Page images
PDF
EPUB

lorum, qui, in suis ambulantes adinventionibus, a lege Dei deflexe

runt.

5. Pariter repudiamus traditiones humanas, quæ, tametsi insigniantur speciosis titulis, quasi divinæ apostolicæque sint, viva voce Apostolorum et ceu per manus virorum Apostolicorum succedentibus Episcopis, ecclesiæ tradita; compositæ tamen cum Scripturis, ab his discrepant, discrepantiaque illa sua ostendunt, se minime esse Apostolicas. Sicut enim Apostoli inter se diversa non docuerunt, ita et Apostolici non contraria Apostolis ediderunt. Quinimo impium esset adseverare, Apostolos viva voce contraria scriptis suis tradidisse.

6. Paulus disserte dicit: Eadem se in omnibus ecclesiis docuisse (1 Cor. iv. 17); et iterum non alia, inquit, scribimus vobis, quam quæ legitis aut etiam agnoscitis (2 Cor. i. 13). Alibi rursus testatur: Se et discipulos suos (i. e., viros Apostolicos), eadem ambulare via et eodem spiritu pariter facere omnia (2 Cor. xii. 18). Habuerunt quondam et Judæi suas traditiones seniorum, sed refutatæ sunt graviter a Domino, ostendente, quod carum observatio legi Dei officiat, et his Deus frustra colatur (Matt. xv. 8, 9; Marc. vii. 6, 7).

CAP. III.

DE DEO, UNITATE EJUS ET TRINITATE. [CONF. Aug., Art. I.]

1. Deum credimus et docemus unum esse essentia vel natura, per se subsistentem, sibi ad omnia sufficientem, invisibilem, incorporeum, immensum, æternum, creatorem rerum omnium, tum visibilium tum invisibilium, summum bonum, vivum, et omnia vivificantem et conservantem, omnipotentem et summe sapientem, clementem, sive misericordem, justum atque veracem.

2. Pluralitatem vero Deorum abominamur, quod diserte scriptum sit, Dominus Deus tuus unus est (Deut. vi. 4). Ego sum Dominus Deus tuus, non sint tibi dii alieni ante faciem meam (Exod. xx. 2, 3). Ego Dominus et nullus ultra, præter me non est Deus. An non ego Dominus et non est alius præter me solum? Deus justus et salvans, nullus præter me (Isa. xlv. 5). Ego Jehovah, Jehovah Deus, misericors, clemens et longanimis, immensæ bonitatis et veritatis (Exod. xxxiv. 6).

3. Eundem nihilominus Deum immensum, unum et indivisum, credimus et docemus personis inseperabiliter et inconfuse esse distinctum,

Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, ita ut Pater ab æterno Filium generavit, Filius generatione ineffabili genitus sit, Spiritus Sanctus vero procedat ab utroque, idque ab æterno, cum utroque adorandus: ita ut sint tres non quidem Dii sed tres Personæ consubstantiales, coæternæ et coæquales, distinctæ quoad hypostases, et ordine alia aliam præcedens, nulla tamen inæqualitate. Nam quoad naturam vel essentiam ita sunt conjunctæ, ut sint unus Deus, essentiaque divina communis sit Patri, Filio, et Spiritui Sancto.

4. Distinctionem enim personarum manifestam tradidit nobis Scriptura, angelo ad divam virginem inter alia dicente: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i. 35). Sed et in baptismo Christi auditur vox cœlitus delata super Christo dicens: Hic est Filius meus dilectus (Matt. iii. 16, 17; Joh. i. 32). Adparebat et Spiritus Sanctus in specie columbæ. Cumque ipse juberet baptizare Dominus, jussit baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti (Matt. xxviii. 19). Item alibi in Evangelio dixit: Spiritum Sanctum mittet Pater nomine meo (Joh. xiv. 26). Idem iterum: Cum, inquit, venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, etc. (Joh. xv. 26). Breviter recipimus Symbolum Apostolorum, quod veram nobis fidem tradit. 5. Damnamus ergo Judæos et Mahumetistas, omnesque sacrosanctam et adorandam hanc trinitatem blasphemantes. Damnamus item omnes hæreses atque hæreticos, docentes, Filium et Spiritum Sanctum nuncupatione esse Deum; item creatum ac serviens aut alteri officiale esse in trinitate, esse in ea denique inæquale, majus aut minus, corporeum aut corporaliter effigiatum, moribus vel voluntate diversum, aut confusum vel solitarium, quasi Filius et Spiritus Sanctus affectiones et proprietates sint unius Dei Patris, ut Monarchici senserunt, Noëtiani, Praxeas, Patripassiani, Sabellius, Samosatenus, Aëtius, Macedonius, Anthropomorphitæ, Arius, et similes.

CAP. IV.

DE IDOLIS VEL IMAGINIBUS DEI, CHRISTI ET DIVORUM.

1. Quoniam vero Deus Spiritus est invisibilis et immensa essentia, non potest sane ulla arte aut imagine exprimi, unde non veremur, cum Scriptura simulacra Dei mera nuncupare mendacia.

2. Rejicimus itaque non modo gentium idola, sed et Christianorum simulacra. Tametsi enim Christus humanam assumserit naturam, non ideo tamen assumsit, ut typum præferret statuariis atque pictoribus. Negavit se venisse ad solvendum legem et prophetas (Matt. v. 17); at lege et prophetis prohibitæ sunt imagines (Deut. vi. 23; Isa. xl. 18). Negavit, corporalem suam ecclesiæ profuturam præsentiam; Spiritu suo se nobis perpetuo adfuturum promisit (Joh. xvi. 7; 2 Cor. v. 5).

3. Quis ergo crederet, umbrain vel simulacrum corporis aliquam conferre piis utilitatem? Cumque maneat in nobis per Spiritum suum, sumus utique templa Dei (1 Cor. iii. 16). Quid autem convenit templo Dei cum simulacris? (2 Cor. vi. 16). Et quando beati spiritus ac divi cœlites, dum hic viverent, omnem cultum sui averterunt et statuas oppugnarunt (Act. xiv. 15; Apoc. xiv. 7; xxii. 8, 9), cui verisimile rideatur, divis cœlitibus et angelis suas placere imagines, ad quas genua flectunt homines, detegunt capita, aliisque prosequuntur honoribus?

4. Ut vero instituantur homines in religione, admoneanturque rerum divinarum et salutis suæ, prædicare jussit evangelium Dominus (Marc. xvi. 15), non pingere et pictura laicos erudire: sacramenta quoque instituit, nullibi statuas constituit.

5. Sed et passim, quoquo vertamus oculos, occurrunt res creatæ a Deo vivæ et veræ in oculos nostros, quæ, si observentur, ut par est, longe evidentius movent adspectantem, quam omnes omnium hominum imagines vel picturæ vanæ, immobiles, marcidæ atque mortuæ. De quibus vere dixit Propheta: Oculos habent et non vident, etc. (Psa. cxv. 5, 6, 7).

6. Idcirco adprobamus Lactantii, veteris scriptoris, sententiam, dicentis: Non est dubium, quin religio nulla sit, ubicunque simulacrum est.' Recte item fecisse adserimus beatum episcopum Epiphanium, qui in foribus ecclesiæ inveniens velum, habens depictam imaginem quasi Christi vel sancti cujuspiam, scidit atque sustulit: quod contra auctoritatem Scripturarum vidisset, in Ecclesia Christi hominis pendere imaginem. Ideoque præcipiebat, ne deinceps in Ecclesia Christi ejusmodi vela, quæ contra religionem nostram veniunt, adpenderentur, sed tolleretur potius illa scrupulositas, quæ indigna sit Ecclesia Christi et populis fidelibus. Præterea adprobamus hanc S. Augustini de vera religione sententiam: 'Non sit nobis religio humanorum operum cul

tus. Meliores enim sunt ipsi artifices, qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus' (Epist. 55).

CAP. V.

DE ADORATIONE, CULTU ET INVOCATIONE DEI PER UNICUM MEDIATOREM JESUM CHRISTUM. [CONF. AUG., ART. XXI.]

1. Deum verum docemus solum adorare et colere. Hunc honorem communicamus nemini, juxta mandatum Domini: Dominum Deum tuum adorabis, et illum solum coles, vel, et huic uni servies (Matt. iv. 10). Certe omnes Prophetæ gravissime invecti sunt contra populum Israelis, quandocunque deos alienos, non unum solum Deum verum adorarunt et coluerunt.

2. Adorandum autem colendumque docemus Deum, sicuti ipse nos colere docuit, in spiritu videlicet et veritate (Joh. iv. 29), non cum ulla superstitione, sed cum sinceritate, secundum verbum ejus, ne aliquando ad nos etiam dicat: Quis requisivit hæc ex manibus vestris? (Isa. lxvi. 3; Jer. vi. 20.) Nam et Paulus: Deus non colitur, ait, humanis manibus, tanquam, qui ipse aliquo indigeat (Act. xvii. 25).

3. Eundem solum invocamus in omnibus discriminibus et casibus vitæ nostræ, idque per interventum unici mediatoris et intercessoris nostri Jesu Christi. Diserte enim præceptum est nobis: Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me (Psa. 1. 15). Sed et liberalissime nobis promissum est a Domino dicente: Quidquid petieritis a Patre meo, dabit vobis (Joh. xvi. 23); item: Venite ad me, quotquot laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matt. xi. 28). Et cum scriptum sit: Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? (Rom. x. 14.) Nos vero cum in solum Deum credamus, solum certé invocamus, et quidem per Christum. Unus enim Deus, ait Apostolus, et unus mediator Dei et hominum Jesus Christus (1 Tim. ii. 5), item, Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (1 Joh. ii. 1).

4. Proinde sanctos cœlites sive divos nec adoramus, neque colimus, nec invocamus, neque illos coram Patre pro intercessoribus aut mediatoribus nostris agnoscimus. Sufficit enim nobis Deus et Mediator Christus, neque honorem soli Deo et Filio ejus debitum aliis commu

nicamus; quod ille diserte dixerit: Gloriam meam alteri non dabo (Isa. xlii. 8), et quod Petrus dixit: Non aliud hominibus nomen datum est, in quo oporteat salvos fieri, nisi nomen Christi (Act. iv. 12). In quo sane, qui per fidem adquiescunt, non quærunt extra Christum quidquam.

5. Interim divos nec contemnimus, nec vulgariter de eis sentimus. Agnoscimus enim, eos esse viva Christi membra, amicos Dei, qui carnem et mundum gloriose vicerunt. Diligimus ergo illos ut fratres, et honoramus etiam, non tamen cultu aliquo, sed honorabili de iis existimatione, denique laudibus justis. Imitamur item eos. Nam imitatores fidei virtutumque ipsorum, consortes item æternæ salutis esse, illis æternum apud Deum cohabitare et cum eis in Christo exsultare, desideriis votisque ardentissimis exoptamus. Atque hac in parte adprobamus illam S. Augustini de vera religione sententiam: 'Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum. Quia si pie vixerint, non sic habentur, ut tales quærant honores, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante, lætantur, meriti sui nos esse conservos. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem,' etc.

6. Multo vero minus credimus, reliquias divorum adorandas esse aut colendas. Veteres isti sancti satis honorasse videbantur mortuos suos, si honeste mandassent terræ reliquias, postquam astra petiisset spiritus: ac omnium nobilissimas reliquias majorum æstimabant esse virtutes, doctrinam et fidem: quas ut commendabant cum laude mortuorum, ita eas exprimere adnitebantur, dum vivebant in terris.

7. Illi ipsi veteres non jurarunt, nisi per nomen solius Dei Jehovah, sicuti lege divina est præceptum: qua sicut vetitum est jurare per nomina alienorum deorum (Exod. xxiii. 13; Deut. x. 20), sic nos juramenta per divos requisita non præstamus. Rejicimus ergo in his omnibus doctrinam divis cœlitibus plus nimium tribuentem.

CAP. VI.

DE PROVIDENTIA DEI.

1. Dei hujus sapientis, æterni et omnipotentis providentia credimus cuncta in cœlo et in terra et in creaturis omnibus conservari et gubernari. David enim testificatur et ait: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus

« PreviousContinue »