veterum scripta pro catholica fide citasse, quæ, si in dubium vocarentur, non prius vere esse authorum, quorum nomina præ se ferunt, solidis argumentis probaverim. Plurimos fuisse celebres in ecclesia doctores et episcopos, præter eos quos citavi, si Eusebius sileret, quis dubitat? Verum quid hoc pro D. Cl. suisque facit? scil. voluit ut lector suspicaretur illos omnes, vel saltem eorum plurimos, cum Unitariis in quæstione de persona Christi omnino sensisse, quò nihil falsius est. Probavi in disputatione contra Zuickerum, catholicam de Christo sententiam in ecclesia Hierosolymitana, omnium aliarum matre, ab ipsis apostolis usque ad Adriani tempora, a quo dispersa fuit, viguisse. Probavi per testes exceptione majores, Hegesippum nempe et Irenæum, eandem doctrinam in aliis omnibus ecclesiis, ab initio usque ad sua tempora, continua traditione descendisse. Pergit vero D. Cl. " Atque idem," inquit, " Eusebius " mentionem facit multorum Unitariorum, qui pro 66 piores erant apostolis, et gloriabantur de apostolis "et apostolorum successoribus, tanquam suis (maxi"mam partem) ante Victorem.Et quod magni habebantur philosophi et mathematici, quorum no"mina ab eo memorata sunt, Aquila, Symmachus, "Theodotion, Artemon, Paulus Samosatenus, Nata"lis, Beryllus, Theodotus, Asclepiodotus, Hermophilus, Apollonides, &c." 66 31. Certe nisi omnem pudorem excussisset D. Cl. nunquam infamia hæc nomina sanctis ecclesiæ catholicæ doctoribus et martyribus, quorum scripta ego citavi, opponere ausus fuerit. Nonnulli eorum a Christiana fide ad Judaismum desciverunt. Reliqui perditissimi hæretici fuere, exceptis Natali et Beryllo, qui licet ipsi quidem per aliquod tempus apmoíleov hæresim amplexi sint, tamen ambo ad ecclesiæ catholicæ communionem rediere, in eaque mortui sunt. Reliqui, inquam, omnes, ut hæretici, ab ecclesia universa damnati fuere. Supra dixerat D. Cl. se optare ut anima sua sit cum melioribus theologis, quam sunt Trinitarii. Hine vero sunt meliores illi theologi? Deus misereatur hominis. 66 32. Sic demum tractatum suum finit D. Cl. "Jam "tandem, ut concludam, si concederemus D. B. ejus "testimonia validissima esse, nobis, qui novimus "mysterium grandis apostasiæ, non esset satisfac"tum; quin a Patribus Antenicenis ad apostolos provocaremus." Quomodo D. Cl. ejusque in Anglia socii apostolos et N. T. Scripturas appellaverint, nobis nimis notum est. Sacræ Scripturæ loca omni luce clariora, a nobis pro catholica fide allata, vel intolerandum in modum torquent, vel eorum authoritatem in dubium vocant, aut etiam prorsus rejiciunt. Poteram quod dico confirmare exemplis quæ piis omnibus horrorem incutiant. Sed claudam has Animadversiones meas seria admonitione ad lectores, inprimis vero ad SS. theologiæ candidatos, verbis S. apostoli Petri concepta, 2 Epist. cap. ultimo in ipso fine; Vos igitur, dilecti, præmoniti cavete, ne et vos etiam, impiorum errore seducti, a firmitate vestra excidatis. Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi sit gloria nunc et in secula seculorum. Amen. FINIS. INDEX PATRUM ALIORUMQUE SCRIPTORUM, QUORUM OPERA IN VOL. V. ET VI. HUJUS EDITIONIS CITANTUR. AMBROSIUS Mediolanensis, A. D. 374. Ed. Benedict. Paris. Sinaita, A. D. 561. Gretseri, Ingolstadii, 1606. 4to. Arnobius Afer, A. D. 303. Lug. Bat. 1651. 4to. V. 461–3. 546. Athanasius Alexandrinus, A. D. 326. Ed. Benedict. Paris. 1698. Athenagoras Atheniensis, A. D. 177. ad calcem Just. Mart. V. 59. Augustinus Hipponensis, A. D. 396. Ed. Benedict. Paris. 1679 Basilius, A. D. 370. Ed. Benedict. Paris. 1721-30. 3 vol. fol. Caius Romanus, A. D. 210. Apud Routh. Reliq. Sacr. vol. II. Cassianus Scytha, A. D. 436. Gazæi, Atrebati, 1628. fol. V. 215. Chrysostomus Constantinopolitanus, A. D. 398. Ed. Benedict. Romanus, A. D. 96. Inter Patres Apostol. Cote- Concilium Antiochenum, A. D. 269. Apud Routh. Rel. Sacr. Cyprianus Carthaginiensis, A. D. 248. Ed. Benedict. Paris. 1726. Cyrillus Alexandrinus, A. D. 412. Auberti, Paris. 1638. 6 vol. fol. Hierosolymitanus, A. D. 350. Touttei, Paris. 1720. Damascenus, A. D. 730. Lequien. Paris. 1712. 2 vol. fol. V. 691. Dionysius Alexandrinus, A. D. 247. Simonis de Magistris, Romæ, Romanus, A. D. 259. Apud Routh. Rel. Sacr. vol. III. Evagrius Antiochenus, A. D. 594. Inter Scriptores Eccles. Read- Eusebius Cæsareensis, A. D. 315. Inter Scriptores Eccles. Read- Euthymius Zigabenus Constantinopolitanus, A. D. 1116. In Bib- Facundus Hermianensis, A. D. 540. Sirmondi, Paris. 1679. fol. Fulgentius Afer, A. D. 507. Desprez, Paris. 1684. 4to. V. 25. Gelasius Cyzicenus, A. D. 476. Balforei, Paris. 1599. 4to. et inter Gennadius Massiliensis, A. D. 495. Elmenhorstii, Hamburgi. Gregorius M. Papa, A. D. 590. Ed. Benedict. Paris. 1705. 4 vol. Nazianzenus, A. D. 370. Ed. Benedict. Paris. 1778. - Nyssenus, A. D. 370. Paris. 1638. 3 vol. fol. V. 215. Neocæsareensis, A. D. 254. Paris. 1622. et apud Greg. Hermas, A. D. 100. Inter Patres Apostol. Cotelerii, vol. I. p. 75: Idacius Clarus, A. D. 385. In Bibliothecis Patrum. V. 215. lerii. vol. II. p. 11. V. 54. 112. 113. 114. 122. 127. 132. 149. Isidorus Hispalensis, A. D. 595. Du Breul, Col. Agrip. 1617. Pelusiota, A. D. 412. Schotti, &c. Paris. 1638. fol. V. 414. |