Page images
PDF

Cap. xn.

De Lege Dei.

1. Docemus, lege Dei exponi nobis voluutatem Dei, quid a nobis fieri velit aut nolit, quid bonum et justum, quidve malum sit et injustum. Bonam igitur et sanctam confitemur esse legem. Et banc quidem alias digito Dei inscriptam esse in corda hominum, vocarique legem naturce (Rom. ii. 15), alias autem digito insculptam esse in tabulas Mosis geminas, et libris Mosis copiosius expositam (Exod. xx.; Deut. v.). Distingnimus illam, perspicuitatis gratia, in moralem, quae coinprelienditur decalogo vel geminis tabulis, per Mosis librae expositis, in ceremonialem item, quse de cseremoniis cultuque Dei constituit, et in jadicialeni, quse versatur circa politica atque ceconomica.

2. Credimus, bac Dei lege omnem Dei voluntatem, et omnia prsecepta necessaria, ad omnem vitse partem, plenissime tradi. Alioqui enim non vetuisset Dominns, huic legi nihil vel addi vel adimi (Deut. It. 2); non prascepisset, recta ad hanc incedi, neque in dextram vel tinistram defiexo itinere, declinare (Isa. xxx. 21).

3. Docemus, legem hanc non datam esse homiuibus, ut ejus justificenmr observatione: sed ut ex ejus indicio infirmitatera potius, peccatnm atque condemnationem agnoscamns, et de viribus nostris desperautes, convertamur ad Christum in fide. Aperte enim Apostolus: Lex iram, ait, operatur (Rom. iv. 15). Per legem agnitio peccati (Rom. iii. 20). Si datafuisset lex, qua posset justificare, vel vivificare, vere ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura (legis nimiram) omnia ml peccatum, utpromissio ex fide Jem daretur credentibus. Itaque kx pwdagogus noster ad Christum fuit, ut ex fide justificaremur (Gal. iii. 21, 22, 24). Neque vero potuit aut potest ulla caro legi Dei satisfacere, et hanc adimplere, ob imbecillitatem in carne nostra, ad extremum usque spiritum in nobis hserentem aut remanentem. Rurms enim Apostolus: Quod lex prcestare non poterat, inquit, quia imbicillis erat per carnem, hoc Deus, proprio Filio misso sub specie co.rnis peccato obnoxice, prcestitit (Rom. viii. 3). Idcirco ChHstus est l>erfectio legis et adimpletio nostra (Rom. x. 4), qui ut execrationem legit sustulit, dumfactus est pro nobis malcdictio, vel execratio (Gal. iii. 13), ita communicat nobis per fidem adimpletionem suam, nobisque ejus imputatur justitia et obedientia.

4. Ilactenus itaque abrogata est lex Dei, quatenus nos amplius non damnat, nec iram in nobis operatur. Sumus enim sub gratia, et non sub lege. Pneterea implevit Cliristns omnes legis figuras. Unde nmbrae cesserunt, corpore adveniente, ut jam in Christo et veritatem habeannis et omnem plenitudinem. Attamen legem non ideo fastidientes rejieimns. Meinininius enim verborum Domini, dicentis: Non veni legem et prophetas solvere, sed implere (Matt v. 17). Scimus, lege nobis tradi formulas virtutum atque vitiorum. Scimus, Scripturam legis, si exponatur per Evangelium, Ecclesiae esse utilem, et idcirco ejus lectionem non exterminandam esse ex Ecclesia. Licet enim velo obtectus fuerit Mosis vultus, Apostolus tamen perhibet, velum per Christum tolli atque aboleri. Damnamus omnia, quae haeretici veteres et neoterici contra legem Dei docuerunt.

CAP. XIIL

De Evanoelio Jesu Chkisti, De Pkomissionibus, ITEM SpiRri'U ET

LlTEEA.

1. Evangelium quidem opponitur legi. Nam lex iram operatur, et maledictionem adnunciat; Evangelium vero gratiam et benedictionem praedicat. Sed et Joannes dicit: Lex per Mosen data est, gratia rt Veritas per Jesum Christum exorta est (Joh. i. 17; nihilominus tamen certissimum est, eos, qui ante legem et sub lege fuerunt, non omnino destitutes fuisse Evangelio. Habuerunt enim promissiones evangelicas insignes, quales hse sunt: Semen wdieris conculcabit caput serpentis (Gen. iii. 15). In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xxii. 18). Non auferetur sceptrum de Juda, nisi print venerit Silo (Gen. xlix. 10). Prophetam excitabit Dominus de medio fratrum,' etc. (Deut. xviii. 18).

2. Et quidem agnoscimus, Patribus duo fuisse promissionnm genera, sicuti et nobis, revelata. Alia? enim erant rerum prsesentium vel terrenarum, quale3 sunt promissiones de terra Canaan, de victoriis, et quales hodie adhuc sunt de pane quotidiano. Alias vero erant tune, et sunt etiam nunc, rerum coelestium et aeternarum, gratise videlicet divinae, remissionis peccatorum, et vitae aeternae, per fidem in Jesum Christum. Habuerunt antem veteres non tantum externas vel terrenas, 6ed spirituales etiam ccelestesque promissiones, in Christo. Narr de salute, ait Petrus, exquisiverunt et scrutati sunt prophetce, qui de ventura in nos gratia vaticinati sunt, etc. (1 Pet. i. 10). Unde et Panlus Apostolus dixit: Evangelium Dei ante promissum esse per prophetas Dei, in Scripturis Sanctis (Rom. i. 2). Inde nimiram claret, veteres non prorsus destitutos fuisso omni Evangelic

3. Et, qnamvis ad hunc modnm patres nostri in Scripturis prophetanun habuerint Evangelium, per quod salutem in Christo per fidem consecuti sunt, Evangelium tamen proprie illud dicitur laatum et felix nuncinm, quod nobis primum per Joannem Baptistam, deinde per ipsum Christum Dominum, postea per Apostolos ejus Apostolorumque snccessores prcedicatum est mundo, Deum jam praestitisse, quod ab exordio mundi promisit, ac misisse, imo donavisse nobis Filium nnicnm, et in hoc reconciliationem cum Patre, remissionem peccatorum, omnein plenitudinem, et vitam aeternam. Historia ergo descripta a qnatuor Evangelistis, explicans, quomodo haec sint facta vel adimpleta a Christo, quae docuerit et fecerit Christus; et quod in ipso credentes omnem habent plenitudinem, recte nuncnpatur Evangelium. Praedicatio item et Scriptura Apostolica, qua nobis exponunt Apostoli, quomodo nobis a Patre datus sit Filius, et in hoc vitse salutisque omnia, recte dicitur doctrina Evangelica, sic, ut ne hodie quidem, si sincm sit, appellationem tarn pneclaram amittat.

4. Ilia ipsa Evangelii praedicatio nuncupatur item ab Apostolo spiritus et ministerium spiritus, eo, quod efficax et viva fiat per fidem in auribus, imo cordibus credentium, per Spiritnm Sanctum illuminantem. Nam litera, quae opponitnr spiritui, significat quidem omnem rem externam, sed maxime doctrinam legis, sine spiritu et fide in animis, non viva fide credentium, operantem iram, et excitantem peccatnm. Quo nomine et ministerium mortis ab Apostolo nuncupatur. Hue enim illud Apostoli pertinet, Litera occidit, spiritus vivificat (2 Cor. iii. 6). Et pseudoapostoli pnedicabant Evangelium, lege admixta, corruptnm, quasi Christus sine lege non possit servare. Quales fnisse dienntur Ebionaei, ab Ebione heeretico descendentes, et Nazanei, qui et Minaei antiquitus vocabantur. Quos omnes nos damnamus, pure prsedicantes Evangelium, docentesqne per Spiritum [al. Christum] solum, et non per legem justificari credentes. De qua re mox seqnetur sub titulo justificationis copiosior expositio.

5. Et qnamvis Evangelii doctrina collata cum Pharisaeorum doctrina legis, visa sit, cum primum prsedicaretur per Christum, nova esse doctrina, quod et Jeremias de Novo Testamento vaticinatus 6it, revera tamen ilia, non modo vetus erat, et est adhuc (nam nova dicitnr et hodie a Papistis, collata cum doctrina jam Papistarum re"cepta) vetns doctrina, sed omnium in mundo antiquissima.

6. Dens enira ab ceterno prcedestinavit mundum 6ervare per Christum, et hanc suam pnedestinationem et consilium sempiternum aperuit mundo per Evangelism (2 Tim. i. 9,10). Unde claret religionein doctrinamque Evangelicam, inter omnes, quotquot fuerunt unquam, sunt atque erunt, omnium esse antiquissimara.

7. Unde dicimus, omnes eos errare turpiter, et indigna seterno Dei consilio loqui, qui Evangelicam doctrinam et religionem nuncupant uuper exortam, et vix XXX. annorum fidem. In quos competit illud Jesaise Prophetse: V<e his, qui dicunt, malum, esse bonum, et bonum malum, qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum (Isa. v. 20).

CAP. XIV.

De Pcenitentia Et Conveesione Hominis. [conf. Aug., Art. XL,

XII.]

1. Habet Evangelium conjunctam sibi doctrinam de po3nitentia. Ita enim dixit in Evangelio Dominus: Oportet prasdicari in nomine meo potnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Luc. xxiv. 47).

2. Per poenitentiam autem intelligimus mentis in homine peccatore resipiscentiam, verbo Evangelii et Spiritu Sancto excitatam, fideque vera acceptam, qua protinus homo peccator, agnatam sibi corriiptionem peccataque omnia sua, per Verbum Dei accusata, agnoscit, ac de his ex corde dolet, eademque coram Deo non tantum deplorat et fatetur ingenue cum pudore, 6ed etiam cum indignatione execratnr, cogitans jam sedulo de emendatione, et perpetuo innocentiaa virtutnmque studio, in quo sese omnibus diebus vitSB reliquis sancte exerceat.

3. Et hsec quidem est vera jXBnitentia, 6incera nimirum ad Deum et omne bonum conversio, sedula vero a diabolo et ab omni malo aversio. Diserte vero dicimus, hanc posnitentiam merum esse Dei donnm, et uon virium nostrarum opus. Jubet enim Apostolus: Fidelem ministrum diligenter erudire obsistentes veritati, si quando Deus his det pcenitentiatn ad agnoscendum veritatem (2 Tim. ii. 25).

i. Jain vero peccatrix ilia Evangelica, guce lacrymia rigat pedes Domini, ac Petrus, amare Jiens deploransque Domini sui abnegationem, niauifeste ostendunt, qnalis esse debeat pcenitentis animus, serio deplorans commissa peccata (Luc. vii. 38; xxii. 62).

5. Sed et filius ille coucoctor, et publicanus ille in Evangelio, cum Pharisaeo collatus, prseennt nobis formulis adcommodatissiims peccata nostra Deo contitendi. Ille dicebat: Pater, peccavi in cozlum et coram teJ Jam non sum dignns vocarijilius tuus,fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. xv. 18,19). Hie vero non audens elevare oculos in cQilum, pectus suum tundendo, clamabat: Deus propitius eslo mihi peccatori (Luc. xviii. 13). Nec dubitamus, illos in gratiam a Deo esse receptos. Etenim Joannes Apostolus: Si confiteamur peccata nostra, iuquit, jidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus; nonpeccavimus, mendacem facivius eurn, et sermo ejus non est in nobit (1 Job. i. 9,10).

6. Credimus autem, banc confessionem ingenuam, quae soli Deo fit, vel privatim inter Deum et peccatorem, vel palam in templo, ubi generalis ilia peccatorum confessio recitatur, sufficere, nec necessarium esse ad remissionem peccatorum consequendam, ut quis peccata sua coutiteatur sacerdoti, susurrando in aures ipsius, ut vicissim cum impositione mauuum ejus audiat ab ipso absolutionein; quod ejus rei nec praeceptum ullum, nec exemplum exstet in Scripturis Sanctis. David protestatur et ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor contra me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psa. xxxii. 5). Sed et Dominus orare nos docens, simul et conn'teri peccata, dixit: Sic orabitis : Pater noster, qui es in cozlis, remit te nobis debita nostra; sicut et nos remittimus debitoribus nostris (Matt. vi. 12).

7. Necesse est ergo, ut Deo Patri nostra confiteamur peccata nostra, et cam proximo nostro, si ipsum offendimus, redeamus in gratiam. De quo confessionis genere loquens Jacobus Apostolus: Confitemini, inqnit, alterutrum peccata vestra (Jac. v. 16). Si quis vero peccatorum mole et tentationibus perplexis oppressus, velit consilium, insti

Vol. III.—S

« PreviousContinue »