Page images
PDF
EPUB

5

fermentato usum in caena, quam azymo: Cum proprio nomine azymus Ebraeis dicatur, Ugot Mazot, placentae subcineritiae. Apostoli pane communi usi sunt, et panis faciunt mentionem, I. Cor. 10. 11. Acto. 2. 4. 20. 26.

Apostolus dicit digne et indigne manducantem panem manducare : qui ederit panem hunc indigne; non dicit corpus edi corporali ore, sed panem indigne: Sicut autem justi panem edunt corporaliter in caena, spiritualiter carnem Christi in promissione spiritus electorum, per fidem manducant: Ita impii tantum signum, panem vorant ore carnali, non 10 corpus Christi, I. Cor. 11.

Errant, qui panem nudum, vacuum signum vocant, cum sit verum et infallibile, praesens exhibitionis Symbolum, praesentis signati, id est, gratiae Dei, iusticiae, panis vivi, meriti Christi, carnis Christi in promissione, quae omnia Spiritus Sanctus offert realiter, praesentialiter, et 15 exhibet omnibus electorum per fidem, carnem, id est, beneficia coelestia in carne Christi parta, Joa. 6. I. Cor. 10.

Quaeritur hic, an haec verba: Hoc est corpus meum, et hic est sanguis Novi Testamenti elementis vel ad elementa, panem et vinum dicantur, aut Apostolis et auditoribus?

20 Respondeo: Haec omnia verba instituentia Sacramentum de elementis dicuntur ad Apostolos .

Quaeritur et hoc: An caena debeat esse privata, et privatim sumenda? quod ad singulorum applicationem et sumtionem attinet, sicut circumcisio, Baptismus, privatim a quolibet in sua persona sumitur, ita et caena. 25 Nam signata, gratia Dei, Christi meritum, promissio, per fidem a singulis singillatim propria fide applicari debent, ita et Sacramenta. Justus enim fide sua vivet. Edite, bibite ex hoc omnes, et biberunt, comederunt; qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, vivet: Baptizetur unusquisque vestrum in poenitentiam. Joan 6. Act. 2. 3.

30

Sed quod attinet ad mysterium caenae, et significationem communem, communiter distribuenda et sumenda est in coetu

Quaeritur, an panem Christus benedixerit, vel Patrem?

Respondeo: Elementa quidem communia et prophana ex pane et vino civili, fecit Sacramentum, et elementa manente natura, forma panis, 35 officium, conditio et finis in Sacramenti usum conversa et mutata sunt. Benedictio igitur duplex est: Altera est solennis Sacramentorum institutio, legitima caenae distributio et sumtio cum benedictione, id est, cum gratiarum actione, secundum Christi instituBenedictio altera est gratiarum actio, Dei celebratio Christus ergo in coena non panem benedixit, sed

tionem . .

40 et invocatio.

Patrem

Quaeritur et hoc: An Sacramenta gratiam et Remissionem peccatorum conferant, et dent?

Respondeo: Fatuum est docere Sacramenta dare gratiam, Rem[issionem] 45 Peccatorum] et in Sacramentis includi corpus et sanguinem Christi et gratiam, Rem: Pec:

[ocr errors]

Quaeritur hic et hoc: quo genere vestium distribuenda sit, in altari, vel mensa?

[ocr errors]

Caena domini in honesto loco, in coetu sanc50 torum distribuenda est: quo nomine appelletur, et cuius materiae sit,

lapis vel lignum, locus de quo distribuitur, nihil refert: Arae tamen nomen quod est sacrificij subiectum et sacrificio copulatum, scriptura teste, Exod. 27. prorsus cum forma et fine Levitico abesse et tolli oportet. Veste communi, honesta utendum est, quibus inter homines, extra sacram actionem utimur, et fugiendae sunt vestes Aaronicae, et Papisti- 5

[merged small][ocr errors]

De resurrectione omnium. Etsi animarum resurrectio, seu electio, vocatio, iustificatio et glorificatio electorum tantum est

tamen carnis resurrectio communis et omnium est, piorum et vasorum irae, virorum et mulierum

[ocr errors]

De anima mulierum. Docemus mulieres habere corpus et animam propriam, nec in viros conversuras

[ocr errors]

10

22.

Das Bekenntnis der Böhmischen Brüder

von 1609.

15

Religionis christianae eiusque doctrinae Summa

quae a presbyteris et ministris, in florentissimo Bohemiae regno et marchionatu Moraviae antiquitus unanimiter docetur et propagatur: Primo quidem Sereniss. Majest. Regiae; dehinc vero universis et singulis piis et 20 orthodoxis, ingenue candideque in sequentibus articulis exposita.

I. De Sacra Scriptura.

1. Sacra scriptura quid sit, et quae ejus auctoritas? Omnium primo Ministri Ecclesiarum nostrarum unanimiter docent, Scripturam 25 sacram, hoc est, libros veteris ac novi testamenti, quos perpetuus Ecclesiae consensus pro Canone et Regula religionis Christianae, omnibus temporibus, agnovit et recepit: veros, certos et fide dignissimos esse: quibus humana quaevis scripta longe cedere, nec cum illis, utpote divinis, in comparationem venire, ulla ratione conveniat.

30

2. Quae hujus auctoritatis causae? Prima. Ac hujus quidem rei causa prima est: quod haec sola aeternum illum ac veracem Deum authorem habeat, qui eam sacro sancto Spiritu suo inspiravit, per os Prophetarum ac Apostolorum dictavit et promulgavit: ac per eosdem tanquam fidelissimos amanuenses monumentis consignavit; testimoniis 35 denique et miraculis coelestibus confirmavit: Qui idem Spiritus veritati

ipsius in cordibus nostris testimonium perhibet, sensum ipsius genuinum pro suo beneplacito in Ecclesia aperit; excitans in eum finem fideles et idoneos doctores, tanquam electa gloriae suae instrumenta. Qua de re

ait Propheta: Spiritus Domini locutus est per me, et eloquium eius fuit 5 in lingua mea. Petrus vero, Non enim, inquit, libitu hominis allata est Prophetia, sed acti a Spiritu Sancto loquuti sunt sancti Dei homines.

Paulus etiam: Tota Scriptura divinitus est inspirata, et utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in justitia. Dominus autem ipse: Scrutamini scripturas. Et rursum, 10 Erratis nescientes scripturas et potentiam Dei. Alio loco denique : Aperuit mentes discipulorum, ut intelligerent Scripturas.

Secunda. Deinde vero, ideo sacra Scriptura humanis quibusvis scriptis praeponderat, et majorem prae illis fidem meretur, quod nobis de Dei erga nos revelata voluntate, verissima et certissima testimonia 15 suppeditet, eamque nobis manifestam faciat.

Sine Scriptura enim, nemo unquam, nec Dei salutarem cognitionem consequi, nec fidem adipisci, nec aditum sibi ad Deum patefacere potuit: quippe cum hac sola, quibuscunque Ecclesia in ordinario fidei et salutis ministerio publice privatimque sive ad doctrinam, sive ad externam 20 disciplinam opus habet, tanquam in eximio Spiritus sancti paedagogeo, plene et sufficienter continentur. Nec verius angelus de coelo afferre quicquam si velit, possit. Nec etiam si quid ab hac diversum afferat, fidem ullam aliquo modo promereatur

3. De sacra Scriptura convenienter sentire, quam sit utile. Porro 25 haec talis de sacra Scriptura fides et persuasio, quod videlicet a Deo sit inspirata, et voluntatem ipsius sufficienter manifestam nobis faciat, principium est et fundamentum religionis Christianae.

Quapropter etiam, ut omnes et singuli scripturam sacram magnifaciant; illi per omnia assentiantur; ex illius assidua lectione doctrinam 30 salutarem depromant; illam denique fidei, et operum normam infallibilem, ut sibi proponant, dignissimum esse censetur.

Maxime vero praepositi Ecclesiis, debent Scripturas noctes diesque legere; earum sensum verum indagare et tenere; et studio ferventissimo, quo ad eius fieri potest, assidue easdem meditari. . . . . In his, quae aperte 35 in Scriptura sunt posita, inveniuntur illa omnia, quae continent fidem, moresque vivendi, spem scilicet atque charitatem.

4. Scriptura vernaculo sermone in Ecclesia legi debet. Hinc igitur more recepto in nostris fit Ecclesiis, ut Scriptura sacra, linguâ illâ, quae vernacula est, et ab omnibus auditoribus intelligi potest, praelegatur; 40 maxime vero particulae illae Evangeliorum et Epistolarum, quae antiquitus statis festorum diebus sunt deputatae. Unde etiam secundum Apostolicum praeceptum doctrinas, commonefactiones, objurgationes, consolationes, aliaque id genus salutis nostrae adminicula, prout tempus et necessitas incidens postulat, concionatores nostri desumere solent. 45 5. Patrum scripta quo loco facienda. Scripta vero antiquorum doctorum, eorum praecipue, qui in primitiva vixerunt Ecclesia, etsi perutilia esse, ac magno quodam honore digna deputant, iisque prout tempora et res postulant, ipsi quoque utuntur: eatenus tamen id sibi faciendum permittunt, quatenus non repugnant Scripturae sacrae, nec ab 50 ea dissentiunt. Imo quatenus viri illi sancti, ea quae asserunt, eviden

tibus Scripturarum testimoniis, et Apostolicarum Ecclesiarum exemplis comprobant: nec ab harmonia illa, antiquioris et purioris Ecclesiae, unguem latum abeunt.

Et profecto illi quoque ipsi sic sibi credi, nec alio loco scripta sua haberi voluerunt, illud caventes diligenter, ne ipsis plusquam humanis 5 tribueretur

II. De Catechesi.

1. Catechesis quid, et quae ejus partes? Catechesin deinde Ministri Ecclesiarum nostrarum docent, illam nimirum Christianam, simplicem, antiquam, Ecclesiae Catholicae perpetuam doctrinam, summatim ex verbo 10 Dei collectam. Quam jure optimo, nucleum, et clavem sacrae Scripturae ipsi appellare solent.

Huius autem haec fere capita recensentur.

I. Lex Dei sive Decalogus.

II. Fidei Apostolicae symbolum, duodecim capitibus comprehensum, 15 quod a Niceno aliisque Oecumenicis conciliis, tum etiam ab Athanasio perspicue explicatum est.

III. Oratio Dominica.

IV. Doctrina de mediis externis et vero eorundem intellectu: puta
de verbo Dei, potestate Ecclesiae, et Sacramentis a Christo 20
Jesu institutis.

2. Catechesis omnium dictorum et scriptorum norma sive νñoтúлwσLS. Hanc autem Catechesin, quae, uti diximus, summaria est doctrinae Christianae comprehensio, omnium suorum dictorum et scriptorum certissimam regulam, et unicam cynosuram concionatores nostri statuunt. 25 Omni cura et sedulitate id agentes, ut suos auditores plena veritate hujusmodi tyrociniorum penitus imbuant, eaque animis, et vitae ipsorum, quantum fieri potest, imprimant. Quod in hunc fere modum faciunt. Primo monentur universi, ut sciant, obstrictos se esse ad internam et externam obedientiam legi divinae praestandam. Quo nimirum sancta 30 Dei mandata corde et opere efficere conentur, Deum supra omnia, proximum vero ut se ipsos diligendo.

Deinde, ut fidei Christianae capita non solum recte teneant; sed etiam firmiter illis in cordibus suis assentiantur; utque omnia quae his continentur corde credant, ore confiteantur, et vitâ honestâ ac piâ, prout 35 Christianos decet, exprimant.

Itaque et in concionibus suis sic versantur nostri concionatores, ut sincerum doctrinae intellectum, omniaque salutis nostrae mysteria, cum collectim toto symbolo, tum separatim singulis capitibus comprehensa explicent, aperiant, scripturis confirment, lucem omnibus ex iisdem, modo 40 strictius, modo latius afferentes.

Insuper etiam recepto ab Apostolis more faciunt, ut non tantum adultae aetatis homines, set etiam parvulos erudiant: quo videlicet statim ab aetate ineunte doctrina hac imbuantur, et verae religionis Christianae gustus ipsis propinetur.

Itaque in eum finem, et conventus peculiares, quibus pueri in Catechesi sese exerceant, haberi solent, et parentes, iique quos proparentes sive susceptores vocamus, serio urgentur, ut suos liberos sedulo ac

45

diligenter ista doceant, in timore et disciplina Domini eos enutriant, pro ipsis et universa Christiana juventute Deo indesinenter supplicantes. Praecipue vero Neophytos et Catechumenos, priusquam ipsis legitimum jus mensae Domini conferatur, omni diligentia in Catechesi erudire 5 solent: ac per eandem ad poenitentiam salutarem et fidem vivam ac efficacem viam ipsis ostendere.

Quin imo monentur universi, ut coelesti hac scientia abundantes, prout cujusque status et conditio postulat, sanctam, piam et inculpatam vitam instituant: atque ita cum nomen Dei sanctificent, tum doctrinae 10 quam profitentur plurimum concilient honestatis et ornamenti.

Postea in hac Catechesi omnes promiscue docentur, ut unum illum verum Deum, per nomen Domini nostri Jesu Christi certâ fiduciâ invocare discant. Utque non tantum pro se suisque, sed etiam pro universa quacunque patet Republica Christiana vota precesque libenter 15 suscipiant; ac in ea, pro illis, quos Deus, tam Ecclesiasticâ, quam Politicâ exornavit potestate; maxime vero pro sacra Caesarea Majestate, serenissimo Rege Domino nostro clementissimo, omnibus denique haeredibus, liberis, Consiliariis Regiae vestrae Majestatis; illud unice in votis habentes, ut benignissimus Deus vestrae Regiae, et sacrae Caesareae 20 Majestati tranquillum, felix, ac diuturnum Imperium concedere dignetur, et simul largiatur propensam voluntatem, paternum cor et affectum, erga omnes eos, qui sincera fidelitate, et verâ subjectione vestrae Regiae Majestati servientes, sunt simul veri cultores, et adoratores Dei illius, qui est trinus in unitate, et unus in Trinitate, in secula seculorum 25 benedictus. Et, ut in pauca res conferatur, pro extraneis et domesticis, amicis et inimicis, vere ac serio orare omnes suos auditores docent, Christi et Apostolorum doctrinae, adeoque exemplis primitivae Ecclesiae insistentes. In quem etiam finem, ut homines coetus divinos frequentent, ibidemque intente ac diligenter orare discant, authores ac hortatores 30 ipsis existunt.

Postremo in hac doctrinae parte explicant verum et genuinum sensum eorum omnium, quae Christus tanquam media ad salutem nostram ordinavit; qualia sunt: Verbum Dei, potestas clavium, et doctrina Sacramentorum: quod in hoc libello etiam, quo rationem fidei suae explicant, 35 suo loco et ordine apparebit evidenter.

3. Quomodo habenda ea, quae Catechesi sunt contraria. E contra vero, quicquid Catholicae huic Christianaeque Catechesi repugnat, illud omne simul et semel improbant et rejiciunt, firmis Scripturarum argumentis eadem convellentes, utque sibi populus ab istis caveat, quantum 40 Deus pro sua gratia largitur, praemonentes.

III.

De unitate essentiae divinae et tribus in
eadem personis.

1. In Scripturis S. principalis articulus est Dei cognitio. Ex hoc Scripturae sacrae doctrinaeque Catecheticae fonte, retento sincero intellectu, 45 et mente Spiritus sancti, corde credendum, et ore confitendum docent: sacrosanctam Trinitatem, Patrem videlicet, Filium et Spiritum sanctum, tres esse distinctas, et incommunicabiles Personas, essentiâ autem unicum, verum, solum, aeternum, summum, omnipotentem, et infinitum Deum,

« PreviousContinue »