Page images
PDF
EPUB

nicamus; quod ille diserte dixerit: Gloriam meam alteri non dabo (Isa. xlii. 8), et quod Petrus dixit: Non aliud hominibus nomen datum est, in quo oporteat salvos fieri, nisi nomen Christi (Act. iv. 12). In quo sane, qui per fidem adquiescunt, non quærunt extra Christum quidquam.

5. Interim divos nec contemnimus, nec vulgariter de eis sentimus. Agnoscimus enim, eos esse vira Christi membra, amicos Dei, qui carnem et mundum gloriose vicerunt. Diligimus ergo illos ut fratres, et honoramus etiam, non tamen cultu aliquo, sed honorabili de iis existimatione, denique laudibus justis. Imitamur item eos. Nam imitatores fidei virtutumque ipsorum, consortes item æternæ salutis esse, illis æternum apud Deum cohabitare et cum eis in Christo exsultare, desideriis votisque ardentissimis exoptamus. Atque hac in parte adprobamus illam S. Augustini de vera religione sententiam: “Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum. Quia si pie vixerint, non sic habentur, ut tales quærant honores, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante, lætantur, meriti sui nos esse conservos.

Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem,' etc.

6. Multo vero minus credimus, reliquias divorum adorandas esse aut colendas. Veteres isti sancti satis honorasse videbantur mortuos suos, si honeste mandassent terræ reliquias, postqnam astra petiisset spiritus: ac omnium nobilissimas reliquias majorum æstimabant esse virtutes, doctrinam et fidem : quas ut commendabant cum laude mortaorum, ita eas exprimere adnitebantur, dum vivebant in terris.

7. Illi ipsi veteres non jurarunt, nisi per nomen solius Dei Jehovah, sicuti lege divina est præceptum: qua sicut vetitum est jurare per nomina alienorum deorum (Exod. xxiii. 13; Dent. x. 20), sic nos juramenta per divos requisita non præstamus. Rejicimus ergo in his om. nibus doctrinam divis cælitibus plus nimium tribuentem.

CAP, VI.

DE PROVIDENTIA DEI.

1. Dei hujus sapientis, æterni et omnipotentis providentia credimus cuncta in coelo et in terra et in creaturis omnibus conservari et gubernari. David enim testificatur et ait: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus

noster, qui in altis habitat, et se demittit, ut inspiciat, quæ sunt in colo et in terra ? (Psa. cxiii. 5, 6). Idem rursus: Omnes vias meas prævidisti, quia non est verbum in lingua mea, quod non universum noveris, Domine (Psa. cxxxix. 3, 4). Testificatur et Paulus, et ait: Per ipsum vivimus, movemur et sumus (Act. xvii. 28). Et: Ex illo et per illum et in illum omnia (Rom. xi. 36).

2. Verissime ergo et secundum Scripturam pronunciavit Augustinus (in libro De agone Christi, cap. viii.): 'Dominus dixit, nonne duo passeres asse veniunt, et unus eorum non cadit in terram sine voluntate Patris vestri? (Matt. x. 29). Ita vero loquens ostendere voluit, quidquid vilissimum homines putant, omnipotentia Domini gubernari. Sic enim et volatilia coli ab eo pasci, et lilia agri ab eo vestiri, veritas loquitur, quæ capillos etiam nostros numeratos esse dicit, etc. (Matt. vi. 26–29).'

3. Damnamus ergo Epicureos, providentiam Dei abnegantes, omnesque illos, qui blaspheme dicunt, Deum versari circa cardines cæli, et nos atque nostra nec videre nec curare. Damnavit hos etiam David, propheta regius, qui dixit: Quousque Domine! quousque impiä exsultabunt ? Dicunt: Dominus non videt, neque intelligit Deus Jacob. Intelligite stupidi in populo et stulti ! quando demum sapietis ? Is, qui aurem condidit, an non audiret ? et qui oculum finxit, quomodo non videret ? (Psa. xciv. 7–9).

4. Interim vero media, per quæ operatur divina providentia, non aspernamur, ut inutilia, sed his hactenus nos accomodandos esse docemus, quatenus in verbo Dei nobis commendantur. Unde illorum voces temerarias improbamus, qui dicunt: si providentia Dei omnia geruntur, innutiles certe sunt conatus nostri et studia nostra: satis fuerit, si omnia divinæ permittamus providentiæ gubernanda, nec erit, quod porro simus solliciti de re ulla, aut quidquam faciamus. Tametsi enim Paulus agnosceret, se in Dei providentia navigare, qui ipse dixerat, oportet te et Romæ testificari (Act. xxiii. 11): qui insuper promiserat dixeratqne: Jactura nulla erit ullius animæ, nec cadet pilus de capite vestro (Act. xxvii. 22, 34); nihilominus meditantibus fugam nautis, dicit idem ille Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos servari non poteritis (ver. 31). Deus enim, qui cuilibet rei snum destinavit finem, is et principium et media, per qnæ ad finem usque pervenitur, ordinavit. Ethnici fortunæ res attribuunt cæcæ, vel

incerto casui. S. Jacobus non vult, ut dicamus, hodie et cras in illam urbem proficiscemur et negotiabimur, sed addit: Pro eo, quod dicere debueritis, si Dominus voluerit et vixerimus, hoc vel illud faciemus (Jac. iv. 13, 15); et Augustinus : 'Omnia quæ vanis videntur in rerum natura temere fieri, non faciunt, nisi verbum ejus' (Enarrat. in Psa. cxlviii.). Ita videbatur forte fortuna fieri, quod Saul quærens Patris asinas, incidit in prophetam Samuelem, sed antea dixerat Dominus ad prophetam: Cras mittam ad te virum de tribu Benjamin (1 Sam.

ix. 16).

CAP. VII.

DE CREATIONE RERUM OMNIUM, DE ANGELIS, DIABOLO, ET HOMINE.

1. Deus hic bonus et omnipotens creavit omnia, cum visibilia, tum invisibilia, per Verbum suum coæternum, eademque quoque conservat per Spiritum suum coæternum, testificante Davide atque dicente: Verbo Dei coeli facti sunt, et in Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psa. xxxiii. 6). Omnia autem, quæ condidit Deus, erant, ut Scriptura ait, valde bona (Gen. i. 31), et ad utilitatem usumque hominis condita.

2. Cuncta vero illa dicimus ab uno profecta esse principio. Damnamus ergo Manichæos et Marcionitas, qui impie fingebant duas substantias atqne naturas boni et mali, duo item principia, et duos sibi adversos Deos, bonum et malum.

3. Inter omnes creaturas præstant angeli atque homines. De angelis pronunciat Scriptura divina: Qui creat angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psa. civ. 4); item: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium emittuntur, propter eos, qui hæredes sunt salutis ? (Heb. i. 14).

Dominus vero Jesus ipse testificatur de diabolo: ĮUe, inquit, homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo; cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, atque ejus rei pater (Joh. viii. 44).

4. Docemus ergo, angelos alios quidem perstitisse in obedientia, ac ad fidele Dei et hominum ministerium esse deputatos: alios vero sua sponte lapsos, et in exitium esse præcipitatos, factosque esse omnis boni fideliumqne hostes, etc.

5. Jam vero de homine dicit Scriptura, quod ab initio conditus sit

bonus, ad imaginem et similitudinem Dei; quod Deus collocaverit eum in paradisum, subjeceritque ei omnia (Gen. i. 27, 28; ii. 8; v. 1). Id, quod David magnifice celebrat in Psa. viii. Addidit ei insuper conjugem ac benedixit eis (ii. 22 sqq.).

6. Dicimus autem, constare hominem duabus ac diversis quidem substantiis, in una persona, anima immortali, utpote quæ separata a corpore, nec dorinit, nec interit, et corpore mortali, quod tamen in ultimo judicio a mortuis resuscitabitur, ut totus homo inde, vel in vita, vel in morte, æternum maneat.

7. Damnamus omnes, qui irrident aut subtilibus disputationibus in dubium vocant immortalitatem animarum, aut animam dicunt dormire, aut partem esse Dei. Breviter, damnamus omnes omnium opiniones, quotquot diversa sentiunt de creatione, de angelis, et dæmonibus, et homine, ab iis, quæ nobis tradita sunt per Scripturas Sanctas, in Apostolica Christi Ecclesia.

CAP. VIII.

DE LAPSU HOMINIS, ET Peccato (Conf. Aug. 2, Art. XIX.], ET Causa

PECCATI. 1. Fuit homo ab initio a Deo conditus ad imaginem Dei, in justitia et sanctitate veritatis, bonus et rectus. Sed instinctu serpentis, et sua culpa a bonitate et rectitudine deficiens, peccato, morti, variisque calamitatibus factus est obnoxius. Et qualis factus est a lapsu, tales sunt omnes, qui ex ipso prognati sunt, peccato, inquam, morti, variisque obnoxii calamitatibus

2. Peccatum autem intelligimus esse nativam illam hominis corruptionem, ex primis illis nostris parentibus, in nos omnes derivatam vel propagatam, qua concupiscentiis pravis inmersi, et a bono aversi, ad omne vero malum propensi, pleni omni nequitia, diffidentia, contemtu et odio Dei, nihil boni ex nobis ipsis facere, imo ne cogitare quidem possumus.

3. Quinimo accedentibus jam etiam annis, cogitationibus, dictis et factis pravis contra legem Dei admissis, corruptos fructus, mala arbore dignos, proferimus (Matt. xii. 33): quo nomine, merito nostro, iræ Dei obnoxii, penis subjicimur justis; adeoque a Deo abjecti essemus omnes, nisi reduxisset nos Christus liberator.

VOL. III.-R

4. Per mortem itaque intelligimus non tantum corpoream mortem, quæ omnibus nobis semel, propter peccata, est obeunda, sed etiam supplicia sempiterna, peccatis et corruptioni nostræ debita. Nam Apostolus: Eramus mortui, inquit, delictis ac peccatis, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri. Sed Deus, qui dives est misericordia, cum essemus mortui per delicta, convivificavit nos una cum Christo (Eph. ii. 1, 3, 4, 5). Item: Sicut per unum hominem peccatum in mundum introiit, ac per peccatum mors, et ita in omnes homines mors transiit, in quo omnes peccarunt (Rom. v. 12).

5. Agnoscimus ergo, in omnibus hominibus esse originale peccatum; agnoscimus, omnia alia peccata, quæ ex hoc oriuntur, et dici, et vere esse peccata, qualicunque nomine nuncupentur, sive mortalia, sive venialia, sive illud quoque, quod vocatur peccatum in Spiritum Sanctum, quod nunquam remittitur (Marc. iii. 29; 1 Joh. v. 16).

6. Fatemur etiam, peccata non esse æqualia, licet ex eodem corruptionis et incredulitatis fonte exoriantur, sed alia aliis esse graviora. Sicut Dominus dixit: Sodomæ tolerabilius futurum, quam urbi rejicienti verbum evangelii (Matt. x. 14, 15; xi. 24; 1 Joh. v. 16, 17).

7. Damnamus ergo omnes, qui his contraria docuerunt, imprimis vero Pelagium et omnes Pelagianos, una cum Jovinianistis, peccata cam Stoicis paria facientibus. Sentimus per omnia in hac causa cum S. Augustino, qui sna ex Scripturis Sanctis protulit atque defendit.

8. Damnamus præterea Florinum et Blastum, contra quos et Irenæus scripsit, et omnes, qui Deum faciunt auctorem peccati. Cum diserte scriptum sit: Tu non es Deus, qui velit iniquitatem. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium (Psa. v. 5–7). Et iterum : Cum loquitur diabolus mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus rei (Joh. viii. 44). Sed et in nobis ipsis satis est vitii corruptionisque, ut nihil necesse sit, Denm infundere nobis novam aut auctiorem pravitatem.

9. Proinde quando dicitur in Scripturis Deus indurare, excoecare, et tradere in reprobum sensum, intelligendum id est, quod justo judicio Deus id faciat, tanquam judex et ultor justus. Denique quotiescunque Deus aliquid mali in Scriptura facere dicitur atque videtur, non ideo dicitur, quod homo malum non faciat, sed quod Deus fieri sinat et non prohibeat, justo suo judicio, qui prohibere potuisset, si voluisset; vel, quod malo hominum bene utatur, ut peccatis fratrum Josephi : vel

« PreviousContinue »