Page images
PDF
EPUB

7. Quamvis ergo doceamus cum Apostolo, hominem gratis justificari per fidem in Christum, et non per ulla opera bona, non ideo tamen vilipendimus aut condemnamus opera bona. Cum sciamus, hominem nec conditum nec regenitum esse per fidem, ut otietur, sed potius, ut indesinenter, quæ bona et utilia sunt, faciat. Etenim in Evangelio dicit Dominus: Bona arbor bonum fructum adfert (Matt. xii. 33). Et. iterum: Quid in me manet, plurimum fructum adfert (Joh. xv. 5). Denique Apostolus: Dei sumus creatura, ait, conditi in Christo Jesu ad opera bona, quæ præparavit Deus, ut in eis ambu lemus (Eph. ii. 10). Et iterum: Qui tradidit semetipsum pro nobis, ut redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum pecu liarem, sectatorem bonorum operum (Tit. ii. 14).

8. Damnamus itaque omnes, qui bona opera contemnunt, non curanda et inutilia esse blaterant. Interim, quod et antea dictum est, non sentimus, per opera bona nos servari, illaque ad salutem ita esse necessaria, ut absque illis nemo unquam sit servatus. Gratia enim soliusque Christi beneficio servamur. Opera necessario ex fide progignuntur. At improprie his salus attribuitur: quæ propriissime adscribitur gratiæ. Notissima enim est illa Apostoli sententia: Si gratiam, jam non ex operibus: quandoquidem gratia, jam non est gratia. Sin ex operibus, jam non ex gratia; quandoquidem jam opus, non est opus (Rom. xi. 6).

per

9. Placent vero adprobanturque a Deo opera, quæ a nobis fiunt per fidem. Quia illi placent Deo, propter fidem in Christum, qui faciunt opera bona, quæ insuper per Spiritum Sanctum ex gratia Dei sunt facta. S. Petrus enim: In quavis gente, inquit, qui timet ipsum et operatur justitiam, is acceptus est illi (Act. x. 35). Et Paulus: Non desinimus orare pro vobis, ut ambuletis digne Domino, ut per omnia placeatis, in omni opere bono fructificantes (Col. i. 9, 10). Itaque veras, non falsas aut philosophicas virtutes, vere bona opera et genuina Christiani hominis officia sedulo docemus, et quanta possumus, diligentia vehementiaque omnibus inculcamus, vituperantes omnium illorum et desidiam et hypocrisin, qui ore Evangelium laudant et profitentur, vita autem turpi dedecorant, proponentes hac in causa horribiles Dei minas, amplas denique promissiones Dei, et liberalia præmia, exhortando, consolando, et objurgando.

10. Etenim docemus, Deum bona operantibus amplam dare merce

dem, juxta illam prophetæ sententiam: Cohibe vocem tuam a fletu : quoniam erit merces operi tuo (Jer. xxxi. 16). In Evangelio quoque dixit Dominus: Gaudete et exultate, quia merces vestra multa est in cœlis (Matt. v. 12). Et qui dederit uni ex minimis meis poculum aquæ frigidæ, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matt. x. 42). Referimus tamen mercedem hanc, quam Dominus dat, non ad meritum hominis accipientis, sed ad bonitatem, vel liberalitatem, et veritatem Dei promittentis atque dantis, qui, cum nihil debeat cuiquam, promisit tamen, se suis cultoribus fidelibus mercedem daturum: qui interim dat eis etiam, ut ipsum colant. Sunt multa præterea indigna Deo, et imperfecta plurima inveniuntur in operibus etiam sanc torum: quia vero Deus recipit in gratiam et complectitur propter Christum operantes, mercedem eis promissam persolvit. Alioqui enim justitiæ nostræ comparantur panno menstruato (Isa. lxiv. 6). Sed et Dominus dicit in Evangelio: Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. xvii. 10).

11. Tametsi ergo doceamus, mercedem dari a Deo nostris benefactis, simul tamen docemus cum Augustino, coronare Deum in nobis non merita nostra, sed dona sua. Et proinde quidquid accipimus mercedis, dicimus gratiam quoque esse, et magis quidem gratiam quam mercedem: quod, quæ bona facimus, per Deum magis, quam per nos ipsos facimus: et quod Paulus dicat: Quid habes, quod non accepisti? Si vero accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1 Cor. iv. 7). Et quod hinc collegit beatus martyr Cyprianus: In nullo nobis gloriandum esse, quando nostrum nihil sit. Damnamus ergo illos, qui merita hominum sic defendunt, ut' evacuent gratiam Dei.

CAP. XVII.

DE CATHOLICA ET SANCTA DEI ECCLESIA, ET UNICO CAPITE ECCLESIÆ. [CONF. AUG., ART. VII., VIII.]

1. Quando antem Deus ab initio salvos voluit fieri homines, et ad agnitionem veritatis venire, oportet omnino semper fuisse, nunc esse, et ad finem usque seculi futuram esse Ecclesiam, id est, e mundo evo

1 Kindler reads et for ut-a typographical error.

catum vel collectum cœtum fidelium, sanctorum, inquam, omnium communionem, eorum videlicet, qui Deum verum, in Christo Servatore, per verbum et Spiritum Sanctum vere cognoscunt et rite colunt, denique omnibus bonis per Christum gratuito oblatis fide participant. Sunt isti omnes unius civitatis cives, viventes sub eodem Domino, sub iisdem legibus, in eadem omnium bonorum participatione. Sic enim hos concives sanctorum et domesticos Dei appellavit Apostolus (Eph. ii. 19): Sanctos appellans fideles in terris, sanguine Filii Dei sanctificatos (1 Cor. vi. 11). De quibus omnino intelligendus est Symboli articulus: Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem.

2. Et cuin semper unus modo sit Deus, unus Mediator Dei et hominum Jesus Messias, unus item gregis universi pastor, unum hujus corporis caput, unus denique Spiritus, una salus, una fides, unum testamentum vel fœdus; necessario consequitur unam duntaxat esse Ecclesiam: quam propterea Catholicam nuncupamus, quod sit universalis, et diffundatur per omnes inundi partes, et ad omnia se tempora extendat, nullis vel locis inclusa vel temporibus. Damnamus ergo Donatistas, qui Ecclesiam in nescio quos Africæ coarctabant angulos. Nec Romanensem adprobamus clerum, qui solam prope Romanam Ecclesiam venditat pro Catholica.

3. Diducitur quidem Ecclesia in partes vel species varias, non quod divisa ant divulsa sit in semetipsa, sed magis propter membrorum in ipsa diversitatem distincta. Aliam enim faciunt Ecclesiam militantem, aliam vero triumphantem. Militat illa adhuc in terris, et certat cum carne, cum mundo, et principe mundi hujus, diabolo, cum peccato atque morte. Hæc vero rude jam donata, in cœlo triumphat de istis devictis omnibus, et exultat coram Domino: nihilominus habent illæ inter sese communionem, vel conjunctionem.

tur.

4. Et militans in terris Ecclesia semper plurimas habuit particulares ecclesias, quæ tamen omnes ad unitatem Catholicæ Ecclesiæ referunHæc aliter fuit instituta ante legem inter patriarchas, aliter sub Mose per legem, aliter a Christo per Evangelium. Vulgo numerantur fere duo populi, Israelitarum videlicet et gentium, vel eorum, qui ex Judæis et gentibus collecti sunt in Ecclesiam, testamenta item duo, vetus et novum. Omnium tamen horum populorum una fuit et est societas, una salus in uno Messia, in quo ceu membra unius corporis

sub unum caput connectuntur omnes, in eadem fide, etiam de eodem. cibo et potu spirituali participantes. Agnoscimus hic tamen diversa fuisse tempora, diversa symbola promissi et exhibiti Messiæ, sublatisque cærimonialibus, lucem nobis illustriorem lucere, et dona auctiora donari, et libertatem esse pleniorem.

5. Hæc Ecclesia Dei sancta vocatur domus Dei viventis, exstructa ex lapidibus vivis et spiritualibus, et imposita super petram immotam, super fundamentum, quo aliud collocari non potest: et ideo nuncupatur etiam columna et basis veritatis (1 Tim. iii. 15). Non errat illa, quamdiu innititur petræ Christo et fundamento Prophetarum et Apostolorum. Nec mirum, si erret, quoties deserit illum, qui solus est veritas. Vocatur Ecclesia etiam virgo ac sponsa Christi, et quidem unica et dilecta. Apostolus enim: Adjunxi vos, inquit, uni viro, ut virginem castam exhiberetis Christo (2 Cor. xi. 2). Vocatur Ecclesia grex ovium sub uno pastore Christo, idque apud Ezechielem in Cap. XXXIV. et apud Joannem in Cap. X. Vocatur item corpus Christi, quia fideles sunt viva Christi membra, sub capite Christo.

6. Caput est, quod in corpore eminentiam habet, et unde corpus vitam haurit, cujus spiritu regitur in omnibus, unde et incrementa et, ut crescat, habet. Unicum item est corporis caput, et cum corpore habet congruentiam. Ergo Ecclesia non potest ullum aliud habere caput, quam Christum. Nam ut Ecclesia est corpus spirituale, ita caput habeat sibi congruens spirituale, utique oportet. Nec alio potest regi spiritu, quam Christi. Paulus quoque: Ipse est caput, inquit, corporis ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primas tenens (Col. i. 18). Et idem iterum: Christus est, inquit, caput ecclesiæ, qui idem salutem dat corpori (Eph. v. 23). Et rursus: Qui est caput ecclesiæ, ait, quæ corpus illius, complementum ejus, qui omnia in omnibus adimplet (Eph. i. 22, 23). Item: Adolescamus in illum per omnia, qui est caput, nempe Christus, in quo totum corpus, si compingatur, incrementum capit (Eph. iv. 15, 16).

7. Non probamus ergo doctrinam cleri Romani, facientis suum illum Romanum Pontificem Catholicæ in terris ecclesiæ militantis pastorem universalem et caput summum, adeoque verum Christi vicarium, qui habeat in Ecclesia plenitudinem, ut vocant, potestatis, et dominium

supremum.

8. Docemus enim, Christum Dominum esse et manere unicum pastorem universalem, summum item Pontificem coram Deo Patre, ac in Ecclesia ipsum omnia pontificis vel pastoris obire munia, ad finem usque sæculi, ideoque nullo indigere vicario, qui absentis est. Christus vero præsens est ecclesiæ, et caput vivificum. Hic Apostolis suis Apostolorumque successoribus primatum et dominium in Ecclesia severissime prohibuit. [Quicunque ergo huic illustri veritati contradicentes reluctantur, et in Ecclesiam Christi diversam inducunt gubernationem, quis non videat, eos illis potius esse adcensendos, de quibus Apostoli Christi vaticinantur, Petrus (2 Pet. ii.), et Paulus (Act. xx., 2 Cor. xi., et 2 Thess. ii.), et aliis quoque in locis ?]'

9. Sublato autem capite Romano; nullam inducimus in Ecclesiam Christi áražíav, vel perturbationem: cum doceamus, gubernationem Ecclesiæ, ab Apostolis traditam, nobis sufficere ad retinendam in justo ordine Ecclesiam, quæ ab initio, dum hujusmodi capite Romano, quale hodie dicitur Ecclesiam conservare in ordine, caruit, atactica vel inordinata non fuit. Servat quidem caput Romanum tyrannidem suam, et corruptelam inductam in Ecclesiam: sed impedit interim, oppugnat, et, quantis potest viribus, exscindit justam ecclesiæ reformatio

nem.

10. Objicitur nobis, varia esse in ecclesiis nostris certamina atque dissidia, posteaquam se a Romana separarunt Ecclesia, proinde non esse eas Ecclesias veras. Quasi vero nullæ unquam fuerint in Ecclesia Romana sectæ, nulla unquam dissidia atque certamina, et quidem de religione, non tam in scholis, quam in cathedris sacris, in medio populi instituta. Agnoscimus sane, dixisse Apostolum: Deus non est Deus dissensionis, sed pacis (1 Cor. xiv. 33). Et: Cum sit in vobis æmulatio et contentio, an non carnales estis? (1 Cor. iii. 3). Negari tamen non potest, Deum fuisse in Ecclesia Apostolica, et Apostolicam Ecclesiam fuisse Ecclesiam veram, in qua tamen fuerunt concertationes et dissidia. Reprehendit enim Petrum Apostolum Apostolus Paulus, ab hoc dissidet Barnabas (Gal. ii.). Certamen grave exo

The passage inclosed in brackets was substituted by Bullinger for the following passage: Quæ vero Romanenses fingunt de ministeriali capite et titulo servi servorum Dei, minime recipimus. Experimur enim voces illas inanes jactari, et papam sese constituere adversarium Christi et efferre se adversus Deum, adeo ut in templo Dei sedeat ostentans se ipsum esse Deum. 2 Thess. ii.' See Niemeyer, p. 501.

« PreviousContinue »