Page images
PDF
EPUB

illos, veluti ex inferis hausit et in orbem audacissime et impiissime dispergit.

4. Eundem quoque æterni Dei æternum Filium credimus et docemus hominis factum esse filium, ex semine Abrahæ atque Davidis, non ex viri coitu, quod Ebion dixit, sed conceptum purissime ex Spiritu Sancto, et natum ex Maria semper virgine: sicut diligenter nobis historia explicat evangelica (Matt. i.). Et Paulus ait: Nullibi angelos adsumit, sed semen Abrahæ (Heb. ii. 16). Joannes item Apostolus, qui non credit, Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est (1 Joh. iv. 3). Caro ergo Christi nec phantastica fuit, nec cœlitus adlata, sicuti Valentinus et Marcion somniabant.

5. Præterea anima fuit Domino nostro Jesu Christo non absque sensu et ratione, ut Apollinaris sentiebat, neque caro absque anima, ut Eunomius docebat, sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per quos sensus veros dolores tempore passionis suæ sustinuit; sicuti et ipse testatus est, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matt. xxvi. 36–38), et nunc anima mea turbata est (Joh. xii. 27). 6. Agnoscimus ergo in uno atque eodem Domino nostro Jesu Christo duas naturas vel substantias, divinam et humanam (Heb. iv. 14); et has ita dicimus conjunctas et unitas esse, ut absorptæ, aut confusæ, aut inmixtæ non sint, sed salvis potius et permanentibus naturarum proprietatibus, in una persona, unitæ vel conjunctæ; ita ut unum Christum Dominum, non duos veneremur: unum inquam verum Deum, et hominem, juxta divinam naturam Patri, juxta humanam vero nobis hominibus consubstantialem, et per omnia similem, peccato excepto (Heb. iv. 15).

7. Etenim, ut Nestorianum dogma ex uno Christo duos faciens, et unionem personæ dissolvens, abominamur: ita Eutychetis et Monothelitarum vel Monophysicorum vesaniam, expungentem naturæ humanæ proprietatem execramur1 penitus.

8. Ergo minime docemus, naturam in Christo divinam passam esse, aut Christum secundum humanam naturam adhuc esse in hoc mundo, adeoque esse ubique. Neque enim vel sentimus, vel docemus, veritatem corporis Christi a clarificatione desiisse, aut deificatam, adeoque sic deificatam esse, ut suas proprietates, quoad corpus et animam depo

1 Execramur is omitted in Kindler's edition.

suerit, ac prorsus in naturam divinam abierit, unaque duntaxat substantia esse cœperit.

9. Et proinde Schwenkfeldii similiumque leptologorum inargutas argutias, intricatas, obscurasque, et parum sibi constantes hac de re dissertationes, haudquaquam probamus aut recipimus, neque Schwenkfeldiani sumus.

10. Præterea credimus, Dominum nostrum Jesum Christum vere passum et mortuum esse pro nobis, sicut Petrus ait, carne (1 Pet. iv. 8). Abominamur Jacobitarum et omnium Turcarum, passionem Domini exsecrantium, impiissimam vesaniam. Interim non negamus et Dominum gloriæ juxta verba Pauli, crucifixum esse pro nobis (2 Cor. ii. 8). Nam communicationem idiomatum, ex Scripturis petitam, et ab universa vetustate in explicandis componendisque Scripturarum locis in speciem pugnantibus, usurpatam, religiose et reverenter recipimus et usurpamus.

11. Credimus et docemus, eundem Dominum nostrum Jesum Christum vera sua carne, in qua crucifixus et mortuus fuerat, a mortuis resurrexisse, et non aliam pro sepulta excitasse, aut spiritum pro carne suscepisse, sed veritatem corporis retinuisse. Ergo dum discipuli ejus arbitrarentur, se Domini spiritum videre, exhibet eis manus atque pedes, stigmatibus utique clavorum et vulnerum notatas, et addit: Adspicite manus meas et pedes meos: quia ego ipse sum. Contrectute me et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me habere (Luc. xxiv. 39).

12. In eadem illa carne sua credimus adscendisse Dominum nostrum Jesum Christum, supra omnes cœlos adspectabiles, in ipsum cœlum supremum, sedem videlicet Dei et beatorum, ad dextram Dei Patris, quæ, etsi et gloriæ majestatisque consortium æquale significet, accipitur tamen et pro loco certo, de quo in Evangelio loquens Dominus dicit, se abiturum et suis paraturum locum (Joh. xiv. 2). Sed et Apostolus Petrus: Oportet Christum, inquit, cœlum accipere, usque ad tempus restitutionis omnium (Act. iii. 21).

13. [Conf. Aug., Art. XVII.] Ex cœlis autem idem ille redibit in judicium, tum, quando summa erit in mundo consceleratio, et antichristus, corrupta religione vera, superstitione impietateque omnia opplevit, et sanguine atque flamma ecclesiam crudeliter vastavit. Redibit autem Christus, adserturus suos, et aboliturus adventu suo anti

christum, judicaturusque vivos et mortuos. Resurgent enim mortui, et qui illa die (quæ omnibus incognita est creaturis) superstites futuri sunt, mutabuntur in momento oculi, fidelesque omnes una obviam Christo rapientur in aëra, ut inde cum ipso ingrediantur in sedes beatas sine fine victuri (Act. xvii. 31; 1 Thess. iv. 15-17; Marc. xiii. 32; 1 Cor. xv. 51; Matt. xxv. 41). Increduli vero vel impii descendent cum dæmonibus ad tartara, in sempiternum arsuri, atque ex tormentis numquam liberandi.

14. Damnamus ergo omnes negantes veram carnis resurrectionem (2 Tim. ii. 18), aut qui cum Joanne Hierosolymitano, contra quem scripsit Hieronymus, non recte sentiunt de clarificatis corporibus. Damnamus eos, qui senserunt, et dæmones et impios omnes aliquando servandos, et pœnaruin finem futurum. Simpliciter enim pronunciavit Dominus: Ignis eorum numquam exstinguitur, et vermis eorum non moritur (Marc. ix. 44). Damnamus præterea Judaica somnia, quod ante judicii diem aureum in terris sit futurum seculum, et pii regna mundi occupaturi, oppressis suis hostibus impiis. Nam Evangelica veritas (Matt. xxiv. et xxv.; Luc., item xviii.) et Apostolica doctrina (2 Thess. ii., et in 2 Tim. iii. et iv. capite) longe aliud perhibere inveniuntur.

15. Porro passione vel morte sua omnibusque adeo, quæ a suo in carne adventu nostra causa fecit et pertulit, reconciliavit omnibus fidelibus Dominus noster Patrem cœlestem, expiavit peccatum, exarmavit mortem, condemnationemque et inferos confregit, ac resurrectione sua ex mortuis vitam immortalitatemque reduxit ac restituit (Rom. iv. 25; x. 4; 1 Cor. xv. 17; Joh. vi. 45; xi. 25, 26). Ipse enim est justitia nostra, vita et resurrectio, denique plenitudo et absolutio fidelium omnium, salusque et sufficientia abundantissima. Apostolus enim, sic placuit Patri, inquit, omnem in ipso habitare plenitudinem, et in ipso estis completi (Col. i. 19 et ii. 10).

16. Docemus enim ac credimus, hunc Jesum Christum, Dominum nostrum, unicum et æternum generis humani adeoque totius mundi esse Servatorem, in quo per fidem servati sint, quotquot ante legem, sub lege, et sub Evangelio salvati sunt, et quotquot adhuc in finem usque seculi salvabuntur. Nam ipse Dominus in Evangelio dicit: Qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed adscendit aliunde, ille fur est et latro. Ego sum ostium ovium (Joh. x. 1, 2). Item. alibi in eodem Evangelio (viii. 56): Abraham vidit diem meum, et

gavisus est. Sed et Petrus Apostolus: Non est in quoquam alio, inquit, nisi in Christo salus. Neque aliud nomen est sub cœlo datum inter homines, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv. 12 et x. 43). Credimus ergo per gratiam Domini Jesu Christi nos servatum iri, sicuti et Patres nostros (Act. xv. 11). Nam et Paulus ait: Omnes Patres nostros eandem escam spiritualem edisse; et omnes eundem potum spiritualem bibisse; bibisse autem de spirituali ipsos conse quente petra, petram vero Christum fuisse (1 Cor. x. 3, 4). Ideoque legimus, et Joannem dixisse, Christum esse agnum illum, qui occisus sit ab origine mundi (Apoc. xiii. 8); et Baptistam testatum: Christum esse agnum illum Dei, qui tollat peccatum mundi (Joh. i. 29).

17. Unde pleno ore profitemur, et prædicamus, Jesum Christum unicum esse mundi Redemptorem et Salvatorem, regem et pontificem maximum, Messiam verum et exspectatum illum, inquam, sanctum benedictum, quem omnes legis typi et vaticinia prophetarum præfigurarint atque promiserint, Deus autem præstiterit ac miserit illum Lobis, ut alius porro non sit ullus nobis exspectandus. Nec restat jam aliud, quam ut omnes omnem gloriam Christo tribuamus, in ipsum credamus, et in ipso solo adquiescamus, omnibus aliis vitæ præsidiis spretis atque abjectis. Nam gratia Dei exciderunt, et Christum inanem sibi reddunt, quotquot salutem in alia re ulla, quam in uno Christo quærunt (Gal. v. 4).

18. Et ut paucis multa hujus causæ dicamus, quæcunque de incar nationis Domini nostri Jesu Christi mysterio definita sunt ex Scripturis Sanctis, et comprehensa symbolis ac sententiis quatuor primarum et præstantissimarum synodorum, celebratarum Niceæ, Constantinopoli, Ephesi et Chalcedone, una cum beati Athanasii symbolo, et omnibus his similibus symbolis, credimus corde sincero, et ore libero ingenne profitemur, condemnantes omnia his contraria.

Atque ad hunc modum retinemus inviolatam sive integram fidem Christianam, orthodoxam atque Catholicam: scientes, symbolis prædictis nihil contineri, quod non sit conforme verbo Dei, et prorsus faciat ad sinceram fidei explicationem.

CAP. XII.

DE LEGE DEI.

1. Docemus, lege Dei exponi nobis voluntatem Dei, quid a nobis fieri velit aut nolit, quid bonum et justum, quidve malum sit et injustum. Bonam igitur et sanctam confitemur esse legem. Et hanc quidem alias digito Dei inscriptam esse in corda hominum, vocarique legem naturæ (Rom. ii. 15), alias autem digito insculptam esse in tabulas Mosis geminas, et libris Mosis copiosius expositam (Exod. xx.; Deut. v.). Distinguimus illam, perspicuitatis gratia, in moralem, quæ comprehenditur decalogo vel geminis tabulis, per Mosis libros expositis, in ceremonialem item, quæ de cæremoniis cultuque Dei constituit, et in judicialem, quæ versatur circa politica atque œconomica.

2. Credimus, hac Dei lege omnem Dei voluntatem, et omnia præcepta necessaria, ad omnem vitæ partem, plenissime tradi. Alioqui enim non vetuisset Dominus, huic legi nihil vel addi vel adimi (Deut. iv. 2); non præcepisset, recta ad hanc incedi, neque in dextram vel sinistram deflexo itinere, declinare (Isa. xxx. 21).

3. Docemus, legem hanc non datam esse hominibus, ut ejus justificemur observatione: sed ut ex ejus indicio infirmitatem potius, peccatum atque condemnationem agnoscamus, et de viribus nostris desperantes, convertamur ad Christum in fide. Aperte enim Apostolus: Lex iram, ait, operatur (Rom. iv. 15). Per legem agnitio peccati (Rom. iii. 20). Si data fuisset lex, quæ posset justificare, vel vivificare, vere ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura (legis nimirum) omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Jesu daretur credentibus. Itaque lex pædagogus noster ad Christum fuit, ut ex fide justificaremur (Gal. iii. 21, 22, 24). Neque vero potuit aut potest ulla caro legi Dei satisfacere, et hanc adimplere, ob imbecillitatem in carne nostra, ad extremum usque spiritum in nobis hærentem aut remanentem. Rursus enim Apostolus: Quod lex præstare non poterat, inquit, quia imbecillis erat per carnem, hoc Deus, proprio Filio misso sub specie carnis peccato obnoxiæ, præstitit (Rom. viii. 3). Idcirco Christus est perfectio legis et adimpletio nostra (Rom. x. 4), qui ut execrationem legis sustulit, dum factus est pro nobis maledictio, vel execratio (Gal. iii. 13), ita communicat nobis per fidem adimpletionem suam, nobisque ejus imputatur justitia et obedientia.

« PreviousContinue »