Page images
PDF
EPUB

sidiorum et schismatum incendio tandem conflagrassent. Benedictus autem sit in sæcula Dominus, qui postquam ad momentum faciem suam a nobis (qui multis modis iram et indignationem ejus provocaveramus) abscondisset, universo orbi testatum fecit, se fœderis sui non oblivisci, et suspiria suorum non spernere. Cum enim vix ulla remedii spes humanitus appareret, illustrissimis et præpotentibus Belgii fœderati ordinibus generalibus hanc mentem inspiravit, ut consilio et directione illustrissimi et fortissimi principis Arausicani legitimis mediis, quæ ipsorum apostolorum, et quæ eos secutæ Ecclesiæ Christianæ exemplis longo temporum decursu sunt comprobata, et magno cum fructu in Ecclesia etiam Belgica antehac usurpata, sævientibus hisce malis obviam ire decreverint, synodumque ex omnibus, quibus præsunt, provinciis, authoritate sua, Dordrechtum convocarint, expetitis ad eam et favore serenissimi ac potentissimi Magne Britanniæ regis JACOBI, et illustrissimorum principum, comitum, et rerumpublicarum, impetratis plurimis gravissimis theologis, ut communi tot Reformatæ Ecclesiæ theologorum judicio, ista ARMINII ejusque sectatorum dogmata accurate, et ex solo Dei verbo, dijudicarentur, vera doctrina stabiliretur, et falsa rejiceretur, Ecclesiisque Belgicis concordia, pax et tranquillitas, divina benedictione, restitueretur. Hoc est illud Dei beneficium, in quo exultant Ecclesia Belgica, et fidelis Servatoris sui miserationes humiliter agnoscunt, ac grate prædicant. Hæc igitur veneranda Synodus (prævia per summi magistratus authoritatem in omnibus Belgicis Ecclesiis, ad iræ Dei deprecationem et gratiosi auxilii implorationem, precum et jejunii indictione et celebratione) in nomine Domini Dordrechti congregata, divini Numinis et solutis Ecclesiæ accensa amore, et post invocatum Dei nomen, sancto juramento obstricta, se solam Scripturam sacram pro judicii norma habituram, et in caussæ hujus cognitione et judicio, bona integraque conscientia versaturam esse, hoc egit sedulo magnaque patientia, ut præcipuos horum dogmatum patronos, coram se citatos, induceret ad sententiam suam de Quinque notis doctrinæ Capitibus, sententiæque rationes, plenius exponendas. Sed cum Synodi judicium repudiarent, atque ad interrogatoria, eo, quo æquum erat, modo respondere detrectarent, neque Synodi monitiones, nec generosorum atque amplissimorum ordinum generalium Delegatorum mandata, imo ne ipsorum quidem illustrissimorum et præpotentum DD. ordinum generalium imperia, quicquam apud illos proficerent, aliam viam eorundem Dominorum jussu, et ex consuetudine jam olim in synodis antiquis recepta, ingredi coacta fuit; atque ex scriptis, confessionibus, ac declarationibus, partim antea editis, partim etiam huic Synodo exhibitis, examen illorum quinque dogmatum institutum est. Quod cum jam per singularem Dei gratiam, maxima diligentia, fide, ac conscientia, omnium et singulorum consensu absolutum sit, Synodus hæc ad Dei gloriam, et ut veritatis salutaris integritati, conscientiarum tranquillitati, et paci ac saluti Ecclesiæ Belgica consulatur, sequens judicium, quo et vera verboque Dei consentanea de prædictis Quinque Doctrinæ Capitibus sententia exponitur, et falsa verboque Dei dissentanea rejicitur, statuit promulgandum.

SENTENTIA, DE DIVINA PREDESTINATIONE, ET ANNEXIS EI CAPITIBUS,

Quam Synodus Dordrechtana Verbo Dei consentaneam, atque in Ecclesiis Reformatis hactenus receptam esse, judicat, quibusdam Articulis exposita.

PRIMUM DOCTRINÆ CAPUT, DE DIVINA PRÆDESTINATIONE.

ARTICULUS PRIMUS.

Cum omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint facti maledictionis et mortis æternæ, Deus nemini fecisset injuriam, si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac propter pecVOL. III.-NN

catum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est. Rom. vi. 23.

II.

Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.

III.

Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lætissimi hujus nuntii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult, quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum crucifixum vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non audierint? quomodo autem audient absque prædicante? quomodo prædicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14, 15.

IV.

Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita æterna do

nantur.

V.

Incredulitatis istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa sen culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides autem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptum est: Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est. Ephes. ii. 8. Item: Gratis datum est vobis in Christum credere. Phil. i. 29.

VI.

Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab æterno ipsius decreto provenit; Omnia enim opera sua novit ab æterno: Actor. xv. 18; Ephes. i. 11; secundum quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suæ malitiæ et duritiæ relinquit. Atque hic potissimum sese nobis aperit profunda, misericors pariter et justa hominum æqualiter perditorum discretio; sive decre

tum illud electionis et reprobationis in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile præstat solatium.

VII.

Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primæva integritate in peccatum et exitium sua culpa prolapso, secundum liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia, certam quorundam hominum multitudinem, aliis nec meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis jacentium, ad salutem elegit in Christo, quem etiam ab æterno Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque fundamentum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus communionem per verbum et Spiritum suum efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide donare, justificare, sanctificare, et potenter in Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad demonstrationem suæ misericordiæ, et laudem divitiarum gloriosæ suæ gratiæ, sicut scriptum est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum charitate; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios, per Jesum Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ, ad laudem gloriosa suæ gratiæ, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4, 5, 6. Et alibi: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit; et quos vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

VIII.

Hæc electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandorum in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura unicum prædicat beneplacitum, propositum, et consilium voluntatis Dei, quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et ad viam salutis, quam præparavit ut in ea ambulemus.

IX.

Eadem hæc electio facta est non ex prævisa fide, fideique obedientia, sanctitate, aut alia aliqua bona qualitate et dispositione, tanquain caussa seu conditione in homine eligendo prærequisita, sed ad fidem,

fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac proinde electio est fons omnis salutaris boni: unde fides, sanctitas, et reliqua dona salvifica, ipsa denique vita æterna, ut fructus et effectus ejus profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non quia eramus, sed) ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus in charitate. Ephes. i. 4.

X.

Caussa vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei beneplacitum, non in eo consistens, quod certas qualitates seu actiones humanas, ex omnibus possibilibus, in salutis conditionem elegit; sed in eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine sibi in peculium adscivit, sicut scriptum est: Nondum natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, etc., dictum est (nempe Rebecca), Major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. Rom. ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Act. xiii. 48.

XI.

Atque ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis, omniscius, et omnipotens: ita electio ab ipso facta nec interrumpi, nec mutari, revocari, aut abrumpi, nec electi abjici, nec numerus eorum minui potest.

XII.

De hac æterna et immutabili sui ad salutem electione, electi suo tempore, variis licet gradibus et dispari mensura, certiores redduntur, non quidem arcana et profunditates Dei curiose scrutando; sed fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt vera in Christum fides, filialis Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum, esuries et sitis justitiæ, etc., in sese cum spirituali gaudio et sancta voluptate observando.

XIII.

Ex hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei majorem indies sese coram Deo humiliandi, abyssum misericordiarum ejus adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui ipsos prior tantopere dilexit, vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest, ut hac electionis doctrina atque ejus meditatione in mandatorum divinorum observatione segniores, aut carnaliter securi, reddantur. Quod iis justo Dei

judicio solet accidere, qui de electionis gratia, vel temere præsumentes, vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum ambulare nolunt.

XIV.

Ut autem hæc de divina electione doctrina sapientissimo Dei consilio per prophetas, Christum ipsum, atque Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo Testamento, est prædicata, et sacrarum deinde literarum monumentis commendata: ita et hodie in Ecclesia Dei, cui ea peculiariter est destinata, cum spiritu discretionis, religiose et sancte, suo loco et tempore, missa omni curiosa viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad sanctissimi nominis divini gloriam, et vividum populi ipsius solatium.

XV.

Cæterum æternam et gratuitam hanc electionis nostri gratiam eo vel maxime illustrat, nobisque commendat Scriptura Sacra, quod porro testatur non omnes homines esse electos, sed quosdam non electos, sive in æterna Dei electione præteritos, quos scilicet Deus ex liberrimo, justissimo, irreprehensibili, et immutabili beneplacito decrevit in communi miseria, in quam se sua culpa præcipitarunt, relinquere, nec salvifica fide et conversionis gratia donare, sed in viis suis, et sub justo judicio relictos, tandem non tantum propter infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem justitiæ suæ damnare, et æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis, quod Deum neutiquam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed tremendum, irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.

XVI.

Qui vivam in Christum fidem, seu certam cordis fiduciam, pacem conscientiæ, studium filialis obedientiæ, gloriationem in Deo per Christum in se nondum efficaciter sentiunt, mediis tamen, per quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, ii ad reprobationis mentionem non consternari, nec se reprobis accensere, sed in usu mediorum diligenter pergere, ac horam uberioris gratiæ ardenter desiderare et reverenter humiliterque expectare debent. Multo autem minus doctrina de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum converti, ei unice placere, et e corpore mortis eripi desiderant, in via tamen

« PreviousContinue »