinque Doctrina: Capitibus sententia exponitur, et falsa verboque Dei dissentanta rejicitur, statuit promulgandum.

Sententia, De Divina Pe^edestinatione, Et Annexis Ei Capitibus,

Quam Synodus Dordrechtana Verbo Dei consentaneam, atque in
Ecclesiis Reformatis hactenus receptam esse, jitdicat, quibusdam
Articulis exposita.

PKIMUJ1 DOCTKIN.E CAPUT, DE DIVINA PRfiDESTINATIONE.
Aetichlus Pbimcs.

Cnm omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint facti maledictionis et mortis feternse, Deus ijemini fecisset injuriam, si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac propter pecVoi.. III.—N N

catum daranare voluisset, juxta ilia Apostoli, Totus mundus est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est. Rom. vi. 23.

II.

Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in mundum inisit, at omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam seternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.

III.

Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lsetissimi hujus nnntii pnecones mittit, ad quos vult, et quando vult, quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum crucifixnm vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non audierint? quomodo autem audient absque prcedicante? quomodo pradicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14,15.

IV.

Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita reterna do nantnr.

V.

Incrednlitatis istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa sen culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides autem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptnm est: Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei don um est. Ephes. ii. 8. Item: Gratis datum est vobis in Christum credere. Phil. i. 29.

VI.

Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab aeterno ipsius decreto provenit; Omnia enim opera sua novit ab ceterno: Actor, xv. 18; Ephes. i. 11; secundum quod decretum electorum corda, quantnmvis dura, gratiose emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suae raalitioa et duritise relinquit. Atque hie potissimum sese nobis aperit profunda, misericors pariter et justa hominum sequaliter perditorum discretio; sive decreturn illud electionis et reprobationis in verbo Dei revelatum. Quod lit perversi, impuri, et parum stabiles in 6uum detorquent exitium, ita Sanctis et religiosis animabus ineffabile praestat solatium.

VII.

Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primseva integritate in peccatura et exitium sua culpa prolapso, secundum liberrimnm voluntatis suae beneplacitum, ex mera gratia, certam quorundam hominum multitudinem, aliis nec meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis jacentium, ad salutem elegit in Christo, quem etiam ab aetcmo Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque fundameutum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus commnnionem per verbum et Spiritum suum efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide douare, justificare, sanctificare, et potenter in Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad demonstrationem 8U83 misericordise, et laudem divitiarum gloriosae sua; gratise, 6icut scriptnm est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta, vt essemus sancli et inculpati in conspectu ejus, cum charitate; qui pradestinavit nos quos adoptaret in jilios, per Jesum Christum, in sese, pro beneplaeito voluntatis sua;, ad laudem gloriosoe sua gratia, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4,5,6. Et alibi: Quos pradestinavit, eos etiam vocavit; et quos vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

VIII.

Hsec electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandonim in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura unicum pnedicat beneplacitum, propositum, et consilium voluntatis Dei, quo nos ab seterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et ad viam salutis, quam prseparavit ut in ea ambulemus.

IX.

Eadem haec electio facta est non ex prrevisa fide, fideique obedientia, sanctitate, aut alia aliqua bona qualitate et dispositione, tanquain caussa seu conditione in homine eligendo prserequisita, sed ad fidem,

« PreviousContinue »