Page images
PDF
EPUB

mutua caritate, apud Germaniæ exterasque Ecclesias quæramus, nobis conciliemus, conciliatamque retineamus. Ubi sane illas ipsas Ecclesias, ea dilectione, sinceritate, integritateque præditas esse, nobis certo persuademus, ut si quid forte nostrarum rerum hactenus minus recte intellectum sit a nonnullis, porro, audita hac simplici Confessione nostra, illæ nos neutiquam numeraturæ sint inter hæreticos, neque Ecclesias nostras, quæ veræ Christi Ecclesiæ sunt, damnaturæ, ut impias.

Ante omnia vero protestamur, nos semper esse paratissimos, omnia et singula hic a nobis proposita, si quis requirat, copiosius explicare, denique meliora ex verbo Dei docentibus, non sine gratiarum actione, et cedere et obsequi in Domino, Cui laus et gloria. Acta 1 Martii, Anno 1566.

SUBSCRIPSERUNT omnes omnium Ecclesiarum Christi in Helvetia Ministri, qui sunt Tiguri, Bernæ, Glaronæ, Basilea, Scaphusii, Abbatiscellæ, Sangalli, Curiæ Rhetorum, et apud Confœderatos, in Ecclesiis Evangelium profitentibus cis et ultra Alpes, Mylhusii item et Biennæ, quibus adjunxerunt se et Ministri Ecclesiæ, quæ est Geneva, et Neocomi, etc. Sed et consenserunt in ipsam jam editam Ministri Ecclesiæ Polonicæ, quæ est in Ducatu Zathoriensi, et Ossviecimensi, Scoticarum quoque Ecclesiarum Ministri, qui Nonis Sept. Anno D. 1566, scriptis ad Clarissimum Virum, DN. Theodorum Bezam literis, inter alia dicunt; Subscripsimus omnes, qui in hoc cœtu interfuimus, et hujus Academiæ sigillo publico obsignavimus. Præterea Debrecini in Hungaria, edita et impressa est Confessio, una cum articulis quibusdam, Septemb. 1, Anno D. 1567, et inscripta Serenissimo Principi et Domino, Domino Johanni II., Dei gratia electo Hungariæ Regi, etc. In qua inter alia hæc leguntur verba: Omnes Ecclesiae Ministri, qui in Conventu sancto ad 24 Febr., Anno Domini 1567, Debrecinum convocato, cis et ultra Tibyscum, inter reliquas Confessiones recepimus et subscripsimus Helvetica Confessioni, Anno Domini 1566 editæ, cui et Ecclesiæ Genevensis Ministri subscripserunt.

EDICTUM IMPERATORIUM.

DE EO, QUINAM HABENDI SINT, VEL CATHOLICI, VEL HÆRETICI,

Ex Cod. Justin, Imper. et Tripart. Hist. libro nono capite 7.

Impp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius, Aug. Populo urbis Constantinopolitanæ. Cunctos populos, quos clementiæ nostræ regit imperium, in ea volumus religione versari, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis, religio usque nunc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandriæ Episcopum, virum Apostolicæ sanctitatis: Hoc est, ut secundum Apostolicam disciplinam Evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, unam Deitatem sub pari majestate, et sub pia trinitate credamus. Hanc legem sequentes, Christianorum Catholicorum nomen jubemus amplecti reliquos vero dementes væsanosque judicantes, hæretici dogmatis infamiam sustinere, divina primum vindicta, post etiam motu animi nostri, quem ex cœlesti arbitrio sumpserimus ultione plectendos. Data 3 Calend. Martias Thessalonicæ, Gratiano 5. Valent. et

Theod. Aug. Coss.

Cæterum Evangelica et Apostolica historia una cum 2 Pet. Epistolis docent nos, qualem religionem S. Petrus Apostolus tradiderit omnibus Ecclesiis per Orientem et Occidentem, nedum Romanæ. Fides vero et doctrina Damasi Pontificis, qualis fuerit, colliquescit ex ipsius Symbolo.

[blocks in formation]

CREDIMUS in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Filium, et in Spiritum Sanctum. Deum non tres Deos, sed Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, unum Deum colimus et confitemur: non sic unum Deum quasi solitarium,

nec eundem qui ipse sibi pater sit, ipse et filius: sed Patrem esse, qui genuit, et Filium esse, qui genitus sit: Spiritum vero sanctum non genitum, neque ingenitum, non creatum neque factum, sed de Patre Filioque procedentem, Patri et Filio coæternum, et coæqualem, et cooperatorem. Quia scriptum est, Verbo Domini cæli firmati sunt, id est, a Filio Dei et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Et alibi, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. Ideoque in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unum confitemur Deum, quod nomen est potestatis, non proprietatis. Proprium nomen est Patri, Pater, et proprium nomen est Filio, Filius; et proprium nomen Spiritui Sancto, Spiritus Sanctus. In hac trinitate unum Deum colimus: quia ex uno Patre quod est, unius cum Patre naturæ est, unius substantiæ et unius potestatis. Pater Filium genuit, non voluntate, nec necessitate, sed natura. Filius ultimo tempore ad nos salvandos et ad implendas Scripturas descendit a Patre, qui nunquam desiit esse cum Patre. Et conceptus est de Spiritu Sancto, et natus ex Virgine. Carnem, et animam, et sensum, hoc est perfectum suscepit hominem; nec amisit, quod erat, sed cœpit esse quod non erat, ita tamen ut perfectus in suis sit, et verus in nostris. Nam qui Deus erat, homo natus est, et qui homo natus est, operatur ut Deus, et qui operatur ut Deus, ut homo moritur, et qui ut homo moritur, ut Deus resurgit.

Qui devicto mortis imperio, cum ea carne, qua natus et passus et mortuus fuerat, et resurrexit, ascendit ad Patrem, sedetque ad dexteram ejus in gloria, quam semper habuit et habet. In hujus morte et sanguine credimus emundatos nos, et ab eo resuscitandos die novissimo, in hac carne, qua nunc vivimus. Et habemus spem nos consequuturos præmium boni meriti, aut pœnam pro peccatis æterni supplicii. Hæc lege, hæc crede, hæc retine, huic fidei animam tuam subjuga, et vitam consequeris, et præmium a Christo.

EADEM porro docuit et credidit, cum beato Damaso et Athanasio, S. Petrus Alexandrinus Episcopus, sicut facile colligitur ex Trip. Hist. Lib. VII. cap. 37, et Lib. VIII. cap. 14.

Cum autem nos omnes simus hujus fidei religionisque, speramus nos ab omnibus habendos, non pro hæreticis, sed pro Catholicis et Christianis, etc.

INDEX CAPITUM.

I. De Scriptura S., vero Dei verbo.
II. De interpretandis Scripturis S. et de
patribus, conciliis et traditionibus.
III. De Deo, ejus unitate ac trinitate.
IV. De idolis v. imaginibus Dei, Christi et
Divorum.

V. De adoratione, cultu et invocatione Dei per unicum mediatorem Jes. Chr. VI. De providentia Dei.

VII. De creatione rerum omnium, de angelis, diabolo, et homine. VIII. De lapsu hominis et peccato, et de causa peccati.

IX. De libero arbitrio, adeoque viribus hominis.

X. De prædestinatione Dei, et electione

sanctorum.

XI. De Jesu Christo vero Deo et homine, unico mundi Salvatore.

XII. De lege Dei.

XIII. De evangelio Jes. Chr., de promissioni-
bus item, spiritu et litera.

XIV. De pœnitentia et conversione hominis.
XV. De vera fidelium justificatione.

XVI. De fide, et bonis operibus, eorumque
mercede, et merito hominis.
XVII. De catholica et sancta Dei ecclesia,
et unico capite ecclesiæ.
XVIII. De ministris ecclesiæ, ipsorumque
institutione, et officiis.

XIX. De sacramentis ecclesiæ Christi.
XX. De sancto baptismo.

XXI. De sacra cœna Domini.

XXII. De cœtibus sacris et ecclesiasticis. XXIII. De precibus ecclesiæ, cantu et horis canonicis.

XXIV. De feriis, jejuniis, ciborumque delectu.

XXV. De catechesi et ægrotantium consolatione vel visitatione. XXVI. De sepultura fidelium, curaque pro mortuis gerenda, de purgatorio et adparitione spirituum. XXVII. De ritibus, cærimoniis et mediis. XXVIII. De bonis ecclesiæ.

XXIX. De cœlibatu, conjugio, et œconomia.

XXX. De magistratu.

CONFESSIO ET EXPOSITIO BREVIS ET SIMPLEX
SINCERÆ RELIGIONIS CHRISTIANÆ, ETC.

CAP. I.

DE SCRIPTURA SANCTA, VERO DEI VERBO. [CONF. AUG., ART. V.]

1. Credimus et confitemur, Scripturas Canonicas sanctorum Prophetarum et Apostolorum utriusque Testamenti ipsum verum esse verbum Dei, et auctoritatem sufficientem ex semetipsis, non ex hominibus habere. Nam Deus ipse loquutus est Patribus, Prophetis, et Apostolis, et loquitur adhuc nobis per Scripturas Sanctas.

2. Et in hac Scriptura Sancta habet universalis Christi Ecclesia plenissime exposita, quæcunque pertinent cum ad salvificam fidem, tum ad vitam Deo placentem recte informandam, quo nomine distincte a Deo præceptum est, ne ei aliquid vel addatur vel detrahatur (Deut. iv. 2; Apoc. xxii. 18, 19).

3. Sentimus ergo, ex hisce Scripturis petendam esse veram sapien. tiam et pietatem, ecclesiarum quoque reformationem et gubernationem, omniumque officiorum pietatis institutionem, probationem denique dogmatum reprobationemque aut errorum confutationem omnium, sed et admonitiones omnes juxta illud Apostoli: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad redargutionem, etc. (2 Tim. iii. 16, 17), et iterum, Hæc tibi scribo, inquit ad Timotheum apostolus (in 1 Epist. iii. 15), ut noris, quomodo oporteat, te versari in domo Dei, etc. Et idem ille rursus ad Thess.: Cum (ait) acciperetis sermonem a nobis, accepistis non sermonem hominum, sed sicut erat vere, sermonem Dei, etc. (1 Thess. ii. 13). Nam ipse in Evangelio dixit Dominus: Non vos estis loquentes illi, sed Spiritus Patris mei loquitur in vobis. Ergo, qui vos audit, me audit; qui autem vos spernit, me spernit (Matt. x. 20; Luc. x. 16; Joh. xiii. 20).

4. Proinde cum hodie hoc Dei verbum per prædicatores legitime vocatos annunciatur in Ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum vel fingendum, vel cœlitus esse exspectandum: atque in præsenti spectandum esse ipsum verbum, quod annunciatur, non annunciantem ministrum, qui, etsi sit

malus et peccator, verum tamen et bonum manet nihilominus verbum Dei.

5. Neque arbitramur, prædicationem illam externam tanquam inutilem ideo videri, quoniam pendeat institutio veræ religionis ab interna Spiritus illuminatione: propterea, quod scriptum sit: Non erudiet quis proximum suum. Omnes enim cognoscent me (Jer. xxxi. 34), et: Nihil est, qui rigat aut qui plantat, sed qui incrementum dat, Deus (1 Cor. iii. 7). Quamquam enim nemo veniat ad Christum, nisi trahatur a Patre cœlesti (Joh. vi. 44), ac intus illuminetur per Spiritum, scimus tamen, Deum omnino velle prædicari verbum Dei, etiam foris. Equidem potuisset per Spiritum Sanctum, aut per ministerium angeli absque ministerio S. Petri instituisse Cornelium in Actis Deus, ceterum rejicit hunc nihilominus ad Petrum, de quo angelus loquens: Hic, inquit, dicet tibi, quid oporteat te facere (Act. x. 6).

6. Qui enim intus illuminat, donato hominibus Spiritu Sancto, idem ille præcipiens dixit ad discipulos suos: Ite in mundum universum, et prædicate evangelium omni creaturæ (Marc. xvi. 15). Unde Paulus Lydiæ apud Philippos purpurariæ prædicavit verbum exterius, interius autem aperuit mulieri cor Dominus (Act. xvi. 14): Idemque Paulus collocata gradatione eleganti (ad Rom. x. 13-17), tandem infert: Ergo fides ex auditu est; auditus autem per verbum Dei.

7. Agnoscimus interim, Deum illuminare posse homines etiam sine externo ministerio, quos et quando velit, id quod ejus potentiæ est. Nos autem loquimur de usitata ratione instituendi homines, et præcepto et exemplo tradita nobis a Deo.

8. Execramur igitur omnes hæreses Artemonis, Manichæorum, Valentinianiorum, Cerdonis et Marcionitarum, qui negarunt Scripturas a Spiritu Sancto profectas: vel quasdam illarum non receperunt, vel interpolarunt et corruperunt.

9. Interim nihil dissimulamus, quosdam Veteris Testamenti libros a veteribus nuncupatos esse apocryphos, ab aliis ecclesiasticos, utpote quos in ecclesiis legi voluerunt quidem, non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. Sicuti et Augustinus in lib. de civitate Dei (xviii. 38) commemorat, in libris Regum adduci Prophetarum quorundam nomina et libros, sed addit, hos non esse in canone, ac sufficere ad pietatem eos libros, quos habemus.

CAP. II.

DE INTERPRETANDIS SCRIPTURIS SANCTIS, ET DE PATRIBUS, CONCILIIS, ET TRADITIONIBUS.

1. Scripturas Sanctas, dixit Apostolus Petrus, non esse interpretationis privato (2 Pet. i. 20). Proinde non probamus interpretationes quaslibet; unde nec pro vera aut genuina Scripturarum interpretatione agnoscimus eum, quem vocant sensum Romanæ ecclesiæ, quem scilicet simpliciter Romanæ ecclesiæ defensores omnibus obtrudere contendunt recipiendum: sed illam duntaxat Scripturarum interpretationem pro orthodoxa et genuina agnoscimus, quæ ex ipsis est petita Scripturis (ex ingenio utique ejus linguæ, in qua sunt scriptæ, secundum circumstantias item expenseæ, et pro ratione locorum vel similium vel dissimilium, plurium' quoque et clariorum exposita), cum regula fidei et caritatis congruit, et ad gloriam Dei hominumque salutem eximie facit.

2. Proinde non aspernamur sanctorum Patrum Græcorum Latinorumque interpretationes, neque reprobamus eorundem disputationes ac tractationes rerum sacrarum cum Scripturis consentientes: a quibus tamen recedimus modeste, quando aliena a Scripturis aut his contraria adferre deprehenduntur. Nec putamus, illis ullam a nobis hac re injuriam irrogari, cum omnes uno ore nolint sua scripta æquari canonicis, sed probare jubeant, quatenus vel consentiant cum illis, vel dissentiant, jubeantque consentientia recipere, recedere vero a dissentientibus. 3. Eodem in ordine collocantur etiam conciliorum definitiones vel

canones.

4. Quapropter non patimur, nos in controversiis religionis vel fidei causis urgeri nudis Patrum sententiis aut conciliorum determinationibus, multo minus receptis consuetudinibus, aut etiam multitudine idem sentientium, aut longi temporis præscriptione. Ergo non alium snstinemus in causa fidei judicem, quam ipsum Deum, per Scripturas Sanctas pronunciantem, quid verum sit, quid falsum, quid sequendum sit, quidve fugiendum. Ita judiciis nonnisi spiritualium hominum, ex verbo Dei petitis, acquiescimus. Jeremias certe cæterique prophetæ sacerdotum concilia, contra legem Dei instituta, damnarunt graviter, ac monuerunt diligenter, ne audiamus Patres, aut insistamus viæ il

1 Kindler and Niemeyer read plurimum.

« PreviousContinue »