Page images
PDF
EPUB

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit ! Nescio quid certe est; et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt ? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

ECLOGA IX."

LYCIDAS, MORIS.

L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in

urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod nunquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret haec mea sunt : veteres migrate coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus hoedos.

L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

5

Usque ad aquam, et veteres jam fracta cacumina, fagos, Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras ; et fama fuit; sed carmina tantum

10

a This Eclogue is a dialogue between two Shepherds, Lycidas and Moeris, who are supposed to meet on the road to Mantua, and discourse concerning the violence of the soldiers, to whom the neighbouring lands had been given. Virgil is here supposed to describe his own farm, and, under the feigned name of Menalcas, to speak of himself.

Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.b
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix:
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

15

L. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu tua nobis

Paene simul tecum solatia rapta, Menalca !

Quis caneret nympas ? quis humum florentibus herbis
Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra ?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

Cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras ?

[ocr errors]

Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas; Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum, Occursare capro, cornu ferit ille, caveto."

20

25

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat : "Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae !) Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

с

L. Sic tua Cyrnaeas fugiant examina taxos;

30

b Chaonias....columbas. These were famous pigeons in the Dodonean grove, that uttered oracular responses. Epirus, which was anciently called Chaonia.

Dodona was in

Virgil therefore

uses Chaonian pigeons poetically, for pigeons in general.

c Cyrnaeas.... taxos. The island of Corsica was called Cyrnus by the Greeks, but why the Corsican yews were esteemed particularly poisonous, does not appear in any ancient author.

Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae :
Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis.
'Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

35

M. Id quidem ago, et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

Si valeam meminisse; neque est ignoble carmen.

Huc ades, o Galatea; quis est num ludus in undis ?
Hic ver purpureum; varios hic flumina circum
Fundit humus flores; hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites.
Huc ades: insani feriant sine litora fluctus."

L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram, numeros memini, si verba tenerem.

d

40

45

M. "Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum ;

d Daphnis seems to be intended only as a fictitious name for some favourite shepherd.

e Dione was a sea-nymph, the daughter of Oceanus and Tethys, and the mother of Venus and Jupiter. Venus was the mother of Enaeus, who was the father of Ascanius or Julius; from whom

f A remarkable star or comet appeared for seven days together, after the death of Julius Cæsar, which was thought to be a sign, that his soul was received into heaven. Astrum properly signifies a constellation, or a number of stars placed in a certain order.; but

Astrum, quo segetes gauderent frugibus; et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, pyros; carpent tua poma nepotes."
Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles :
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerin
Jam fugit ipsa lupi Moerin videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

L. Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor; et omnes,
Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum
Incipit apparere Bianoris : hic, ubi derisas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic hoedos depone; tamen veniemus in urbem.h
Aut, si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,

52

55

60

the Julian family derived their descent. Julius Cæsar therefore being of this race, he is here called Dionaean Cæsari, as Æneas calls Venus his Dionaean mother, at the beginning of the third Æneid.

Virgil uses the word here, to denote a single star, by way of preeminence.

g Bianor, surnamed Ocnus, son of the river Tiber, by the prophetess Manto, daughter of Tiresias, is said to have fortified Mantua, and to have given it the name of his mother.

h Urbem. Mantua.

« PreviousContinue »