Page images
PDF
EPUB

tis molestiam vitam concupiscebat æternam ad quam molestiam nolens venit; sed volens eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris quo amatur ille qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit ferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis, vel parva molestia, non esset tam magna martyrii gloria. CHRYSOSTOMUS, homil. LXXXVII. Dicit ergo, Quo non vis, propter naturalem compassionem animæ, quæ invita separatur a corpore, Deo hoc utiliter dispensante, ut non multi sibi mortem inferant violentam. Deinde erigens auditorem Evangelista induxit: Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Non dixit Moriturus esset, ut discas quoniam pati pro Christo, gloria est patientis et honor. Nisi autem certificaretur animus quia verus Deus est, minime ejus intuitu mortem toleraret: quo fit ut sanctorum mors divinæ sit gloriæ certitudo. AUGUSTINUS, tract. CXXIII. Hunc invenit exitum ille negator et amator, ut pro ejus nomine perfecta dilectione moreretur cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi prædicatione moreretur.

5. Et cum hoc dixisset, dicit ei, Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu Domine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus, Non moritur; sed Sic eum volo manere donec veniam : quid ad te?

5. AUGUSTINUS, tract. CXXIV. Cum prænuntiasset Dominus Petro qua morte clarificaturus esset Deum, invitat eum ad sui sequelam: unde dicitur: Et cum hoc dixisset, dicit ei, Sequere me. Cur dicitur Petro, Sequere me, nec dicitur ceteris qui simul aderant, qui eum sicut magistrum discipuli sequebantur? Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro christiana veritate passus est Petrus ? Nonne ibi erat Jacobus, qui ab Herode

Legit Nicolai : « et una cum Elia et Enoch

manifestatur occisus? Verum aliquis dixerit, quoniam non est Jacobus crucifixus, merito dictum esse Petro, Sequere me, qui non solum mortem, sed et mortem crucis sicut Christus expertus est. THEOPHYLACTUS. Audiens autem Petrus quia mortem pro Christo passurus est, quærit de Joanne an moriatur: unde sequitur: Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? AUGUSTINUS, ubi supra. Seipsum dicit discipulum quem diligebat Jesus, quia ipsum præ ceteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret. Credo ut istius Evangelii quod per eum fuerat prædicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. Sunt qui senserint, et hi non contemptibiles sacri eloquii tractores, a Christo Joannem propterea plus amatum, qui ab ineunte pueritia castissimus vixerit.

Sequitur: Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? THEOPHYLACTUS. Idest numquid non morietur et ipse? ut quidam exponunt.

Sequitur: Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam: quid ad te? AuGUSTINUS, tract. eod. Et repetitum est. Tu me sequere, tamquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat. Quis facile aliud esse credat quam. quod fratres crediderunt qui tunc erant? Sequitur enim: Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Sed hanc opinionem Joannes ipse abstulit subdens: Et non dixit Jesus, Non moritur; sed, Sic eum volo manere donec veniam: quid ad te? Sed cui placet adhuc resistat et dicat, verum esse quod ait Joannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur; sed hoc tamen significatum esse talibus verbis qualia eum dixisse narravit. THEOPHYLACTUS. Vel dicat: Christus non negavit Joannem moriturum, nam quidquid oritur moritur; sed dixit, Volo eum manere, idest vivere usque ad mundi finem, et tunc pro me patietur martyrium: et ideo fatentur adhuc illum vivere, ab Antichristo vero debere occidi, et una cum Elia prædicaturum nomen Christi. Sed et si assignetur ejus sepulcrum, vivens quidem illud intravit, postea discessit. Au

2

[blocks in formation]

H

[graphic]
[ocr errors]

3

2

GUSTINUS, tract. CXXIV. Vel forte aliquis in illo sepulcro ejus, quod est apud Ephesum dormire potius eum quam mortuum jacere contendet: assumens argumentum, quod illic terra sensim scaturire, et quasi ebullire perhibetur; atque hoc ejus anhelitu fieri pertinaciter asseverans'. Sed cur ejus discipulo quem præ ceteris diligebat, pro maguo munere longum in corpore donaverit somnum, cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam ab onere corporis absolverit, eique concesserit quod Paulus se concupiscere dixit Philip. 1: Cupio dissolvi, et esse cum Christo? Si autem vere ibi fit quod semper sparsit fama, aut ideo fit ut eo modo commendetur pretiosa ejus mors, quoniam non eam commendat martyrium, aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quæstio cur dixerit Dominus de homine morituro: Sic eum volo manere donec veniam. Illud etiam movet ad quærendum, cur Joannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus. Quantum ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quam plus diligit Christum, facile responderem, sijustitiam liberatoris nostri, quemadmodum defenderem providerem. Aggrediar igitur de solvenda quæstione tam iugenti. Duas vitas sibi divinitus prædicatas novit Ecclesia; quarum una est in fide, altera in specie. Ista significata est per Apostolum Petrum propter Apostolatus sui primatum, illa per Joannem; ideo huic dicitur, Sequere me, per imitationem scilicet perferendi temporalia mala; de illo vero dicitur: Sic eum volo manere donec veniam; quasi dicat: Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona quod apertius dici potest: Perfecta me sequatur actio informata meæ passionis exemplo; inchoacta vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero, quod non sic intelligendum est, quasi dixerit remanere vel permanere, sed expectare : quoniam quod per eum significatur, cum venerit Christus implebitur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus tanto facilius liberamur a malo; at ipse nos minus diligit quales nos sumus, et

1 Al. : « asseverant. » -- 2 Al. omittitur: « fit. »> 3 Al. melior est qui plus diligit Christum; felicior est vero quem plus diligit Christus facile responderim, si justitia, etc. » - " Al. : « in

6

hinc ideo liberat, ne semper tales nos simus; ibi vero amplius nos diligit,. quoniam quod ei displiceat et quod a nobis auferat non habebimus. Amet ergo cum Petrus, ut abista mortalitate liberemur; ametur ab eo Joannes, ut in illa immortalitate servemur. Cur ergo Joannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam siguificabat in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est: Volo eum manere, idest expectare, donec veniam; quando et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed expectamus futurum, ut dum ipse venerit, habeamus. Hoc ergo per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam beatos veritatis. autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nunc nondum novimus nec habemus. Nemo tamen istos insignes Apostolos separet: et in eo quod signicabat Petrus ambo erant, et in eo quod significabat Joannes ambo futuri erant. GLOSSA. Vel aliter: Sic eum volo manere; idest, nolo eum per martyrium consummare, sed expectare eum in placidam absolutionem carnis suæ,quando ego venieus recipiam eum in æterna beatitudine. THEOPHYLACTUS. Vel aliter totum hoc 7. Quando dicit Dominus Petro, Sequere me, cunctorem fidelium prælaturam ei instituit. Simul autem et sequi intelligas hic imitationem in cunctis et verbis et operibus. Ostendit etiam affectionem ad ipsum: quia qui nobis astrictiores sunt, hos sequi volumus. CHRYSOSTOMUS, hom. LXXXVI. Si vero dixerit quis: Qualiter igitur Jacobus thronum assumpsit Hierosolymorum? illud utique dicam, quoniam Petrus orbis terrarum inthronizavit magistrum. Sequitur: Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem qui et recubuit in cœna super pectus ejus. Non sine causa recolit illam accubationem, sed ut ostendat quantam Petrus habebat fiduciam post negationem. Qui enim in cœna non audebat interrogare, sed Joanni interrogationem commisit, hinc et præpositura fratrum credita est, et non solum non committit alteri interrogare quæ ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro aliis magistrum interrogat. Quia igitur magna

spe. » - 5 Al.: donec venero, intermediis omissis. Al. et ideo eo quod, etc. » 7 Al. : ⚫ in hoc.. 8 Al.: « itaque.

[ocr errors]

ei prædixerat Dominus, et orbem terrarum commiserat, et martyrium prænuntiaverat, et amorem protestatus est ampliorem; volens et Joannem communicatorem accipere, dixit: Hic autem quid? quasi diceret: Nonne eadem nobiscum veniet, via? Valde enim Joannem amabat Petrus; et per Evangelium ostenditur eorum colligatio, et in Actibus Apostolorum. Sic igitur nunc vicem reddit Petrus Joanni.

interrogare dimaus autem eum velle

seipso, nec audere, ipse pro eo suscipit interrogationem. Quia vero debebant orbis terrarum procurationem accipere, nec oportebat eos de reliquo sibi invicem esse conjunctos, quod esset damnum orbis terrarum, propterea Dominus dicit secundum litteram græcam: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ; quasi dicat: Opus tibi commissum attende et perfice, hunc vero si voluero manere hic, quid ad te? THEOPHYLACTUS. Quod vero dicitur: Dum venero 2, quidam sic intellexerunt ac si diceret: Quousque contra Judæos, qui me crucifixerunt, veniam, percutiens illos baculo Romanorum. Aiunt enim hunc Apostolum usque ad Vespasiani tempus, cum Hierusalem capienda erat, in locis illis conversatum. Vel dicit, Dum venero; idest, dum hunc volens dirigam ad prædicandum: te namque nunc dirigo ad orbis pontificatum : et in hoc sequere me; ipse vero maneat hic donec et eum educam sicut te. CHRYSOSTOMUS, hom. cil. Deinde Evangelista discipulorum opinionem ponit et corrigit, ut supra dictum est.

6. Hic est discipulus ille qui testimonium perhihet de his, et scripsit hæc. Et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros.

6. CHRYSOSTOMUS, hom. LXXXVII. Quia ex multa certitudine scripsit Joannes non refutat sui ipsius testimonium in medium ferre unde dicit: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his. Consuetudo enim est, cum valde vera dicamus, nostrum testimonium non denegare, et 1 P. Nicolai habet : « venit. — 2 Idem: «< Donec

multo magis ille qui Spiritu sancto scri-
bebat unde et alii Apostoli dicebant,.
Act. 11:
<< Nos sumus testes horum. »>
Sequitur, Et scripsit hæc; quod ipse solus
dicit, quia posterior ad scribendum venit
Christo monente: unde et frequenter os-
tendit Christi ad se amorem, occulte in-
sinuans causam ex qua ad scribendum
processit, et fide dignum faciens hunc
sermonem ex sua dignitate. Sequitur:
Et scimus quia verum est testimonium
ejus. Omnibus enim aderat, et neque
cum crucifigeretur defuit, et mater ei
commissa est; quæ sunt signa amoris,
et quod cum certitudine sciat omnia. Et
si aliqui non credant, inducantur ad
cre-
dendum ex hoc quod subditur: Sunt au-
tem et alia multa quæ fecit Jesus. Unde
manifestum est quod nequaquam scripsi
ut Christo gratiam præstarem, cum tot
scripserim quot ceteri; sed horum plura
reliqui, contumelias et convicia in me-
dium proponens. Eum autem qui ad glo-
riam alterius scribit oportet e contrario,
ea quæ sunt exprobrabiliora tacere: quæ
vero sunt clara, proponeret. AUGUSTINUS,
tract. cxxiv. Quod autem subdit: Quæ si
scribantur per singula, nec ipsum arbitror
mundum capere posse eos qui scribendi
sunt libros non spatio locorum creden-
dum est mundum capere non posse, sed
capacitate legentium comprehendi non
posse; quamvis salva rerum fide plerum-
que verba excedere videantur fidem :
quod non fit quando aliquid quod erat
obscurum vel dubium, exponitur; sed
quando id quod apertum est vel augetur
vel extenuatur, nec tamen a tramite si-
gnificandæ veritatis erratur : quoniam
sic verba rem quæ indicatur excedunt,
ut voluntas loquentis nec fallentis appa-
reat. Hunc loquendi modum græco no-
mine hyperbolem vocant, qui modus
sicut in hoc loco, ita in nonnullis aliis
divinis, invenitur. CHRYSOSTOMUS, hom.
eadem. Vel hoc referendum est ad ejus
potentiam qui faciebat virtutem sicut
enim nobis facile est loqui, ita et illt et
multo facilius, facere quæ volebat : quia
ipse est super omuia Deus benedictus in
sæcula sæculorum. Amen.

veniam. »

:

FINIS VOLUMINIS DECIMISEPTIMI.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »