Page images
PDF
EPUB

2

abhinc annos, scripta non pauca hominum nefariorum, qui dogma fidei nostræ kupiάtatov, in quo certe Christianismi cardo vertitur, (de Filio nempe Dei, ante omnia sæcula ex ipso Deo Patre nato, vero Deo de Deo vero, per quem omnia condita fuere, nostræ salutis causa incarnato, homineque facto,) labefactare atque evertere omni ope adnisi sunt; eorum aliis Arianam, aliis vero Samosatenianam blasphemiam impudentur propugnantibus. De quibus non injuria dicam, quod de scriptis Lælii Socini, Francisci Davidis, Blandratæ, aliorumque ejusdem farinæ hæreticorum sui sæculi, pronuntiavit vir magnus, Hieronymus Zanchius. b Legi, quanquam 66 magno cum stomacho, novorum Arianorum et Pho"tinianorum inepta deliria. Atque hoc possum "affirmare, in horum scriptis nihil a me lectum fu"isse, quod aliquid saltem habeat acuminis; sicut "multa habuerunt veterum hæreticorum libri. Om"nia enim sunt vel vetus κρáμßŋ centies repetita, vel "novæ ineptiæ." His tamen, (ne vani scil. homines triumphum agerent, infirmique ipsorum qualibuscunque strophis a catholica veritate seducerentur,) editis ex adverso scriptis, occurrerunt viri quidam e nostratibus pii atque eruditi, qui eo certe nomine a bonis omnibus gratiam ac laudem meruerunt.

Inter hæc vero emersere nonnulli, qui se mediatores scilicet, pacisque sequestros in hac controversia interponere, partesque inter se longe disjunctissimas,

b In Epist. Dedicat. librorum de tribus Elohim.

maximeque diversas, ecclesiam nempe catholicam atque hæreticos, hoc est, Christum et Belial, conciliare et conjungere aggressi sunt. Hi homines, cum veritatem articuli de coessentiali Dei Filio cum catholicis se tenere atque credere profiteantur, (utinam sincere!) ejusdem tamen necessitatem minime agnoscunt; rati scilicet, ad salutem sufficere, si in Jesum Christum, Filium Dei, humani generis Salvatorem, quoquo modo credatur; neque multum referre, merum ipsum hominem aut creaturam esse, gratia tantum atque adoptione Deum factum atque ad divinos honores evectum, an vero verum, hoc est, natura Deum existimes. Atque hanc suam sententiam tuentur iisdem fere argumentis, quibus Episcopius utitur, quæque ille a Socino mutuatus est. Vociferantur, Patres Nicænos primum Tò óμoovσov Filii sancivisse, atque in diversum sentientes anathema temere denuntiasse; primitivam vero ecclesiam longe mitiorem fuisse, atque, ut tenerrimam scil. matrem decuit, in gremio suo fovisse etiam eos, qui Christum Servatorem suum natura non nisi ψιλὸν ἄνθρωπον crediderunt; quod ex symbolo, Apostolorum dicto, atque ex celebri loco Justini Martyris, in Dialogo cum Tryphone, probatum eunt. Hæc nimirum in eorum scriptis utramque fere paginam faciunt. Sed quam frustra hæc ab ipsis afferantur, in sequenti tractatu clare ostensum est.

Cæterum assertio Episcopii, cui isti, ut videtur, temere fidem habuerunt, quamque nos refutandam suscepimus, ejusmodi est, ut qui ipsam affirmare au

sus fuit, vel primævorum Patrum scripta veteremque historiam ecclesiasticam vix a limine salutasse, vel certe contra suam ipsius conscientiam scripsisse, judicandus sit. Posterius illud de Episcopio credere vetat charitas, longeque a me abest, ut ipse credam. Anne igitur in veteris ecclesiæ monumentis minus versatus fuit? ne sic quidem magnæ temeritatis notam effugiet, qui de primitivæ ecclesiæ sententia, sibi minus explorata, præsertim in re tanti momenti, tam fidenter pronuntiaverit; adeoque consequenter optimorum sæculorum doctoribus, episcopis, confessoribus, martyribus gravissimam imposuerit contumeliam; quasi scilicet in tutando capite religionis Christianæ omnium maximo tepidi, imo prorsus frigidi fuissent, Verum ita profecto res est. Vir sane magni ingenii, atque in multis non vulgariter doctus, veterum Patrum ac doctorum scripta parum vel consuluit vel curavit, imo plane contempsit. Audi ipsum Wadingo Jesuitæ, Patres et concilia falso crepanti, respondentem, sensumque mentis suæ libere aperientem his verbis a; "Dicam hic semel quod "sentio. Nunquam me compinges in pistrinum "istud, mi Wadinge. Ego ex isto mustaceo lau"reolam non quæro; nec invideo multæ lectionis et "capacis memoriæ gloriam iis, quibus lubet in isto "conciliorum ac Patrum oceano semper errare ac "fluctuare, in eoque otium et industriam suam om"nem occupare. Non enim tanti facio, cujus me

a Resp. ad Epist. Wading. de Cultu Imag. c. 1. [vol. I. p. 132.]

"pœnitere aliquando potest." Scilicet in laudabile studium sedulamque lectionem veterum Patrum et conciliorum incumbere, ipsi est, in mustaceo laureolam quærere, hoc est, (ut Erasmus adagium exponit,) ex frivolo negotio captare famam haud præclaram, neque magnificam; illud ipsi nihil aliud est, quam oleum atque operam perdere, atque id agere, cujus te aliquando pœniteat. Et mox ibidem, postquam scriptis sanctorum Patrum (quibus vel Patrum nomen ac titulum ipsis vulgo tributum sibi displicuisse profitetur) authoritatem atque existimationem pene omnem ratiunculis quibusdam suis adimere conatus fuisset, ita demum concludit; "Hæc causa "est, cur in iis" (Patrum scil. scriptis) "operam magnam non ponam."

66

Quam vellem autem, Patres saltem ac scriptores trium primorum sæculorum hic excepisset! Iis certe legendis si plus temporis atque studii impendisset, operam navasset neque sibi, neque ecclesiæ Christi pœnitendam. Nunquam Arianorum ac Socinistarum patrocinium eatenus suscepisset, ut ipsorum de persona Servatoris nostri doctrinam, sub obtentu auctoritatis ac sententiæ primævarum ecclesiarum, ut erroneam fortasse quidem, sed minime hæreticam excusaret, quam ecclesiæ illæ omnes, ut hæresim perniciosissimam ac lavaтnpopov, consentiente calculo ac judicio damnaverunt.

Hoc satis, opinor, abundeque demonstratum habes in ea, quam nunc tibi exhibemus, dissertatione ; quæ quidem pro coronide ad Defensionem Fidei Ni

3

cœnæ, ante aliquot annos a me editam, haberi potest. Sicuti enim eo in opere symbolum ipsum Nicænum ab hæreticorum calumniis vindicavimus, doctrinamque in eo traditam fidei ecclesiæ catholicæ trium primorum sæculorum plane consonam esse, fuse atque evidenter ostendimus; (nemine ex sanctæ synodi adversariis quicquam adhuc, quod sciam, reponente;) sic in hoc opusculo άvaleμatioμòv, symbolo isti annexum, tuemur ac defendimus. Hinc enim clare elucet, Patres Nicænos convenienter sententiæ primarum ecclesiarum, quæ inde ab ipsis usque apostolorum temporibus fuerunt, suam fidei confessionem hoc anathemate sancivisse; τοὺς δὲ λέγοντας, ἦν πότε, ὅτε οὐκ ἦν, καὶ πρὶν γεννηθῆναι οὐκ ἦν, καὶ ἐξ οὐκ ὄντων ἐγένετο, ἢ ἐξ ἑτέρας ὑποστάσεως ἢ οὐσίας φάσκοντας εἶναι, ἢ κτιστὸν, ἢ τρεπτὸν, ἢ ἀλλοιωτὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, τούτους ἀναθεματίζει ἡ καθολικὴ καὶ ἀποστολικὴ ἐκκλησία. i. e. “ Eos au"tem qui dicunt, Erat, quando non erat, et Priusquam nasceretur non erat, aut Ex non existentibus

66

66

66

66

ava

factus est, vel ex alia hypostasi sive substantia, vel creatum, aut convertibilem, aut alterabilem dicen"tes Dei Filium, hos anathemate ferit catholica et apostolica ecclesia." Hoc judicium ecclesiæ Christi universalis, omnium temporum, reverebuntur certe pii ac sobrii omnes, adeoque ab ȧpvoilé Samosatenianorum simul et Arianorum hæresi cavebunt sibi, totoque animo abhorrebunt. Quod ut tu quoque facias, lector, (quisquis es,) te serio hortor, ac valere jubeo.

« PreviousContinue »