Page images
PDF
EPUB

malum facit; et hac parte liberrimi est arbitrii. Quod vero non raro cernimus, pessima hominis facinora et consilia impediri a Deo, ne finem suum consequantur, non tollit homini libertatem in malo, sed Deus potentia sua prævenit, quod homo alias libere instituit, sicut fratres Josephi Josephum libere instituunt tollere; sed non possunt, quod Dei consilio aliud visum esset.

4. Quantum vero ad bonum et ad virtutes, intellectus hominis non recte judicat de divinis ex semetipso. Requirit enim Scriptura Evangelica et Apostolica regenerationem abs quolibet nostrûm, qui salvari velimus. Unde nativitas prior ex Adamo ad salutem nihil nobis confert. Paulus, animalis homo, ait, non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei, etc. (1 Cor. ii. 14). Idem: Negat alicubi nos idoneos esse, ex nobis ipsis cogitare aliquid boni (2 Cor. iii. 5).

5. Constat vero, mentem vel intellectum ducem esse voluntatis, cum autem cœcus sit dux, claret, quousque et voluntas pertingat. Proinde nullum est ad bonum homini arbitrium liberum, nondum renato, vires nullæ ad perficiendum bonum. Dominus in Evangelio dicit: Amen, amen dico vobis, quod omnis, qui facit peccatum, servus est peccati (Joh. viii. 34). Et Paulus Apostolus: Affectus carnis, inquit, inimicitia est adversus Deum, nam legi Dei non subditur, imo ne potest quidem (Rom. viii. 7).

6. Porro terrenarum rerum intelligentia in lapso homine non est nulla. Reliquit enim Deus ex misericordia ingenium, multum tamen distans ab eo, quod inerat ante lapsum. Jubet Deus excolere ingenium, et addit dona simul et profectum. Et manifestum est, quam nihil proficiamus in artibus omnibus sine benedictione Dei. Scriptura certe omnes artes ad Deum refert. Nam et ethnici retulerunt artium origines ad inventores Deos.

7. Postremo videndum, an regenerati sint liberi arbitrii, et quatenus. In regeneratione intellectus illuminatur, per Spiritum Sanctum, ut et mysteria et voluntatem Dei intelligat. Et voluntas ipsa non tantum mutatur per Spiritum, set etiam instruitur facultatibus, ut sponte velit et possit bonum (Rom. viii. 5, 6). Nisi hoc dederimus, negabimus Christianam libertatem, et inducemus legalem servitutem. Sed et Propheta facit Deum loquentem: Dabo legem meam in mentes illorum, et in cordibus eorum inscribam eas (Jer. xxxi. 33). Dominus quoque dicit in Evangelio: Si Filius vos liberaverit, vere liberi estis

(Joh. viii. 36; Ezek. xxxvi. 26). Paulus quoque ad Philippenses (i. 24): Vobis, donatum est, inquit, pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Et iterum: Persuasum habeo, quod is, qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque ad diem Domini Jesu (Phil. i. 6); item: Deus est, qui agit in vobis, et ut velitis, et ut efficiatis (Phil. ii. 13).

8. Ubi interim duo observanda esse docemus: Primum, regeneratos in boni electione et operatione, non tantum agere passive, sed active. Aguntur enim a Deo, ut agant ipsi, quod agunt. Recte enim Augustinus adducit illud, quod Deus dicitur noster adjutor. Nequit autem adjuvari, nisi is, qui aliquid agit. Manichæi spoliabant hominem omni actione, et veluti saxum et truncum faciebant.

9. Secundum, in regeneratis remanere infirmitatem. Cum enim inhabitet in nobis peccatum, et caro in renatis obluctetur spiritui, in finem usque vitæ nostræ, non expedite omnino perficiunt regenerati, quod instituerant. Confirmantur hæc ab Apostolo ad Rom. vii. et Gal. v.

10. Proinde infirmum est nostrum illud liberum arbitrium, propter reliquias remanentis in nobis, ad finem usque vitæ nostræ, veteris Adami, agnatæque corruptionis humanæ. Interim cum carnis vires et reliquiæ veteris hominis non ita sint efficaces, ut extinguant penitus Spiritus operationem; idcirco fideles liberi dicuntur, ita tamen, ut agnoscant infirmitatem, et nihil glorientur de libero arbitrio. Semper enim animis fidelium obversari debet, quod toties inculcat beatus Augustinus ex Apostolo: Quid habes, quod non accepisti, et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1 Cor. iv. 7). His accedit, quod non statim evenit, quod institueramus. Eventus enim rerum

positi sunt in manu Dei. Unde Paulus orat Dominum, ut prosperet iter suum (Rom. i. 10). Unde vel hac causa infirmum est liberum arbitrium.

11. Ceterum nemo negat, in externis, et regenitos et non regenitos habere liberum arbitrium; habet enim homo hanc constitutionem cum animantibus aliis (quibus non est inferior) communem, ut alia velit, alia nolit. Ita loqui potest, aut tacere, domo egredi, vel domi manere, etc. Quamvis semper et hic potentia Dei observanda sit: quæ effecit, ut Balaam eo non posset pertingere, quo volebat (Num. xxiv.), neque Zacharias, rediens ex templo, loqui posset, prout volebat (Luc. i. 22).

12. Damnamus hac in causa Manichæos, qui negant, homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali. Damnamus etiam Pelagianos, qui dicunt, hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium, ad faciendum præceptum bonum. Redarguuntur utrique a Scriptura Sancta, quæ illis dicit: Fecit Deus hominem rectum (Eccles. vii. 29), his vero dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi estis (Joh. viii. 36).

CAP. X.

DE PRÆDESTINATIONE DEI ET ELECTIONE SANCTORUM.

1. Deus ab æterno prædestinavit vel elegit libere et mera sua gratia, nullo hominum respectu, sanctos, quos vult salvos facere in Christo, juxta illud Apostoli: Deus elegit nos in ipso, antequam jacerentur fundamenta mundi (Eph. i. 4), et iterum: Qui salvos fecit nos, et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quæ data quidem est nobis, per Jesum Christum, ante tempora æterna, sed palam facta est nunc per apparitionem Servatoris nostri Jesu Christi (2 Tim. i. 9, 10).

2. Ergo non sine medio, licet non propter ullum meritum nostrum, sed in Christo et propter Christum, nos elegit Deus, ut qui jam sunt in Christo insiti per fidem, illi ipsi etiam sint electi, reprobi vero, qui sunt extra Christum, secundum illud Apostoli: Vos ipsos tentate, num sitis in fide. An non cognoscitis vosmet ipsos, quod Jesus Christus in vobis est? nisi sicubi reprobi estis (2 Cor. xiii. 5).

3. Denique electi sunt sancti in Christo per Deum ad finem certum, quem et ipsum exponit Apostolus et ait: Elegit nos in ipso, ut essemus sancti et irreprehensibiles coram illo per caritatem; qui prædestinavit nos, ut adoptaret in filios per Jesum Christum, in sese, ut laudetur gloria gratiæ suæ (Eph. i. 4, 5, 6).

4. Et quamvis Deus norit, qui sint sui, et alicubi mentio fiat paucitatis electorum, bene sperandum est tamen de omnibus, neque temere reprobis quisquam est adnumerandus. Paulus certe ad Philippenses: Gratias ago, inquit, pro omnibus vobis (loquitur autem de tota Ecclesia Philippensi), quod veneritis in communionem evangelii, persuasum habens, quod is, qui cœpit opus bonum in vobis, perficiet, sicut justum est, ut hoc sentiam de vobis omnibus (Phil. i. 3–7).

5. Et cum (Luc. xiii.) rogaretur Dominus: an pauci sint, qui sal

ventur? non respondet Dominus ac dicit, paucos aut plures fore servandos, aut perdendos, sed hortatur potius, ut quisque contendat ingredi per portam arctam. Quasi dixerit, vestrum non est, de his curiosius inquirere, sed magis adniti, ut per rectam viam cœlum ingrediamini.

6. Proinde non probamus impias quorundam voces, qui dicunt: pauci sunt electi, et cum mihi non constet, an sim in illo paucorum numero, genium meum non fraudabo. Alii dicunt: si prædestinatus vel electus sum a Deo, nihil impediet me a salute certo jam definita, quicquid tandem designavero. Si vero sum de reproborum numero, nulla me vel fides vel pœnitentia juvabit, cum definitio Dei mutari non possit. Itaque inutiles sunt doctrinæ et admonitiones omnes. Nam contra hos pugnat illud Apostoli: Oportet servum Domini propensum esse ad docendum, erudientem eos, qui obsistunt, si quando det Deus illis pœnitentiam, ad agnoscendum veritatem, ut resipiscant a laqueo diaboli, capti ab eo ad ejus voluntatem (2 Tim. ii. 24-26).

7. Sed et Augustinus de bono perseverantiæ cap. xiv. et conseq. ostendit, utrumque esse prædicandum et liberæ electionis prædestinationisque gratiam, et admonitiones et doctrinas salutares. Improbamus itaque illos, qui extra Christum quærunt: an sint electi? Et quid ante omnem æternitatem de ipsis statuerit Deus?

8. Audienda est enim prædicatio Evangelii, eique credendum est: et pro indubitato habendum, si credis ac sis in Christo, electum te esse. Pater enim prædestinationis suæ æternam sententiam, sicut modo ex Apostolo (2 Tim. i.) exposui, in Christo nobis aperuit. Docendum ergo et considerandum ante omnia, quantus amor Patris erga nos in Christo nobis sit revelatus; audiendum, quid nobis quotidie in Evangelio ipse Dominus prædicet, quomodo vocet et dicat: Venite ad me omnes, qui laborati et onerati estis, ego vos reficiam (Matt. xi. 28). Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum dederit pro mundo, ut omnis, qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam (Joh. iii. 16). Item: Non est voluntas Patris, ut quisquam de his pusillis pereat (Matt. xviii. 14).

9. Christus itaque sit speculum, in quo prædestinationem nostram contemplemur. Satis perspicuum et firmum habebimus testimonium, nos in libro vitæ inscriptos esse, si communicaverimus cum Christo, et is in vera fide noster sit, nos ejus simus. Consoletur nos in tentatione

prædestinationis, qua vix alia est periculosior, quod promissiones Dei sunt universales fidelibus, quod ipse ait: Petite et accipietis. Omnis, qui petit, accipit (Luc. xi. 9, 10).

10. Quod denique cum universa Dei Ecclesia oramus: 'Pater noster, qui es in cœlis;' et quod baptismo sumus insiti corpori Christi, et pascimur in Ecclesia ejus carne et sanguine frequenter ad vitam æternam. His confirmati cum timore et tremore, juxta Pauli præceptum, nostram salutem operari jubemur (Phil. ii. 12).

CAP. XI.

DE JESU CHRISTO, VERO DEO ET HOMINE, UNICO MUNDI SALVATORE. [CONF. AUG., ART. III.]

1. Credimus præterea et docemus, Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab æterno prædestinatum vel præordinatum esse a Patre salvatorem mundi: credimusque hunc esse genitum, non tantum, cum ex virgine Maria carnem adsumsit, nec tantum ante jacta fundamenta mundi, sed ante omnem æternitatem, et quidem a Patre, ineffabiliter. Nam Esaias dixit: Generationem ejus quis enarrabit? (liii. 8); et Micheas: Et egressus ejus a diebus æternitatis (v. 2). Nam et Joannes in Evangelio dixit: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (i. 1).

2. Proinde Filius est Patri juxta divinitatem coæqualis et consubitantialis, Deus verus, non nuncupatione, aut adoptione, aut ulla dignatione, sed substantia atque natura (Phil. ii. 6), sicut Joannes Apostolus iterum dixit: Hic est verus Deus, et vita æterna (1 Joh. v. 20); et Paulus quoque: Filium, ait, constituit hæredem omnium, per quem et secula fecit: idem est splendor gloriæ et character substantiæ ejus, portans omnia verbo potentiæ suæ (Heb. i. 2, 3). Nam in Evangelio ipse quoque Dominus dixit: Pater glorifica tu me apud temet ipsum gloria, quam habui, priusquam hic mundus esset, apud te (Joh. xvii. 5). Nam et alibi in Evangelio scribitur: Judæi quærebant occidere Jesum, quod Patrem suum dixisset Deum, æqualem se ipsum faciens Deo (Joh. v. 18).

3. Abominamur ergo Arii et omnium Arianorum impiam contra Filium Dei doctrinam, imprimis vero Michalis Serveti, Hispani et Servetanorum omnium blasphemias, quas contra Dei Filium Satan per

« PreviousContinue »