Page images
PDF
EPUB

ritur in Ecclesia Antiochena inter eos, qui unum Christum prædicabant: sicut commemorat Lucas in Actis Apost., Cap. XV. Gravia semper fuerunt in Ecclesia certamina, et dissenserunt inter sese de rebus non levibus doctores ecclesiæ præclarissimi, ut ex his contentionibus interim Ecclesia non id esse desineret, quod erat. Ita enim placet Deo, dissidiis ecclesiasticis uti, ad gloriam nominis sui, ad illustrandam denique veritatem, et ut qui probati sunt, manifesti fiant.

11. Ceterum, ut non agnoscimus aliud caput Ecclesiæ quam Christum, ita non agnoscimus quamlibet Ecclesiam, quæ se venditat pro vera, veram esse Ecclesiam; sed illam docemus veram esse Ecclesiam, in qua signa vel notæ inveniuntur Ecclesiæ veræ, imprimis vero Verbi Dei legitima vel sincera prædicatio, prout nobis est tradita in libris Prophetarum et Apostolorum, qui omnes ad Christum deducunt, qui in Evangelio dixit: Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam æternam do eis. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt, ab eo, quia non noverunt vocem alienorum (Joh. x. 4, 5, 27, 28).

12. Et qui tales sunt in Ecclesia, hi unam habent fidem, unum spiritum, et idcirco unum solum Deum adorant, solum hunc in spiritu et veritate colunt, hunc ex toto corde et omnibus viribus solum diligunt, solum per Christum mediatorem et intercessorem unicum invocant, extra Christum fidemque in ipsum nullam quærunt justitiam et vitam; quia Christum solum caput et fundamentum Ecclesiæ agnoscunt, ac super hoc impositi quotidie se pœnitentia reparant, patientia impositam ipsis crucem ferunt, sed et caritate non ficta cum omnibus Christi membris connexi, hac se declarant discipulos esse Christi, perseverando in vinculo pacis atque unitatis sanctæ; simul et participant sacramentis a Christo institutis, et ab Apostolis traditis: neque his aliter utuntur, quam uti acceperunt a Domino. Notum est enim omnibus illud Apostoli: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis (1 Cor. xi. 23). Proinde damnamus illas ecclesias, ut alienas a vera Christi Ecclesia, quæ tales non sunt, quales esse debere audivimus, utcunque interim jactent successionem episcoporum, unitatem, et antiquitatem. Quinimo præcipiunt nobis Apostoli, ut fugiamus idololatriam et Babylonem, et ne participemus cum hac, nisi et plagarum Dei participes esse velimus (1 Cor. x. 14, 21; 1 Joh. v. 21; Apoc. xviii. 4; 1 Cor. vi. 9).

13. Communionem vero cum Ecclesia Christi vera tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei Ecclesia non communicant, sed ab ea se separant. Nam ut extra arcam Noë non erat ulla salus, pereunte mundo in diluvio, ita credimus, extra Christum, qui se electis in Ecclesia fruendum præbet, nullam esse salutem certam et proinde docemus, vivere volentes non oportere separari a vera Christi Ecclesia.

14. Signis tamen commemoratis non ita arcte includimus Ecclesiam, ut omnes illos extra Ecclesiam esse doceamus, qui vel sacramentis non participant, non quidem volentes, neque per contemtum, sed necessitate potius inevitabili coacti, nolentes ab iis abstinent, aut iis carent: vel in quibus aliquando deficit fides, non tamen penitus exstinguitur, aut prorsus desinit: vel in quibus infirmitatis vitia atque errores inveniuntur. Scimus enim, Deum aliquot habuisse in mundo amicos, extra Israelis rempublicam. Scimus, quid populo Dei evenerit in captivitate Babylonica, in qua sacrificiis suis caruerunt annis septuaginta; scimus, quid evenerit S. Petro negatori, et quid quotidie evenire soleat electis Dei fidelibus, errantibus et infirmis. Scimus præterea, quales Apostolorum temporibus fuerint Galatarum et Corinthiorum ecclesiæ, in quibus multa et gravia accusat Apostolus scelera, et tamen nuncupat easdem sanctas Christi ecclesias.

15. Quinimo fit aliquando, ut Deus justo judicio veritatem verbi sui, fidemque Catholicam, et cultum Dei legitimum sic obscurari et convelli sinat, ut prope videatur exstincta, et nulla amplius superesse Ecclesia: sicuti factum videmus Eliæ et aliis temporibus. Interim habet Deus in hoc mundo et in hisce tenebris suos illos veros adoratores, nec paucos, sed septem millia ac plures (1 Reg. xix. 18; Apoc. vii. 4, 9). Nam et Apostolus clamat: Solidum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, novit Dominus, qui sunt sui! etc. (2 Tim. ii. 19). Unde et Ecclesia invisibilis appellari potest, non, quod homines sint invisibiles, ex quibus Ecclesia colligitur, sed quod oculis nostris absconsa, Deo autem soli nota, judicium humanum sæpe subterfugiat.

16. Rursus non omnes, qui numerantur in Ecclesia, sancti et viva atque vera sunt ecclesiæ membra. Sunt enim hypocritæ multi, qui foris Verbum Dei audiunt, et sacramenta palam percipiunt, Deum quoque per Christum invocare solum, Christum confiteri, justitiam suam unicam, Deum item colere, et caritatis officia exercere, patien

tiaque in calamitatibus ad tempus perdurare videntur; sed intus vera Spiritus illuminatione, et fide animique sinceritate, et finali perseverantia destituuntur. Qui etiam, quales sint, tandem deteguntur fere. Joannes enim Apostolus: Exierunt ex nobis, inquit, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (1 Joh. ii. 19). Et tamen, dum hi simulant pietatem, licet ex Ecclesia non sint, numerantur tamen in Ecclesia: sicuti proditores in republica, priusquam detegantur, numerantur et ipsi inter cives, et quemadmodum lolium vel zizania et palea inveniuntur in tritico, aut sicut strumæ et tumores inveniuntur in integro corpore, cum revera morbi et deformitates sint verius corporis, quam membra vera. Proinde Ecclesia Dei recte comparatur sagenæ, quæ omnis generis pisces attrahit, et agro, in quo inveniuntur et zizania et triticum. Ubi maxime cavere oportet, ne ante tempus judicemus, et excludere abjicereque, aut excindere conemur eos, quos Dominus excludi abjicique non vult, aut quos sine jactura Ecclesiæ separare non possumus. Rursus vigilandum est, ne, stertentibus piis, impii proficiendo damnum dent Ecclesiæ (Matt. xiii. 25).

17. Observandum præterea diligenter docemus, in quo potissimum sit sita veritas et unitas Ecclesiæ, ne temere schismata excitemus, et in Ecclesia foveamus. Sita est illa non in cærimoniis et ritibus externis, sed magis in veritate et unitate fidei Catholicæ. Fides Catholica non est nobis tradita humanis legibus, sed Scriptura divina, cujus compendiam est Symbolum Apostolicum. Unde legimus, apud veteres rituum fuisse diversitatem variam, sed eam liberam, qua nemo unquam existimavit dissolvi unitatem ecclesiasticam. In dogmatibus itaque et in vera concordique prædicatione Evangelii Christi, et in ritibus a Domino diserte traditis, dicimus veram Ecclesiæ constare concordiam ; ubi illam maxime Apostoli sententiam urgemus. Quotquot itaque perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod si quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Attamen in eo, ad quod pervenimus, eadem incedamus regula, et itidem simus affecti (Phil. iii. 15, 16).

CAP. XVIII.

DE MINISTRIS ECCLESIÆ, IPSORUMQUE INSTITUTIONE ET OFFICIIS. [CONF. AUG., ART. XIV.]

1. Deus ad colligendam vel constituendam sibi Ecclesiam, eandemque gubernandam et conservandam, semper usus est ministris, iisque utitur adhuc, et utetur porro, quoad Ecclesia in terris fuerit. Ergo ministrorum origo, institutio et functio vetustissima et ipsius Dei, non nova aut hominum est ordinatio. Posset sane Deus sua potentia immediate sibi adjungere ex hominibus Ecclesiam, sed maluit agere cum hominibus per ministerium hominum. Proinde spectandi sunt ministri, non ut ministri duntaxat per se, sed sicut ministri Dei, utpote per quos Deus salutem hominum operatur. Unde cavendum monemus, ne ea, quæ sunt conversionis nostræ et institutionis, ita occultæ vir tuti Spiritus Sanctum attribuamus, ut ministerium ecclesiasticum evacuemus. Nam convenit nos semper esse memores verborum Apostoli: Quomodo credent, de quo non audierunt? quomodo autem audient absque prædicante? Ergo fides est ex auditu, auditus autem per Verbum Dei (Rom. x. 14, 17). Et quod Dominus dixit in Evangelio: Amen, amen, dico vobis, qui recipit, quemcunque misero, me recipit, qui autem me recipit, recipit eum, qui me misit (Joh. xiii. 20). Et quod vir Macedo per visionem Paulo in Asia agenti apparens, submonuit et dixit: Profectus in Macedoniam, sucurre nobis (Act. xvi. 9). Alibi enim idem Apostolus dixit: Dei sumus cooperarii, Dei agricolatio et ædificatio estis (1 Cor. iii. 9).

2. Rursus tamen et hoc cavendum est, ne ministris et ministerio nimium tribuamus, memores etiam hic verborum Domini, dicentis in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joh. vi. 44), et verborum Apostoli: Quis igitur est Paulus? quis autem Apollo, nisi ministri, per quos credidistis, et ut cuique Dominus dedit? Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus dedit incrementum. Itaque non qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui dat incrementum Deus (1 Cor. iii. 5-7). Credamus ergo, Deum Verbo suo nos docere foris per ministros suos, intus autem commovere electorum suorum corda ad fidem per Spiritum Sanctum; ideoque omnem gloriam totius hujus beneficii referendam esse ad Deum. Sed ea de re dictum est et primo capite hujus expositionis.

3. Et quidem ab initio mundi usus est Deus omnium præstantissimis in mundo (simplicibus quidem pluribus in mundana sapientia vel philosophia, sed excellentissimis in vera theologia) hominibus, Patriarchis videlicet, cum quibus non raro collocutus est per angelos. Fuerunt enim Patriarchæ sui seculi Prophetæ sive Doctores, quos Deus hoc nomine aliquot voluit secula vivere, ut essent veluti Patres et lumina orbis. Secutus est illos Moses cum Prophetis1 per universum mundum celeberrimis.

4. Quid quod post hos misit Pater cœlestis Filium suum unigenitum, doctorem mundi absolutissimum, in quo est abscondita divina illa sapientia, et in nos derivata, per sacratissimam simplicissimamque et omnium perfectissimam doctrinam. Allegit enim ille sibi discipulos, quos fecit Apostolos. Hi vero exeuntes in mundum universum collegerunt ubique ecclesias per prædicationem Evangelii, deinde vero per omnes mundi ecclesias ordinarunt pastores atque doctores, ex præcepto Christi, per quorum successores hucusque Ecclesiam docuit ac gubernavit. Itaque ut Deus veteri populo dedit Patriarchas una cum Mose et Prophetis: ita novi testamenti populo misit suum unigenitum Filium una cum Apostolis et doctoribus ecclesiæ.

5. Porro ministri novi populi variis nuncupantur appellationibus. Dicuntur enim Apostoli, Prophetæ, Evangelistæ, Episcopi, Presbyteri, Pastores atque Doctores (1 Cor. xii. 3; Eph. iv. 11). Apostoli nullo certo consistebant loco, sed per orbem varias colligebant ecclesias. Quæ, ubi jam constitutæ erant, desierunt esse Apostoli, ac subierunt quique in sua ecclesia in locum istorum pastores. Prophetæ quondam, præscii futurorum, vates erant: sed et Scripturas interpretabantur, quales etiam hodie adhuc inveniuntur. Evangelistæ appellabantur scriptores Evangelicæ historiæ, sed et præcones Evangelii Christi; quomodo et Paulus Timotheum jubet implere opus Evangelista. Episcopi vero sunt inspectores vigilesque Ecclesiæ, qui victum et necessaria ecclesiæ dispensant. Presbyteri sunt seniores, et quasi senatores patresque Ecclesiæ, gubernantes ipsam consilio salubri. Pastores ovile Domini et custodiunt, et ei de rebus prospiciunt necessariis. Doctores erudiunt, et veram fidem pietatemque docent. Licebit ergo nunc ecclesiarum ministros nuncupare Episcopos, Presbyteros, Pastores atque Doctores. 6. Subsequentibus porro temporibus, multo plures in Ecclesiam Dei For Prophetis Niemeyer reads prophetia.

VOL III.-T

1

« PreviousContinue »