Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Sequitur: Et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. CHRYSOSTOMUS 2. Ut cum audias me a Deo missum fore, nihil humanum æstimes ex his quæ tibi dicuntur: neque enim ex me loquor, sed mittentis relata denuntio hæc est enim nuntii bonitas, ut nihil ex se referat. BEDA, ubi sup. Ubi notandum est, quod Angelus se et ante Deum stare, et ad evangelizandum Zachariæ missum esse testatur.» GREGORIUS In hom. XXXIV In Evang. a med. Quia et cum ad nos veniunt Angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam interius desint per contemplationem: quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen Spiritus, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque etiam missi ante ipsum sunt: quia quomodolibet missi veniant, intra ipsum currunt. BEDA, ubi sup. « Dat autem ei signum quod rogatur: ut qui discredendo locutus est, jam tacendo credere discat: » unde sequitur: Et ecce eris tacens, et non poteris loqui. CHRYSOSTOMUS. Út a vi generativa ad organa vocalia vincula transferantur. Nec intuitu sacerdotii ei parcitur; sed ob hoc plectebatur amplius: quia circa fidem ceteris præesse debebat. THEOPHYLACTUS, ibidem. Sed quia verbum quod jugi animo habetur, etiam surdum significare potest, bene ait: Eris surdus, et non poteris loqui. Convenienter enim hæc duo passus est: tamquam enim inobediens surditatem incurrit, et tamquam contradictor taciturnitatem. CHRYSOSTOMUS. Dicit autem, Et ecce, quasi dicat, in hoc instanti. Sed considera mi

...

3

5

1 << Dubitari.» 2 Ut supra. 3 Al.: «quodam.»Ibidem, et sic infra. Ex edit P. Nicolai.Siç A, B, C, D. -P. Nicolai legit : « quod in græco habetur (xwpoc) potest etiam surdum, etc. » Parm. «xopos kophos, quod etiam infra subjungitur, potest tam surdum quam mutum si

[ocr errors]

serationem Domini in hoc quod sequitur: Usque in diem quo hæc fient; quasi dicat: Cum per eventus rerum quod dico ostendero, et noveris te jure punitum, tunc te de pœna eripiam. Et causam pœnæ ostendit cum subditur: Pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo; non attendens virtutem ejus qui misit me, cui ego assisto. Si autem is qui erga nativitatem mortalem incredulus erat punitur; qualiter qui cælestem, et ineffabilem calumniatur, vitabit ultionem? GRÆCUS. Dum autem hæc intrinsecus agerentur, dilatio temporis admirari cogebat expectantem forinsecus multitudinem: unde sequitur: Et erat plebs expectans Zachariam, et mirabatur quod tardaret ipse in templo. Cumque per diversa vagaretur suspicio, quilibet dictabat ad libitum, donec Zacharias egrediens docuit silentio quod latendo perpessus est: unde sequitur: Egressus autem non poterat loqui ad illos: et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. THEOPHYLACTUS, super Et innuebat illis. Innuebat autem populo Zacharias forte causam taciturnitatis interroganti, quam loqui non valens, per nutum declarabat unde sequitur: Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. AMBROSIUS, ubi supra, n. 41. «Est autem « nutus quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem. >>

8

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

444

semper altari queant assistere, semper castitas observanda præcipitur. » Sequitur: «Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus post dies scilicet officii Zachariæ completos. Gesta sunt autem hæc mense septembri, octavo calendas octobris, quando oportebat Judæos jejunium scenopegiæ celebrare, - >> imminente æquinoctio, in quo incipit nox esse major quam dies: quia « Christum oportet crescere,» Joannem « autem minui. Nec frustra tunc dies jejuniorum erant : quia per Joannem erat hominibus afflictio pœnitentiæ prædicanda. »

[ocr errors]

Sequitur: Et occultabat se mensibus quinque. AMBROSIUS, ubi sup. n. 43, 45, 46. « Quæ causa occultationis nisi pudoris?? Sunt enim «< quædam tempora præscripta conjugio, quando dare operam »> procreandis « liberis sit decorum, dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est. At ubi et matura ævi senectus successerit, et ætas est regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet cœtus3 gestare indicia, et gravari alienæ ætatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu. Pudebat ergo eam propter ætatem : unde intelligi potest causa, quia jam non conveniebant inter se concubitu conjugali: neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; hæc tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis. Sed quæ occultabat se quia conceperat filium, jactare se cœpit, quia generabat Prophetam. » ORIGENES, hom. VI In Lucam, par. a princ. Et ideo dicit, Mensibus quinque; idest, donec Maria conciperet, et fetus ejus exultans cum gaudio prophetaret. AMBROSIUS, ubi sup. n. 45, col. 1552. Et quamvis « partus sui >> erubesceret « ætatem, rursus caruisse se gaudebat opprobrio, » dicens : Quia sic fecit mihi Dominus. CHRYSOSTOMUS. Scilicet solvit sterilitatem, donum supra naturam concessit, et petra infructuosa spicas virentes produxit: abstulit dedecus dum genitricem fecit : unde sequitur: In diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. AMBROSIUS, ubi sup. «Pudor enim est feminis nuptiarum præmia non habere, quibus hæc sola est causa nubendi. » CHRYSOSTO

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

MUS. Dupliciter igitur gaudet, dum et a nota sterilitatis ipsam eripuit Dominus, et quoniam illustrem partum enixa est. Non enim ut in ceteris gignentium solus concubitus intervenit, sed gratia cœlestis hujus ortus fuit exordium. BEDA, ubi sup. coll. 314, 315. Mystice autem «< per Zachariam sacerdotium Judæorum, per Elisabeth potest lex ipsa designari; quæ sacerdotum doctrinis exercitata spirituales Deo filios gignere debebat, sed non valebat quia neminem ad perfectionem adduxit lex. Erant ambo justi, quia bona est lex, et sacerdotium pro illo tempore sanctum ambo processerant in diebus suis, quia adveniente Christo jam incurvantur ad senium. Ingreditur Zacharias templum, quia sacerdotum est intrare in sanctuarium mysteriorum mysteriorum cœlestium; foris erat multitudo, quia mystica penetrare nequit. Dum altari thymiama imponit, nasciturum Joannem agnoscit : quia dum doctores flamma divinæ lectionis ardent, gratiam Dei per Jesum prodituram reperiunt; et hoc per Angelum, quia lex per Angelos ordinata est". >> AMBROSIUS, ubi sup. n. 40, 41, 42, coll. 1549 et 1550. In uno autem vox totius plebis obmutuit, quia in uno totus ad Deum loquebatur populus: transivit enim ad nos Dei verbum, et in nobis non tacet. Mutus est qui non intelligit legem. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? Innuenti simili est populus Judæorum, qui actuum suorum præstare non potest rationem. BEDA, ubi sup. << Et tamen Elisabeth concipit Joannem, quia interiora legis sacramentis Christi abundant : conceptum quinque mensibus occultat, quia Moyses quinque libris mysteria Christi designat, seu quia Christi dispensatio in quinque mundi ætatibus per sanctorum dicta vel facta figuratur.">>

9

8

7. In mense autem sexto missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth ad Virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David; et nomen virginis Maria.

7. BEDA, ubi sup. « Quia Christi incarnatio vel sexta ætate sæculi futura, vel ad impletionem legis erat profutura,

6 Hom. De Anna, vel in Annam, ex Catena Græcorum PP. 'Sic Beda, quibusdam verbis immutatis. 8 Parm. « in una. D 9 Sic A, B, C, D. Parm. «sermonem. nium.» 10-Sic Beda, quibusdam verbis immutatis.

[ocr errors]

Al. : « som

recte sexto mense concepti Joannis missus ad Mariam Angelus nasciturum nuntiat Salvatorem: unde dicitur : In mense autem sexto. Mensem sextum Martium intellige, cujus vigesima quinta die Dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vigesima quinta die mensis Decembris natus. Quod si vel hoc die, ut nonnulli arbitrantur, æquinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus; convenit cum lucis incremento concipi vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: Joan. 1. At si quis ante dominicæ nativitatis et conceptionis tempus considerat lucem vel escere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos, quia Joannes ante faciem adventus ejus regnum cœlorum evangelizabat. » BASILIUS 1. Adeunt autem nos cœlestes spiritus, non quasi ex seipsis, sed ex eo quod divinæ Sapientiæ decorem conspiciunt; unde sequitur: Missus est Angelus Gabriel a Deo. GREGORIUS In hom. XXXIV In Evang. Ad Mariam enim Virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus mittitur ad hoc quippe ministerium summum Angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat : qui idcirco privato nomine censetur, ut signetur per vocabulum in operatione quid valeat. Gabriel enim Dei fortitudo nominatur; per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat qui virtutum Dominus et potens in prælio ad debellandas potestates aereas veniebat. GLOSSA, interlinearis. Additur autem et locus quo mittitur, cum subditur: In civitate Galilææ cui nomen Nazareth: Nazaræus enim, idest Sanctus sanctorum, nuntiabatur venturus. BEDA in hom. annuntiationis B. Mariæ, est VII hom. de Sanctis. Aptum autem humanæ restaurationis principium, ut Angelus a Deo mitteretur ad Virginem partu consecrandam divino: quia prima perditionis humanæ fuit causa, cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiæ decipiendam: unde sequitur Ad Virginem. AUGUSTINUS, De sancta Virginitate cap. v et vi, op. t. XXI, p. 515. « Illum enim solum virginitas decenter parere potuit qui in sua nativi

[blocks in formation]

3

4

tate parem habere non potuit. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum corpus nasci de virgine, quod significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. HIERONYMUS, In sermone Assump. aliq. a princ. Et bene Angelus ad virginem mittitur, quia semper est Angelis cognata virginitas. Profecto in carne præter carnem vivere, non terrena vita est, sed cœlestis. CHRYSOSTOMUS, Super Matth. hom. IV. Non autem Angelus post partum annuntiat Virgini, ne nimium exinde turbaretur: et ideo ante conceptionem illam alloquitur, non in somnis, immo visibiliter assistit: nam quasi magnam valde relationem accipiens egebat ante rei eventum visione solemni. AмBROSIUS, lib. II, sup. Lucam n. 1, « Bene autem utrumque posuit Scriptura, ut et. desponsata esset, et virgo sequitur enim desponsata viro: virgo, ut expers virilis consortii videretur; desponsata, ne temeratæ virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelæ videretur insigne præferre. Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare sciebat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris, nec putavit ortus sui fidem matris injuriis astruendam. Servatur itaque sanctæ Mariæ sicut pudore integra, ita et inviolabilis opinione virginitas nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque Domini videretur. Quid autem Judæis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? Quemadmodum autem ipse diceret Matth. v : «Non veni legem solvere, sed adimplere; » si videretur coepisse a legis injuria, cum partus innuptæ lege damnetur? Quid quod etiam fides Mariæ verbis major adsciscitur, et mendacii causa removetur? Videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta prægnans. Causam autem mentiendi desponsata non habuit, cum conjugii præmium et gratia nuptiarum partus sit feminarum. Non mediocris quoque causa est ut virgini

[merged small][ocr errors][ocr errors]

1

tas Mariæ falleret principem mundi, qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum. >> ORIGENES, hom. VI In Lucam. Si enim non habuisset sponsum, statim cogitatio tacita diabolum surrepsisset, quomodo quæ non accubuit cum viro, prægnans esset. Debet iste conceptus esse divinus, debet aliquid humana natura esse sublimius. AMBROSIUS, ubi sup. n. 3, et 2, «Sed tamen magis refellit principes sæculi: dæmonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit; at vero qui sæcularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. Quin etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et delere injuriam et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum : de quo subditur : Cui nomen erat Joseph de domo David. » BEDA, In hom. Annunt. sup. Ad Virginem desponsatam. « Quod non tantum ad Joseph, sed etiam pertinet ad Mariam. Legis namque erat præceptum ut de sua quisque tribu aut familia acciperet uxorem. >> Sequitur: Et nomen Virginis Maria. BEDA, Super Lucam,col. 316. « Maria Hebraice stella maris, Siriace vero domina vocatur; et merito: quia et totius mundi Dominum, et lucem sæculis meruit generare perennem. »

8. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

retur sponsalium, retur sponsalium, attestatur cum dicit, Gratia plena : quasi enim quædam arrha aut dos sponsi ostenditur, quod fecunda sit gratiis. Horum enim quæ dicit, hæc sunt sponsæ, alia sponsi. HIERONYMUS In sermone de Assump.inter princ.et med. Et bene gratia plena: quia ceteris per partes præstatur; Mariæ vero simul se totam infudit gratiæ plenitudo. Vere gratia plena, per quam largo Spiritus sancti imbre superfusa est omnis creatura. Jam autem erat cum Virgine qui ad Virginem mittebat Angelum, et præcessit nuntium suum Dominus; nec teneri potuit locis qui omnibus habetur in locis: unde sequitur, Dominus tecum. AuGUSTINUS In ser. de Nativ ". Magis quam mecum ipse enim in tuo est corde, in tuo fit utero, adimplet mentem, adimplet ventrem. GRECUS . Hoc autem est totum legationis complementum. Dei enim Verbum, ut sponsus supra rationem unionem efficiens, tamquam ipse germinans, idemque germinatus, totam naturam humanam sibi ipsi conformavit. Ultimum vero ponitur tamquam perfectissimum et compendiosum: Benedicta tu in mulieribus: una scilicet præ cunctis mulieribus: ut etiam benedicantur in te mulieres, sicut mares in Filio; sed magis uterque in utriusque. Velut enim per unam feminam et unum marem peccatum simul ac tristitia intravit; sic et nunc per unam et unum benedictio revocata est et lætitia, et ad singulos est profusa. AMBROSIUS, ubi sup. n. 8 et 9. « Disce autem virginem a verecundia, quia pavebat : » nam sequitur Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus. « Trepidare virginum est, et ad omnes ingressus viri pavere, omnes viri affatus vereri. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem Angeli verebatur. » GRÆCUS. Cum assueta foret his visionibus. Evangelista non visioni, sed relatibus turbationem attribuit, dicens: Turbata est in sermone ejus. Attende autem virginis et. pudicam et prudentem'et animam simul et vocem. Audita lætitia dictum examina

-

7

[ocr errors]

5 Serm. XIV. ris per partes præstatur, etc. » Quod subjungitur ex Augustino, est de tempore serm. xvIII vel xxv, in appendice de diversis, ubi notatur quoque non esse Augustini. Ex edit. P. Nicolai. • Vel Geometer in Catena Græcorum. Ex edit. P. Nicolai. 7 Al. : « vel etiam. >> 8 Al. per unam et unum, feminam et marem peccatum. >> 9 Vel iterum Geometer illud. Ex edit. P. Nicolai. -10 Apud P. Nicolai : « et pudicitiam et prudentiam.

[ocr errors]

9

vit, et neque manifeste obstitit per incre- lum præparavit; nec solum cælibatum dulitatem, nec statim paret ex levitate; Evæ levitatem evitans simul, et duritiam, Zachariæ unde sequitur: Et cogitabat qualis esset ista salutatio: non conceptio, nam adhuc ignorabat immensitatem mysterii, sed salutatio : numquid libidinosa, ut a viro ad virginem; an divina, dum Dei faceret mentionem dicens, Dominus tecum? AMBROSIUS, ubi sup. n. 9. « Benedictionis etiam novam fórmulam mirabatur, quæ nusquam est ante comperta : soli Mariæ hæc salutatio servabatur 11. >> ORIGENES, hom. VI. Si enim scivisset Maria ad alium quempiam similem factum esse sermonem, utpote quæ habebat legis scientiam, nunquam eam, quasi peregrina, talis salutatio exterruisset.

2

9. Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi Vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in ææternum, et regni ejus non erit finis.

:

9. BEDA,ubi sup. « Quia' salutatione insolita virginem turbatam viderat, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat jubet » unde dicitur : Et ait ei Angelus Ne timeas, Maria. GRÆCUS. Quasi dicat: Non accessi decepturus, immo deceptionis absolutionem depromere; non veni prædaturus inviolabilem tuam virginitatem, sed conditori puritatis et custodi contubernia reserare; non sum serpentis minister, sed perimentis serpentem legatus; sponsalium tractator, non insidiarum molitor. Sic ergo nequaquam distrahentibus ipsam considerationibus vexari permisit, ne dijudicaretur infidus minister negotii. CHRYSOSTOMUS. Qui autem apud Deum meretur gratiam, non habet quid timeat: unde sequitur: Invenisti enim gratiam apud Deum. Qualiter autem illam quisque reperiet, nisi humilitate mediante? Humilibus enim dat Deus gratiam. GRÆCUS. Invenit enim gratiam Virgo coram Deo, quia splendore pudicitiæ propriam exornans animam, gratum Deo se habitacu1 Sic codd. Parm. hoc servabatur. » Al. quasi peregrina salutatio, etc. » « Quia. » Nempe Photius in Catena Græcorum PP. 5 In Catena Græcorum PP. Photius, ut supra.

[ocr errors]
[ocr errors]

a

3

6 Vel

Ejus nomine in Catena Græcorum PP. sine indice notatur; sed in Theophylacto tantum occurrit, et in Tito Bostrensi, ex quo et Glossa notat.

inviolabilem conservavit, sed etiam immaculatam conscientiam custodivit. ORIGENES', hom. VI. Invenerant enim plures gratiam ante eam : et ideo subdit quod proximum est, dicens: Ecce concipies in utero. GRECUS. Quod dicitur ecce celeritatem et præsentiam denotat, insinuans cum ejus verbo celebratam esse conceptionem. Dicit autem, Concipies in utero, ut demonstret Dominum ab ipso utero virginali et de nostra substantia carnem suscipere. Venit enim divinum Verbum emundaturum naturam humanam, et partum, et nostræ generationis primordia; et ideo sine peccato et humano semine, per singula sicut nos in carne concipitur, et novem mensium spatio gestatur in utero. GREGORIUS Nyssenus1o. Sed quoniam contingit specialiter divinum concipi spiritum, et spiritum parere salutarem, secundum Prophetam ; ideo addidit, Et paries filium. AMBROSIUS. Non autem omnes sunt sicut Maria, ut dum de Spiritu sancto concipiunt, Verbum pariant : sunt autem quæ abortivum excludant Verbum antequam pariant; sunt quæ in utero Christum habeant, sed nondum formaverint. GREGORIUS Nyssenus". Cum autem expectatio partus mulieribus timorem incutiat, sedat timoris metum dulcis partus relatio, cum subditur: Et vocabis nomen ejus Jesum: Salvatoris enim adventus est cujuslibet timoris propulsio. BEDA, ubi sup. « Jesus autem Salvator sive Salutaris interpretatur » GRECUS 12. Dicit autem, Tu vocabis, non pater: patre enim caret quantum ad inferiorem generationem, sicut et matre respectu supernæ. CYRILLUS13, Hoc autem nomen de novo fuit Verbo impositum,nativitati congruens carnis, secundum illud propheticum : « Vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominavit : » Isai. LXII. GRÆCUS1* Verum quia hoc nomen commune est sibi cum successore Moysi, idcirco innuens Angelus quod non erit secundum illius similitudinem, subjungit: Hic erit magnus. AMBROSIUS, ubi sup. n. 10, 13. << Dictum est quidem etiam de Joanne quia erit magnus; sed ille quasi homo

8 Vel Geometer in Catena Græcorum PP. 9 Al. « conceleritatem. » 10 Vel iterum Geometer ibid. 11In orat in diem natalem Christi. 12 Vel Geometer, ut supra. Ex edit. P. Nicolai. 13Lib. De fide in Jesum Christum ad Theodosium post medium. Ex edit. P. Nicolai.. 14 Vel rursus Geometer, ut supra. Ex edit. P. Nicolai.

« PreviousContinue »