Page images
PDF
EPUB

vitæ perseverantes, studeamus excellere sanctimonia vitæ. Decet ergo, ut accessuri ad cœnam, prius nos ipsos juxta præceptum Apostoli probemus, imprimis quali simus fide præditi, an credamus, Christum venisse, servandis peccatoribus et ad pœnitentiam vocandis, et an quisque credat, se in horum esse numero, qui per Christum liberati servantur, et an mutare vitam pravam instituerit, ac vivere sancte, perseverareque, auxiliante Domino, in vera religione et in concordia cum fratribus, dignasque Deo pro liberatione agere gratias, etc.

12. Ritum, modum vel formam cœnæ, illam existimamus esse simplicissimam et præstantissimam, quæ proxime accedit ad primam Domini institutionem et apostolicam doctrinam: quæ videlicet constat annuntiatione verbi Dei, precibus piis, ipsa actione dominica et repetitione ejus, manducatione corporis et potu sanguinis domini, memoria item mortis dominicæ salubri, et gratiarum actione fideli, nec non sancta consociatione in corporis ecclesiastici unionem. Improbamus itaque illos, qui alteram speciem, poculum, inquam, domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant contra institutionem domini, dicentis: Bibite ex hoc omnes: Id quod ad panem, non ita expresse dixit.

13. Missa qualis aliquando apud veteres fuerit, tolerabilis an intolerabilis, modo non disputamus; hoc autem libere dicimus, missam, quæ hodie in usu est per universam Romanam Ecclesiam, plurimas et justissimas quidem ob causas in ecclesiis nostris esse abrogatam, quas sigillatim ob brevitatem nunc non commemoramus. Certe approbare non potuimus, quod ex actione salubri, spectaculum inane est factum, quod item facta est meritoria, vel celebrata pro pretio, quodque in ea sacerdos dicitur conficere ipsum Domini corpus, et hoc offerre realiter pro remissione peccatorum vivorum et mortuorum, adde et in bonorem et celebrationem, vel memoriam sanctorum in cœlis, etc.

CAP. XXII.

DE CETIBUS SACRIS ET ECCLESIASTICIS.

1. Tametsi omnibus sacras literas privatim legere domi, et instruendo ædificare mutuum in vera religione liceat; ut tamen legitime adnuncietur verbum Dei populo, et preces ac supplicationes fiant publice, sacramenta item celebrentur legitime, et collecta Ecclesiæ VOL. III.-U

fiat in pauperes et omnes Ecclesiæ necessarios sumtus faciendos, aut usus sustentaudos, necessarii sunt omnino cœtus sacri, vel ecclesiastici fidelium conventus. Constat enim, in Ecclesia Apostolica et primitiva hujusmodi cœtus esse ab omnibus piis frequentatos.

2. Quotquot hos aspernantur, et ab his sese segregant, religionem veram contemnunt, urgendique sunt a pastoribus et piis magistratibus, ne contumacius se segregare, et cœtus sacros aversari pergant. Sint vero cœtus ecclesiastici non occulti et obscuri, sed publici atque frequentes, nisi, persecutio hostium Christi et Ecclesiæ non sinat esse publicos. Scimus enim, quales fuerint quondam primitivæ Ecclesiæ cœtus in abditis locis, sub tyrannide Romanorum principum.

3. Sint autem loca, in quibus coëunt fideles, honesta et Ecclesiæ Dei per omnia commoda. Deligantur ergo ædes amplæ, aut templa. Repurgentur tamen ab iis rebus omnibus, quæ Ecclesiam non decent. Instruantur autem omnia pro decoro, necessitate et honestate pia, ne quid desit, quod requiritur ad ritus et usus Ecclesiæ necessarios.

4. Sicut autem credimus, Deum non habitare in templis manu factis, ita propter verbum Dei et usus sacros scimus, loca Deo cultuique ejus dedicata non esse profana sed sacra, et qui in his versantur, reverenter et modeste conversari debere, utpote qui sint in loco sacro, coram Dei conspectu et sanctorum angelorum ejus. Longe itaque a templis et oratoriis Christianorum repellendus, est omnis vestium luxus, omnis superbia, et omnia, quæ humilitatem, disciplinam et modestiam dedecent christianam. Ac verus templorum ornatus non constat ebore, auro et gemmis, sed frugalitate, pietate, virtutibusque eorum, qui versantur in templo. Omnia autem decenter et ordine fiant in Ecclesia, omnia denique fiant ad ædificationem. Taceant ergo omnes peregrinæ linguæ in cœtibus sacris. Omnia proponantur lingua vulgari, et quæ eo in loco ab hominibus in cœtu intelligatur.

CAP. XXIII.

DE PRECIBUS ECCLESIE, CANTU ET HORIS CANONICIS.

1. Licet sane privatim precari quavis lingua quam quis intelligat, sed publicæ preces in sacris cœtibus vulgari lingua vel omnibus cognita fieri debent. Oratio fidelium omnis per solum Christi interventum soli Deo fundatur ex fide et caritate. Divos cœlites invocare,

aut his uti pro intercessoribus, prohibet sacerdotium Christi Domini et vera religio. Orandum est autem pro magistratu, pro regibus aut omnibus in eminentia constitutis, pro ministris Ecclesiæ et omnibus necessitatibus ecclesiarum. In calamitatibus vero et potissimum Ecclesiæ, absque intermissione, et privatim et publice precandum est.

2. Sponte item precandum est, non coacte, neque pro ullo pretio. Neque decet orationem superstitiose adstrictam esse loco, quasi alibi non liceat, nisi in templo precari. Neque oportet preces publicas, quoad formam et tempus, in omnibus ecclesiis esse pares. Libertate enim sua utantur Ecclesiæ quælibet. Socrates in historia, In omnibus, ubique regionibus, inquit, non poteris invenire duas ecclesias, quæ orando plene consentiant. Hujusmodi discrepantiæ autores eos esse puto, qui singulis temporibus ecclesiis præfuerunt. Si tamen sunt congruentes, maximopere commendandum id et aliis imitandum videtur.

3. Sed et modum esse decet, ut in re quavis, ita et in precibus publicis, ne nimis sint prolixæ et molesta. Cedant ergo potiores partes in cœtibus sacris doctrinæ evangelicæ, caveaturque, ne nimis prolixis precibus fatigetur in coetu populus, ut cum audienda est prædicatio Evangelii, vel egredi ex cœtu, vel hunc in universum solvi cupiant defatigati. Talibus in concione nimis videtur prolixum esse, quod alias succinctum est satis. Nam et concionatores modum tenere decet.

4. Sic et cantus in cœtu sacro est moderandus, ubi is est in usu. Cantus, quem Gregorianum nuncupant, plurima habet absurda: unde rejectus est merito a nostris et pluribus ecclesiis. Si ecclesiæ sunt, quæ orationem fidelem legitimamque habent, cantum autem nullum habent, condemnari non debent. Non enim canendi commoditatem omnes habent ecclesiæ. Ac certum est ex testimoniis vetustatis, ut cantus usum fuisse vetustissimum in orientalibus ecclesiis, ita sero tandem receptum esse ab occidentalibus.

5. Horas canonicas, id est, preces ad certas in die horas compositas, a Papistis cantatas aut recitatas, nescivit vetustas: quod ex ipsis horarum lectionibus et argumentis pluribus demonstrari potest. Sed et absurda non pauca habent, ut nihil dicam aliud, proinde omittuntur recte ab ecclesiis substituentibus in locum ipsarum res salutares Ecclesiæ Dei universæ.

CAP. XXIV.

DE FERIIS, JEJUNIIS, CIBORUMQUE DELECTU. [CONF. AUG., DE ABUS. 5.]

1. Quamquam religio tempori non alligetur, non potest tamen absque justa temporis distinctione vel ordinatione plantari et exerceri. Deligit ergo quævis ecclesia sibi tempus certum ad preces publicas et Evangelii prædicationem, nec non sacramentorum celebrationem. Non licet autem cuivis pro suo arbitrio Ecclesiæ ordinationem hanc convellere. Ac nisi otium justum concedatur religionis externæ exercitio, abstrahuntur certe ab eo negotiis suis homines.

2. Unde videmus in ecclesiis vetustis, non tantum certas fuisse horas in septimana constitutas cœtibus, sed ipsam diem dominicam ab ipsis Apostolorum temporibus, iisdem sacroque otio fuisse consecratam: quod etiam nunc recte propter cultum et caritatem, ab ecclesiis nostris custoditur. Observationi Judaicæ et superstitionibus nihil hic permittimus. Neque enim alteram diem altera sanctiorem esse credimus, neque otium Deo per se probari existimamus, sed et dominicam non sabbatum libera observatione celebramus.

3. Præterea si ecclesiæ pro Christiana libertate memoriam dominicæ nativitatis, circumcisionis, passionis et resurrectionis, ascensionis item in cœlum, et missionis Sancti Spiritus in discipulos religiose celebrent, maximopere approbamus. Festa vero hominibus aut divis instituta non probamus. Et sane pertinent feriæ ad tabulam legis primam, et sunt solius Dei: denique habent feriæ divis institutæ et a nobis abrogatæ, absurda, inutilia, minimeque toleranda plurima. Interim fatemur non inutiliter sanctorum memoriam, suo loco et tempore in sacris concionibus populo commendari, et omnibus sancta exempla sanctorum imitanda proponi.

4. Quanto vero gravius accusat Christi Ecclesia crapulam, ebrietatem, et omnem libidinem ac intemperantiam, tanto vehementius commendat nobis jejunium Christianum. Est enim jejunium aliud nihil, quam abstinentia et temperantia piorum, disciplina item, custodia, et castigatio carnis nostræ, pro necessitate præsenti suscepta, qua humiliamur coram Deo, et carni sua fomenta detrahimus, quo facilius libentiusque spiritui pareat. Proinde non jejunant, qui istorum nullam rationem habent, sed jejunare se credunt, si semel in die farciant ventrem, et certo vel præscripto tempore a certis abstineant cibis, existi

mantes, hoc opere operato se Deo placere et bonum opus facere. Jejunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo (ut videre est in Prophetarum libris), jejunium, quo a cibo non a sceleribus jejunabant Judæi.

5. Est autem publicum jejunium, et privatum. Celebrarunt olim jejunia publica calamitosis temporibus rebusque Ecclesiæ afflictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usque. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et pœnitentiæ. Parum hæc abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in Prophetis, præcipue apud Joëlem (cap. ii.). Celebrari debet hujusmodi jejunium etiam hodie in rebus Ecclesiæ difficilibus. Privata jejunia suscipiuntur abs quovis nostrum, prout quisque senserit detrahi spiritui. Hactenus enim fomenta carni detrahit.

6. Omnia jejunia proficisci debent ex libero, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominum consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo justitiam demereri. Jejunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat.

7. Quadragesimale jejunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex literis Apostolicis: ergo non debet, nec potest imponi fidelibus. Certum est, quondam varias fuisse jejuniorum formas vel consuetudines. Unde Irenæus, scriptor vetustissimus, Quidam, inquit, putant uno tantum die observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus. Quæ varietas observantiæ, non nostris nunc demum temporibus cœpit, sed multo ante nos, ex illis, ut opinor, qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere. Sed et Socrates historicus, Quia lectio nulla, inquit, de hoc invenitur antiqua, puto, Apostolos hoc singulorum reliquisse sententiæ, ut unusquisque operetur, non timore et necessitate, quod bonum est.

8. Jam vero, quoad delectum ciborum attinet, in jejuniis arbitramur omne id detrahendum esse carni, unde redditur ferocior, et quo delectatur impensius, unde existunt fomenta carni, sive pisces sint, sive carnes, sive aromata, delitiæve aut præstantia vina. Alioqui scimus, creaturas Dei omnes conditas esse in usus et servitia hominum. Omnia, quæ condidit Deus, bona sunt (Gen. i. 31), et citra delectum, cum

[ocr errors]
« PreviousContinue »