Page images
PDF
EPUB

Quando ipse Dominus dixit: Quæ dicunt, facite, secundum opera autem eorum nolite facere (Matt. xxiii. 3). Scimus, sacramenta ex institutione et per Verbum Christi sanctificari, et efficacia esse piis, tametsi offerantur ab indignis ministris. De qua re ex Scripturis multa contra Donatistas disputavit beatus Dei servus Augustinus.

22. Atqui debet interim justa esse inter ministros disciplina. Inquirendum enim diligenter in doctrinam et vitam ministrorum, in synodis. Corripiendi sunt peccantes a senioribus, et in viam reducendi, si sunt sanabiles, aut deponendi, et velut lupi abigendi sunt per veros Pastores a grege Dominico, si sunt incurabiles. Si enim sint pseudodoctores, minime ferendi sunt. Neque vero et cecumenica improbamus concilia, si ad exemplum celebrentur Apostolicum, ad Ecclesiæ salutem, non perniciem.

23. Ministri quoque fideles omnes, ut boni operarii, mercede sua digni sunt, nec peccant, quando stipendium omniaque interim necessaria pro se et sua familia accipiunt. Nam Apostolus ostendit, hæc jure dari ab Ecclesia, et accipi a ministris, in 1 ad Cor. ix. et 1 ad Tim. v. et alibi quoque. Confutati sunt autem Apostolica doctrina et Anabaptistæ, qui ministros ex ministerio suo viventes damnant, et conviciis proscindunt.

CAP. XIX.

DE SACRAMENTIS ECCLESIE CHRISTI. [CONF. AUG., ART. XIII.]

1. Prædicationi verbi sui adjunxit Deus mox ab initio, in Ecclesia sua, sacramenta vel signa sacramentalia. Ita enim clare testatur universa Scriptura sacra. Sunt autem sacramenta symbola mystica, vel ritus sancti aut sacræ actiones, a Deo ipso institutæ, constantes verbo suo, signis, et rebus significatis, quibus in Ecclesia summa sua beneficia, homini exhibita, retinet in memoria, et subinde renovat, quibus item promissiones suas obsignat, et quæ ipse nobis interius præstat, exterins repræsentat, ac veluti oculis contemplanda subjicit, adeoque fidem nostram, Spiritu Dei in cordibus nostris operante, roborat et auget: quibus denique nos ab omnibus aliis populis et religionibus separat, sibique soli consecrat et obligat, et quid a nobis requirat, significat.

2. Et sunt quidem alia veteris, alia novi populi sacramenta. Veteris populi sacramenta fuerunt circumcisio, et agnus paschalis, qui immo

labatur: quo nomine ad sacrificia refertur, quæ fuerunt celebrata at origine mundi. Novi populi sacramenta sunt baptismus, et cœna Dominica. Sunt, qui septem sacramenta novi populi numerent. Ex quibus nos pœnitentiam, ordinationem ministrorum, non papisticam quidem illam, sed Apostolicam, et matrimonium agnoscimus instituta esse Dei utilia, sed non sacramenta. Confirmatio et extrema unctio inventa sunt hominum, quibus nullo cum damno carere potest Ecclesia. Neque illa nos in nostris ecclesiis habemus. Nam habent illa quædam, quæ minime probare possumus. Nundinationem omnem, quam exercent Romanenses in dispensatione sacramentorum, omnino execramur.

3. Auctor autem sacramentorum omnium non est homo ullus, sed Deus solus. Homines sacramenta instituere non possunt. Nam pertinent illa ad cultum Dei. At hominum non est, instituere et formare cultum Dei; sed traditum a Deo recipere et custodire. Præterea habent symbola promissiones adjunctas, quæ requirunt fidem. Fides autem solo Dei Verbo innititur. Et Verbum Dei habetur instar tabularum vel literarum, sacramenta vero instar sigillorum: quæ literis Dens adpendit solus. Et ut Deus sacramentorum auctor est, ita perpetuo operatur in Ecclesia, in qua rite peraguntur sacramenta: adeo ut fideles, cum a ministris sacramenta percipiunt, agnoscant, operari Deum in suo instituto, ideoque sacramenta perinde, ac ex ipsius Dei manu percipere, et ipsis ministri vitium (si quod insigne ipsi insit) non obesse, quando agnoscant, sacramentorum integritatem dependere ab institutione Domini. Unde etiam discriminant aperte in administratione sacramentorum inter Dominum ipsum, et Domini ministrum, confitentes, sacramentorum res dari ab ipso Domino, symbola autem a Domini ministris.

4. Ceterum præcipuum illud, quod in omnibus sacramentis proponitur a Deo, et attenditur a piis omnibus omnium temporum (quod alii nuncupant substantiam et materiam sacramentorum) Christus est Servator, hostia illa unica, agnus item ille Dei mactatus ab origine mundi, petra quoque illa, de qua omnes majores nostri biberunt, per quem electi omnes circumciduntur sine manibus, per Spiritum Sanctum, abluunturque a peccatis suis omnibus, et aluntur vero corpore et sanguine Christi ad vitam æternam.

5. Et quantum quidem attinet ad illud, quod in sacramentis est præcipuum et res ipsa, paria sunt utriusque populi sacramenta. Nam

[ocr errors]

Christus unicus Mediator et Servator fidelium utrobique est illud præcipuum et ipsa res sacramentorum. Unus et idem Deus, utrobique horum est auctor. Utrique populo data sunt illa, ut signa adeoque obsignationes gratiæ et promissionum Dei, quæ in memoriam reducant, reparentque maxima Dei beneficia, quibus item fideles ab omnibus aliis orbis religionibus sejungerentur, denique quæ spiritualiter per fidem perciperentur, et percipientes obstringerent Ecclesiæ, et ipsos sui admonerent officii. In his inquam et similibus non disparia sunt utriusque populi sacramenta, quæ tamen in signis sunt diversa.

6. Et quidem constituimus etiam in his ampliorem differentiam. Nostra enim firmiora et magis durabilia sunt, utpote quæ in firem usque seculi nunquam mutabuntur. Sed et rem et promissionem completam vel perfectam in Christo testantur, quam complendam illa significabant. Simpliciora item sunt nostra et minus operosa, minus item sumptuosa et cærimoniis involuta. Pertinent præterea ad ampliorem populum, per totum terrarum orbem dispersum: cumque etiam illustriora sint, et majorem (per Spiritum Sanctum) excitent fidem, insequitur etiam uberior spiritus copia.

7. Certe cum Christus verus Messias nobis sit exhibitus, et abundantia gratiæ' effusa in populum Novi Testamenti, abrogata sunt utique, ac desierunt veteris populi sacramenta, et subrogata sunt Novi Testamenti symbola, in locum circumcisionis, baptismus, et in locum agni Paschalis sacrificiorumque, coena Dominica.

8. Sicut autem quondam sacramenta constabant verbo, signo et re significata, ita nunc quoque iisdem veluti partibus absolvuntur. Nam Verbo Dei fiunt, quæ antea non fuerunt, sacramenta. Consecrantur enim Verbo et sanctificata esse ostenduntur ab eo, qui instituit. Et sanctificare vel consecrare est, rem aliquam Deo sacrisque usibus dedicare, h. e. a communi vel profano usu segregare et sacro usui destinare. Sunt enim in sacramentis signa petita ex usu vulgari, res externæ et visibiles. In baptismo enim signum est elementum aquæ, ablutioque illa visibilis, quæ fit per ministrum. Res autem significata est regeneratio vel ablutio a peccatis. In cœna vero Domini signum est panis et vinum, sumptum ex communi usu cibi et potus. Res autem significata est ipsum traditum Domini corpus, et sanguis ejus

1 Kindler reads 'et abundans gratia.'

effusus pro nobis, vel communio corporis et sanguinis Domini. Proinde aqua, panis et vinum sua natura, et extra institutionem divinam ac usum sanctum, duntaxat id sunt, quod esse dicuntur, et experimur. Ceterum, si accedat Domini Verbum, cum invocatione divini nominis, ct renovatione primæ institutionis et sanctificationis, signa ista consecrantur, et sanctificata a Christo esse ostenduntur. Manet enim semper efficax in Ecclesia Dei prima Christi institutio et consecratio sacramentorum adeo ut, qui non aliter celebrent sacramenta, quam ipse Dominus ab initio instituit, fruantur etiam nunc prima illa consecratione omnium præstantissima. Et ideo recitantur in celebratione sacramentorum ipsa verba Christi.

9. Et quoniam Verbo Dei discimus, quod signa hæc in alium finem sint instituta a Domino, quam usurpentur vulgo, ideo docemus, signa nunc in usu sacro usurpare rerum signatarum vocabula, nec appellari amplius aquam tantum, panem et vinum, sed etiam regenerationem vel lavacrum renovationis, item corpus et sanguinem Domini, vel symbola aut sacramenta corporis et sanguinis Domini; non quod symbola mutentur in res significatas, et desinant esse id, quod sunt sua natura. Alioqui enim sacramenta non essent, quæ re significata duntaxat constarent, signa non essent: sed ideo usurpant signa rerum nomina, quod rerum sacrarum sint symbola mystica, et signa et res significatæ inter se sacramentaliter conjungantur, conjungantur inquam, vel uniantur per significationem mysticam, et voluntatem vel consilium ejus, qui sacramenta instituit.

10. Non enim aqua, panis et vinum sunt signa vulgaria, sed sacra. Et qui instituit aquam baptismi, non ea voluntate consilioque instituit, ut fideles aqua duntaxat baptismi perfundantur: et qui jussit in cœna sacra panem edere, et vinum bibere, non hoc voluit, ut fideles panem et vinum tantum percipiant sine mysterio, sicut domi suæ panem manducant, sed ut rebus quoque significatis spiritualiter communicent, et vere per fidem abluantur a peccatis, et Christo participent.

11. Idcirco minime probamus eos, qui sanctificationem sacramentorum attribuunt, nescio, quibus characteribus, et recitationi, vel virtuti verborum pronuntiatorum a consecratore,' et qui habeat intentionem consecrandi, aut rebus aliis adventitiis, quæ neque Christi, neque Apo

'Niemeyer: 'a consecrato.'

stolorum, vel verbo, vel exemplo nobis traduntur. Neque probamus eorum quoque doctrinam, qui de sacramentis perinde loquuntur, ut signis communibus, non sanctificatis aut efficacibus. Neque eos probamus, qui propter invisibilia aspernantur in sacramentis visibilia, adeoque signa sibi credunt fore supervacanea, quod rebus se jam frui arbitrantur, quales Messaliani fuisse dicuntur. Neque vero approbamus istorum quoque doctrinam, qui docent, gratiam et res significatas signis ita alligari et includi, ut quicunque signis exterius participent, etiam interius gratiæ rebusque significatis participes sint, quales quales sint. 12. Interim sicut a dignitate vel indignitate ministrorum non æstimamus integritatem sacramentorum, ita neque a conditione sumentium. Agnoscimus enim sacramentorum integritatem ex fide vel veritate meraque bonitate Dei dependere. Sicut enim Verbum Dei manet verum Verbum Dei, quo non tantum verba nuda recitantur, dum prædicatur, sed simul a Deo offeruntur res verbis significatæ, vel adnunciatæ, tametsi impii vel increduli verba audiant, et intelligant, rebus tamen significatis non perfruantur: eo quod vera fide non recipiant: Ita sacramenta verbo, signis et rebus significatis constantia, manent vera et integra sacramenta, non tantum significantia res sacras, sed Deo offerente etiam res significatas, tametsi increduli res oblatas non percipiant. Fit hoc non dantis aut offerentis Dei vitio, sed hominum sine fide illegitimeque accipientium culpa: Quorum incredulitas fidem Dei irritam non facit (Rom. iii. 3).

13. Porro cum mox ab initio, quando expositum est, quid sint sacramenta, pariter et obiter explicatum sit, ad quid sint instituta; non est, quod semel dicta cum molestia repetantur. Consequenter ergo sigillatim dicemus de novi populi sacramentis.

CAP. XX.

DE SANCTO BAPTISMO. [CONF. AUG., ART. IX.]

1. Baptismus a Deo institutus et consecratus est, primusque baptizavit Joannes, qui Christum aqua in Jordano tinxit. Inde defluxit ad Apostolos, qui et ipsi aqua baptizarunt. Jussit hos manifeste Dominus Evangelium prædicare, et baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Matt. xxviii. 19); et Petrus ad Judæos interrogantes, quid facere deberent? dixit in Actis: Baptizetur unusquisque ves

« PreviousContinue »