Page images
PDF
EPUB

2

magnus, hic quasi Deus magnus. Late Menim funditur Dei virtus, late cœlestis substantiæ magnitudo porrigitur: non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non æstimatione concluditur, non ætate variatur. » ORIGENES, hom. VI, In Lucam. Vide ergo magnitudinem Salvatoris quomodo in toto orbe diffusa sit : ascende in cœlos, quomodo cœlestia repleverit; descende cogitatione ad abyssos, et vide eum illuc descendisse si hoc videris, pariter intueberis opere completum Hic erit magnus. GRÆCUS. Neque carnis assumptio deitatis derogat celsitudini; immo potius humanitatis humilitas sublimatur unde sequitur: Et Filius Altissimi vocabitur. Non utique tu impones vocabulum, sed ipse vocabitur: a quo nisi a consubstantiali genitore ?«< Nullus enim Filium novit nisi Pater: » Matth. XI. Penes quem vero infallibilis est notitia geniti, is verus interpres est erga impositionem congruam nominis propter quod dicit: « Hic est Filius meus dilectus : ibid. xvii, ab æterno siquidem est, quamvis nunc ad nostram doctrinam nomen ejus patuerit. Et ideo ait, Vocabitur, non Fiet vel Generabitur: nam et ante sæcula fuerat consubstantialis Patri. Hunc ergo concipies, hujus maler efficieris, hunc virginalis cella concludet, cujus cœleste spatium capax non extitit. CHRYSOSTOMUS 3. Ceterum si quidem enorme quibusdam videtur, Deum habitare corpus; nonne sol, cujus est corpus sensibile, quocumque radios mittit, non læditur in propria puritate? Multo ergo magis justitiæ sol ex utero virginali mundissimum corpus assumens, non tantum contaminatus non est, immo etiam ipsam matrem sanctiorem ostendit. GRECUS. Et ut Virginem redderet memorem Prophetarum, subdit. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, ut noscat liquido quoniam qui nasciturus est ab ea, ipse est Christus, quem illi promiserunt ex David semine nasciturum. CYRILLUS. Non tamen ex Joseph est editum corpus Christi mundissimum; secundum enim unam lineam cognationis profluxerant Joseph et Virgo, ex qua formam

[ocr errors]
[blocks in formation]

7

humanitatis Unigenitus sumpsit. BASILIUS". Non autem in materiali sede David sedit Dominus, translato Judaico regno ad Herodem; sed sedem appellat David, in qua resedit Dominus, indissolubile regnum: unde sequitur. Et regnabit in I domo Jacob in æternum. CHRYSOSTOMUS Dicit autem ad præsens domum Jacob. eos qui de numero Judæorum crediderunt in illum: ut enim Paulus dicit Rom. IX, non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitæ; sed qui sunt filii promissionis, computantur in semine. » BEDA, ubi sup. Vel « domum Jacob totam Ecclesiam dicit, quæ vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam. » GRECUS. Nullius autem est in æternum, nisi Dei solius: quo fit ut etsi propter incarnationem dicatur David sedem accipere, tamen idem ipse, inquantum Deus, rex æternus agnoscitur. Sequitur : Et regni ejus non erit finis non solum inquantum Deus est, sed etiam in eo quod homo: et in præsenti quidem habet regnum multo

cum

rum, finaliter vero universo spra

ei omnia subjiciantur . BEDA, ubi supra coll. 317, 318. « Omittat ergo Nestorius dicere hominem tantum ex Virgine natum, et hunc a Verbo Dei non in unitatem personæ esse receptum: Angelus enim qui ait eumdem ipsum Patrem habere David, quem altissimi Filium vocari prænuntiat, in duabus naturis unam Christi personam demonstrat. Non autem ideo futuri temporis verbis Angelus utitur, quia secundum hæreticos Christus ante Mariam non fuerit, sed quia secundum eamdem personam homo cum Deo idem Filii nomen sortitur 10.»

10. Dixit autem Maria ad Angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei.

41

10. AMBROSIUS, ubi sup. n. 14, 15. << Neque non credere Angelo Maria debuit, neque tam temere usurpare divina; >> unde dicitur: Dixit autem Maria ad An

ponitur 1 inter excerptas et variis. Ex edit. P. Nicolai.

7 Hom. VII In Matth. Ex edit. P. Nicolai. 8 Vel Geometer in Catena Græcorum PP. ubi su

pra. Ex edit. P. Nicolai. 9 Parm.: • subjiciantur. >> 10 Sic Beda, quibusdam verbis immutatis. -11 << Fieri possit inquirit... tanti namque mandati mysterium. »>

[ocr errors]

gelum, « Quomodo fiet istud? Temperatior» est «ista responsio quam verba sacerdotis. Hæc ait, Quomodo fiet istud? Ille respondit, Unde hoc sciam ? Negat ille se credere, et quasi fidei adhuc alium quærit auctorem; ista se facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fiat inquirit. Legerat Maria » Isai. vI « Ecce concipiet in utero, et pariet filium: » ideo credidit futurum; sed quomodo fieret ante non legerat : non enim quemadmodum fieret vel Prophetæ tanto fuerat revelatum tantum enim mysterium non hominis fuit, sed Angeli ore promendum. GREGORIUS Nyssenus. Attende etiam mundæ Virginis vocem partum annuntiat Angelus ; ipsa vero virginitati innititur, præstantiorem incorruptibilitatem angelica visione dijudicans unde dicit : Quoniam virum non cognosco. BASILIUS 2. Cognitio multifarie dicitur dicitur enim cognitio nostri conditoris sapientia, ac magnalium suorum notitia, nec non mandatorum custodia, et quæ fit apud eum appropinquatio, et copula nuptialis, ut hic accipitur. GREGORIUS Nyssenus 3. Hæc igitur Mariæ verba indicium sunt eorum quæ tractabat in mentis arcano: nam si causa copulæ conjugalis Joseph desponsari voluisset, cur admiratione ducta est dum sibi narratur conceptio? cum nimirum ipsa præstolaretur ad tempus mater effici juxta legis naturam. Verum quia oblatum corpus Deo quasi quoddam ex sacris inviolabile reservari decebat, ideo dicit : Quoniam virum non cognosco; quasi dicat: Etsi sis Angelus, tamen quod virum cognoscam ex impossibilibus cernitur; qualiter igitur mater ero carens conjuge? Joseph siquidem in sponsum agnovi. GRECUS. Sed considera qualiter Virgini solvit dubium Angelus, ac explanat intemeratum connubium, et ineffabilem partum sequitur enim: Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te. CHRYSOSTOMUS . Quasi dicat: Non quæras ordinem naturalem ubi naturam transcendunt et superant quæ tractantur. Dicis: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quinimmo eo

4

6

[blocks in formation]

ipso continget quod es conjugis inexperta: nam si virum experta fuisses, non digna censereris hoc mysterio non quia profanum sit conjugium, sed quia virginitas potior. Decebat enim communem omnium Dominum, et in nativitate nobiscum participare, et ab ea discrepare quod enim ex utero nasceretur, habuit commune nobiscum; quod autem absque concubitu nasceretur, plus a nobis obtinuit. Quam beatum corpus illud quod ob exuberantem munditiam Virginis Mariæ, ut videtur, donum animæ ad seipsum allexit! In singulis enim ceteris vix utique anima sincera sancti Spiritus impetrabit præsentiam ; sed nunc caro receptaculum efficitur Spiritus. GREGORIUS Nyssemus. Tabulas enim nostræ naturæ quas culpa confregerat, denuo verus legislator de terra nostra sibi dolavit, absque concubitu divinitatis suæ corpus susceptibile creans, quod divinus digitus sculpsit, scilicet Spiritus superveniens Virgini. CHRYSOSTOMUS. Insuper et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Altissimi regis virtus Christus est, qui per adventum Spiritus sancti formatur in Virgine. GREGORIUS, XVIII, Moral. super illud Job. XVII Tollet eam ventus urens: cap. XII. Per obumbrationis enim vocabulum, incarnandi Dei utraque natura significatur: umbra enim a lumine formatur et corpore; Dominus autem per divinitatem lumen est: quia ergo lumen incorporeum in ejus erat utero corporandum, recte ei dicitur: Virtus Altissimi obum. brabit tibi; idest, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis: hoc enim Mariæ dicitur propter mentis refrigerium cœlitus datum. BEDA, ubi sup. «Non ergo virili, quod non cognoscis, semine, sed Spiritus sancti, quo impleris, opere concipies: concupiscentiæ in te non erit æstus, ubi umbram faciet Spiritus sanctus. » GREGORIUS Nyssenus": Vel dicit, Obumbrabit tibi: quia sicut corporis umbra præcedentium charactere conformatur, ita indicia deitatis Filii ex virtute generandi patebunt. Sicut enim in nobis quædam vivifica virtus in materia corporali conspicitur qua homo forubi supra. Ejus nomine prætermisso, prius ista confundebantur ac si uniformiter ex Chrysostomo essent, et pro ultima tantum appendice Gregorius, Nyssenus notabatur. Ex edit P. Nicolai. — 9 In diem natalem Christi, ut supra, quo ad priorem tantum appendicem; sed alia posterior appendix, non occurrit. Ex edit. P. Nicolai.

1

matur, sic in Virgine Altissimi virtus per vivificantem Spiritum pariter corpori insitam materiam carnis ex virgineo corpore ad formandum novum hominem assumpsit: unde sequitnr: Ideoque et quod nascetur ex te sanctum. ATHANASIUS, In epist. ad Epictetum. Profitemur enim quoniam naturæ humanæ assumptum ex Maria corpus verissimum extitit, et idem secundum naturam corpori nostro : soror namque nostra Maria est, cum omnes ab Adam descenderimus. BASILIUS, lib. De Spir. sanct. cap. v. Unde et Paulus dicit Galat. iv, quoniam misit Deus Filium suum natum non per mulierem, sed ex muliere. Nam hoc quod dico, Per mulierem, transitivam 2 poterat indicare nativitatis sententiam; quod autem dicitur, Ex muliere manifestat communionem naturæ geniti respectu parentis. GREGORIUS, XVIII Moral. cap. xxxiv, super illud Job. xxvII: Non adæquabitur ei topazion: cap. xxvII. Ad distinctionem autem nostræ sanctitatis, Jesus singulariter sanctus nasciturus asseritur: nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturæ corruptibilis cognatione constringimur; ille autem solus veraciter sanctus natus est qui ex conjunctione carnalis copulæ conceptus non est; qui non, sicut hæreticus desipit, alter in humanitate,alter in deitate est, non purus homo conceptus atque editus, et post per meritum ut Deus esset accepit: sed nuntiante Angelo, et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro: unde sequitur: Vocabitur Filius Dei. GRECUS. Tu autem attende qualiter Virgini Angelus totam Trinitatem edidit, dum Spiritum sanctum commemorat, virtutem, et Altissimum? Trinitas enim indivisibilis est".

5

3

4

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

cundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.

se

11. CHRYSOSTOMUS. Quoniam præcedens dictum superabat Virginis mentem, ad humiliora declinavit sermonem, per sensibilia ipsi suadens: unde dicit: Et ecce Elisabeth cognata tua. Animadverte Gabrielis industriam : non memoravit eam Saræ vel Rebeccæ vel Rachelis, quia antiquiora erant exempla: sed imminens factum inducit, ut ejus mentem corroboret, et ob hoc et ætatem commemoravit, cum dicit: Et ipsa concepit filium in senectute sua et defectum naturæ, quitur enim : Et hic mensis est sextus illi quæ vocatur sterilis. Non enim a principio conceptus Elisabeth statim annuntiavit, sed acto sex mensium spatio, ut tumor ventris perhibeat argumentum, GREGORIUS Nazianzenus. Sed quæret aliquis: Qualiter ad David Christus refertur ? Siquidem Maria de sanguine manavit Aaron, cujus cognatam Angelus Elisabeth asseruit. Sed hoc nutu superno contigit ut regium genus sacerdotali stirpi jungeretur, ut Christus qui rex est, et sacerdos, ab utrisque secundum carnem nasceretur. Legitur etiam in Exodo, quoniam Aaron primus secundum legem sacerdos duxit ex tribu Judæ conjugem Elisabeth filiam Aminadab; et attende sacratissimam Spiritus administrationem, dum et hanc Zachariæ conjugem statuit Elisabeth vocari, reducens nos ad illam Elisabeth quam duxeral Aaron. BEDA, ubi sup. « Sic ergo, ne virgo se parere posse diffidat, accepit exemplum sterilis anus parituræ, ut discat omnia Deo possibilia etiam quæ naturæ ordine" videntur esse contraria: >> unde sequitur: Quia non erit impossibile apud Deum verbum. CHRYSOSTOMUS12. Ipse namque cum sit naturæ Dominus, cuncta. potest cum velit, qui cuncta peragit et disponit, vitæ mortisque lora gubernans. AUGUSTINUS, Contra Faustum, lib. XXVI, cap. v. Quisquis autem dicit: Si omni

10

lum Spiritum sanctum commemorans, sed et virtutem, idest Filium, et Altissimum, scilicet Patrem. 8 Hom. XLIX In Genesim. Ex edit P. Nicolai. 9 In Catena Græcorum PP. ex carminibus ejus. Colligitur ex xxxvIII, quod inscribitur De Genealogia Christi; sed ex Tito Bostrensi præterea, et ex Theophylacto idem colligi potest. Ex edit. P. Nicolai.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

3

43

potens Deus est, faciat ut ea quæ facta sunt, facta non fuerint: non percipit se dicere, ut ea quæ vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Potest enim facere quod aliquid non sit quod erat; velut cum aliquem qui cœpit esse nascendo, faciat non esse moriendo. Quis autem dicat ut id quod jam non est, faciat non esse? Quicquid enim præteritum est, jam non est; si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat. Et si est, quomodo præteritum est? Non ergo est quod vere diximus fuisse; sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quæ jam non est: hanc autem sententiam Deus falsam facere non potest. Omnipotens autem Deum non ita dicimus ac si eum etiam mori posse credamus. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et à quo solo est quicquid aliquo modo est. AMBROSIUS, ubi sup. n. 16. « Vide2 autem humilitatem Virginis, vide devotionem: »> sequitur enim Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini. « Ancillam se dicit quæ mater eligitur, nec repentina exaltata promissione est Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa præferre simul etiam ancillam se dicendo, nullam sibi prærogativam tantæ gratiæ vindicavit, quin faceret quod juberetur»> unde sequitur: Fiat mihi secundum verbum tuum. « Habes obsequium, vides votum: Ecce ancilla Domini, apparatus officii est: fiat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti » EUSEBIUS. Alius aliud quiddam in præsenti sermone Virginis extollet apicibus; hic quidem constantiam, hic obedientiæ promptitudinem; alius quod non allecta est tam splendidis et arduis per magnum Archanpollicitis; alius quod pollicitis; alius quod non excessit modum in dando instantias, sed æqualiter cavit et Evæ levitatem et Zachariæ inobedientiam mihi autem humilitatis profunditas non minus conspicitur admiranda. GREGORIUS, XVIII Moral. super illud Job: Non adæquabitur ei topazion cap. XXVII. Per ineffabile namque sacramentum concepto sancto partu inviolabili secundum veritatem

4

gelum promississ

[blocks in formation]

XVIII

Parm.:

1 Al.: « etiam a quo.» 2 Quæ faceret... Contingat mihi. » Sic A, B, C, D. «nec repentino exaltata promisso." » Sic codd. Parm.: « vide. » Vel Geometer in Catena Græcorum PP., ubi scilicet Eusebio immediate subjungitur; indeque factum ut pro altero notetur alter. Ex edit. P. Nicolai.

utriusque naturæ, eadem Virgo ancilla Domini fuit et mater. BEDA, ubi sup. col. 320. « Accepto autem Virginis consensu, mox Angelus cœlestia repetit >> unde sequitur: Et discessit ab illa Angelus. EUSEBIUS 7. Non solum impetrans quod optabat, sed stupens in virginea forma, et virtutis plenitudine.

12. Exurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda, et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exultavit infans in utero ejus; et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et exclamayit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata quæ credidisti: quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino.

112. AMBROSIUS, ubi sup. n. 19, «Angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides astrueretur exemplo, feminæ sterilis conceptum Virgini nuntiavit. Ubi hoc audivit Maria, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio, nec quasi dubitans de exemplo; sed quasi læta pro voto, religiosa pro officio, festina præ gaudio in montana perrexit: » unde dicitur: Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana. « Quo enim, jam Deo plena, nisi ad superiora cum festinatione contenderet?» ORIGENES, hom. VII, In Luc. Jesus enim, qui in utero illius erat, festinabat adhuc in ventre matris Joannem positum sanctificare: unde sequitur Cum festinatione. AMBROSIUS, ubi supra, n. 19, 21, col. 1560. « Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Discite, virgines, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. » THEOPHYLACTUS, Super illud, Abit in montana. Propter hoc abiit in montana, quia Zacharias in montanis habitabat: unde sequitur: In civitatem Juda, et intravit in domum Zachariæ. AMBROSIUS. ubi sup. n. 20, 22, col. 1560. Discite vos sanctæ mulieres, sedulitatem quam prægnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam quæ ante sola in intimis pene. tralibus versabatur, non a publico vir

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

4

ginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardavit. Discite etiam virginis humilitatem Mariæ venit propinqua ad proximam, junior ad seniorem ; nec solum venit, sed et prior salutavit »> unde sequitur Et salutavit Elisabeth. Decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit, noveritque deferre senioribus. Sit magistra humilitatis in qua est professio castitatis. Est etiam causa pietatis: quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adjuvetur; Maria ad Elisabeth, Christus ad Joannem. » CHRYSOSTOMUS, Super Matth. hom. IV. Vel aliter celabat quæ supra dicta sunt in se Virgo, nec cuiquam hominum pandit: non enim credebat ab aliis posse fidem adhiberi mirandis relatibus; immo magis putabat se pati convicia si diceret, quasi volens scelus proprium palliare. GRECUS 2. Ad solam autem refugit Elisabeth: sic enim consueverat propter cognationem, et propter ceteram hujusmodi conjunctionem. AMBROSIUS, ubi supra, n. 22, 23, col. 1560. Cito autem adventus Mariæ, et præsentiæ dominicæ beneficia declarantur: »> nam sequitur: Et factum est, ut audivit salutationem Maria Elisabeth, exultavit infans in utero ejus. « Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit; illa naturæ ordine audivit, iste exultavit ratione mysterii; illa Mariæ, iste Domini sensit adventum. » GRECUS. Propheta enim parente acutius videt et audit, salutatque prophetatum; sed quoniam verbis non poterat, saltat in utero; quod maximum existit in gaudio. Quis unquam novit tripudium nativitate antiquius? Insinuavit gratia quæ naturæ ignota extiterant; reclusus ventre miles agnovit Dominum ac regem oriturum, ventris tegmine non obstante mysticæ visioni inspexit enim non palpebris, sed spiritu. ORIGENES homil VII In Lucam. ante med. Non autem antea reple

[ocr errors]

3

3

1 Sic codd. Parm.: « profectio.»>- 2 Nimirum Geometer, ut supra. Ex edit. P. Nicolai. - Al. : << eventus. » — Vel Geometer ubi supra. Ex edit. P. Nicolai.

"In Catena Græcorum PP. Colligitur ex hom. VII, æquivalenter non expresse, sed expressius Titus Bostrensis. Ex edit. P. Nicolai.

6 Ut

supra, in Catena Græcorum PP. Quod etiam ex Origene subjungitur, est ex eodem Tito, nec iterum ex Origene inter Opera quæ nunc extant colligi potest, ut nec alia quæ sequitur appendix,

:

tus fuerat Spiritu donec assisteret quæ Christum gerebat in utero; tunc autem et Spiritu erat plenus, et resultabat in parente unde sequitur: Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Non autem dubium est quin quæ tunc repleta est Spiritu sancto, propter filium sit repleta. AMBROSIUS. Illa autem quæ se occultaveverat et conceperat filium, jactare se cœpit, quia gerebat Prophetam; et quæ erubescebat ante benedicit: unde sequitur: Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres. Magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. ORIGENES. Dicit autem, Benedicta tu inter mulieres nulla enim unquam tantæ fuit gratiæ particeps aut esse poterit: unius enim divini germinis parens est unica. BEDA, ubi supra. col. 320. «< Eadem autem voce ab Elisabeth qua a Gabriele benedicitur, quatenus et Angelis et hominibus veneranda monstretur. »> THEOPHYLACTUS, super Et benedictus. Quia vero aliæ sanctæ mulieres fuerunt, quæ tamen genuerunt filios peccato inquinatos, subjungit: Et benedictus fructus ventris tui. Vel aliter intelligitur. Dixerat: Benedicta tu inter mulieres: deinde quasi interrogante aliquo, quare, subjungit : Et benedictus fructus ventris tui, sicut dicitur in Psalmo cxvII: « Benedictus qui venit in nomine Domini Dei, Dominus, et illuxit nobis. Consuevit enim sacra Scriptura, et pro quia recipere. ORIGENES, ubi supra. Fructum autem ventris Dei genitricis Dominum dixit: quia nequaquam ex viro, sed ex sola Maria processit: nam qui semen sumpserunt a patribus fructus eorum existunt. GRÆCUS Solus ergo hic fructus benedictus : quia absque viro et absque peccato producitur. BEDA, ubi sup. « Iste est fructus qui David promittitur Psal. cxxxI: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. SEVERUS 9. In qua parte emergit Eutychis redargutio, dum fructus ventris Christus asseritur. Omnis enim fructus est ejusdem

[ocr errors][merged small]

8

7 P.

8 Vel

9 EU

ubi de fructu ventris. Ex edit. P. Nicolai. Nicolai habet: « subjungit causam. » Geometer ubi supra. Ex edit. P. Nicolai. SEBIUS pro Eusebio, quem Glossa quoque citat, Severum notat editio Antuerpiensis, et sic etiam in Catena Græcorum PP. indicatur, non Severus Alexandrinus, qui potius Eutychianus fuit, ut apud Possevinum in Apparatu videre est; sed ut ab initio Catena illa vocat, Antiochenus, cujus tamen alibi non invenio mentionem. Ex edit. P. Nicolai.

« PreviousContinue »