Page images
PDF
EPUB

Kaτà púσ, secundum naturam atque essentiam suam; quæ sola Filii æqualitas a catholicis asseritur. Vide Def. Fid. Nic. IV. 2.

ANIMADVERSIONES IN TRACTATUM IPSUM.

6. In examine præfationis nervum incidi præcipuum tractatus sequentis, occurrendo scilicet objectioni, quæ apud Antenicenismi authorem utramque fere paginam facit, quamque testimoniis Antenicanorum doctorum de Filii τῷ ὁμοουσίῳ ac τῷ συναΐδιῳ α me productis veluti Gorgonis caput ubique opponit. Objectionem apertius tradit Antenic. p. 100. his verbis: "Si concederem doctissimo viro D. B. utrumque tum τὸ ὁμοούσιον, tum τὸ συναΐδιον, quamvis id quidem satisfecerit titulo libri ejus et defensioni "concilii, (forte plusquam satis quoad ovvaidov,) non "tamen D. B. partibus suis satisfecisse censendus "esset; nam quicquid titulus libri præ se fert, ma"nifestum est D. B. ubique tela sua dirigere adver

66

66

66

sus Unitarios, quatenus negant Christum esse sum"mum Deum, et eandem numero essentiam habere "cum Patre; quæ nisi crederet D. B. etiam et ipse "ab Autotheis et aliis catholicis hæreticus audiret;

66

quemadmodum a zelotis quibusdam audire possit "Semiarianus, qui nempe nullam ne minimam inter

66

personas inferioritatem vel minoritatem, ab ordine, "ullo respectu inferri credunt." Quomodo veteres catholici doctores (quibuscum ego sentio) Deum Patrem summum Deum diakρitikës dixerunt, salva Filii Dei vera divinitate; quam unionem personarum in SS. Trinitate crediderunt, clare et luculenter ostendi.

Ab Autotheis, quos vocat, me nihil metuere satis manifestum est ex eo, quod yʊμvỹ kepaλỹ eos oppugnavi, Def. Fid. Nic. IV. 1. §. 7, 8. [p. 695, &c.] Neque zelotas moror, quæ de iis, quæ non intelligunt, temere pronunciare solent. Veritatem præ omnibus semper amavi, animoque sincero, ab affectibus libero, quæsivi, (atque uti spero per Dei gratiam inveni,) non in scholasticorum labyrinthis, neque in neotericorum systematibus, (quanquam neque horum, neque illorum lucubrationes unquam prorsus contempsi, sed cum fructu eas legi posse semper existimavi,) sed in sacris literis secundum ecclesiastici et catholici sensus normam, ut cum Vincentio Lirin.a loquar, intellectis. Sed de his Kaтakóρws.

7. Authoris hujus fraudes, technas, et strophas omnes detegere longum esset. Præcipuas quasdam breviter notabimus. Distinctionem excogitavit de sensu verborum intenso et remisso; eamque adhibet ad illustriora quædam veterum testimonia a me producta eludendum. Sic e. g. ad insignem Clementis Alexandrini locum Protrept. p. 68.b O beños λóyos, ö φανερώτατος ὄντως Θεὸς, ὁ τῷ δεσπότῃ τῶν ὅλων ἐξισωθεὶς, ὅτι ἦν υἱὸς αὐτοῦ, καὶ ὁ λόγος ἦν ἐν τῷ Θεῷ. i. e. “ Verbum divinum, qui est manifestissimus verus Deus, qui "est universorum Domino exæquatus ; quoniam erat ejus Filius, et Verbum erat in Deo." "Vis," in

66

66

66

66

66

quit," argumenti sita est in hoc verbo, obeis exæquatus." Deinde respondet, p. 94. " Primum in genere, nullam esse necessitatem ut intelligatur " omnibus numeris absoluta æqualitas, nempe in "sensu intenso, cujusmodi dogma Athanasianum requirit." Cæterum quid vult sophista in verbis

[ocr errors]

a Hæres. c. 2.

b [c. 10. p. 86.]

illis," omnibus numeris absoluta æqualitas?" Vultne æqualitatem etiam respectu originis? verum æqualitatem ejusmodi dogma Athanasianum non requirit. Neque enim Athanasius, neque alius quispiam veterum ex Dei Patris, qua Pater est, atque origo ac fons divinitatis, unquam negavit. Inepte igitur in proxime sequenti pagina ad hoc Clementis testimonium respondet, “Clemens pyros distinguit Tov

66

λόγον a Patre, quasi τῷ δεσπότῃ τῶν ὅλων quæ verba "Patri x et prærogativam asserunt, fatente D. B. "i. e. inquam ego, Filium non esse summum Deum." Agit Clemens de æqualitate naturæ, quam absolutam esse manifeste docet. Ait enim Tov λoyov esse "manifestissime Deum verum." Nunquid hæc quoque verba sensu remisso intelligi possunt? quibus, quæso, verbis potuit Clemens "sensum intensum" significantius exprimere? Probat vero Clemens Tov Xóyou manifestissime Deum verum esse, ex eo quod Filius Dei sit, et in Deo existat. Cujus rationis vis manifesta in eo sita est, quod omnis Filius ejusdem est naturæ atque essentiæ cum Patre suo; quodque quicquid in ipso Deo existit, ut Deus ipse sit necesse est. Quid vero sibi vult D. Clerke, cum ibidem hæc verba mox addit, p. 94 ? "Deinde D. B. non ac"cipit ab authoribus, sed vel in patrocinium causæ

66

66

66

suæ, vel per necessitatem adactus ad eos affert, quod hæc æqualitas intelligenda est, respectu non • personæ sed naturæ divinæ, distinctione diu post "illos authores denatos fabrefacta." Vultne neminem ante Clementem docuisse Filium Dei ejusdem cum Deo Patre suo naturæ esse, ac proinde respectu naturæ Deo Patri æqualem, simulque Filium Deo Patre aliquatenus inferiorem esse, nempe quatenus secunda persona est, a Deo Patre originem suam ha

bens? Atqui Patres, qui ante natum Clementem et post ipsum scripserunt, omnes utrumque illud docuisse luculenter ostendi Def. Fid. Nic. IV. 2. Quæ postea in responsione ad hunc Clementis locum subjungit, p. 95. ipsum arguunt vel impudentiæ, vel certe crassissimæ in legendo libro meo negligentiæ ; Ratio," inquit," e Clemente assignata, et a Sandio ❝ allegata, viz. quia est Filius Dei, idem probat; est “enim omnis filius, qua sic, patre suo minor; nec

66

66

[ocr errors]

gentes, ad quas scribit Clemens, rationem hanc ali"ter intelligerent; ad quam rationem Sandii D. B. "nihil respondet." Nihil falsius. Nam ad insulsam illam Sandii objectionem prolixe respondi Def. Fid. Nic. IV. 2. 4. [p. 710.]

8. Quando distinctionem illam, de sensu intenso et remisso, ad vim testimonii alicujus a me allegati frangendum cum aliquo colore adhibere non potest, ad desperatum effugium recurrit, textum authoris movendo, sine ullius excusi exemplaris aut manuscripti codicis authoritate. Sic, exempli gratia, ad illustrem illum Clementis locum, Pædag. III. 7. quem adduxi Def. Fid. Nic. II. 6. 4. [p. 245.] åvevdens γὰρ ὁ τὸν παντοκράτορα Θεὸν λόγον ἔχων, καὶ οὐδενὸς ὧν χρήζει ἀπορεῖ ποτε' κτῆσις γὰρ ὁ λόγος ἀνενδεής, καὶ εὐπορίας ἁπάσης airios i. e. "Est enim minime indigens, qui VER"BUM habet DEUM OMNIPOTENTEM, et nullo eo"rum quibus opus habet unquam eget. VERBUM "enim possessio est, cui nihil deest, et est causa om"nis copiæ." Ad hunc (inquam) Clementis locum sic respondet Antenicenismi author, p. 82. " Præcipuus locus, a D. B. de Clemente allegatus, est Pædag. III. 7. ἀνενδεής γὰρ ὁ τὸν παντοκράτορα Θεὸν λόγον exov, &c. D. B. p. 145. Est enim minime indi

66

66

66

66

"Quem locum majusculis literis a D. B. descriptum "exigua mutatio justificaret, puta si scriptum esset “ in genitivo τοῦ παντοκράτορος Θεοῦ. Et certe, nisi ' ejusmodi aliquis scribentis error admittatur, ausim "asserere, vocabulum illud, (viz. Omnipotentem,) impudenter ab aliquo impostore intrusum." Respondeo, exiguam illam textus mutationem minime ferendam esse, non modo quod nullius manuscripti codicis authoritate nititur, verum etiam quia exigua illa mutatio sensum authoris prorsus enervaret. Sensus Clementis manifestus est, eum, qui ròv λóyov habet, nulla re indigere posse, quia λóyos ille est Deus omnipotens, qui omnia pro suis facere potest, et ut Deus omnipotens omnis copiæ causa est.

9. Deinde rogat a me, idque conscientiam meam appellans, ubi alibi inveni, a veteri aliquo doctore Christum appellari nomine Dei omnipotentis? Resp. A Tertulliano eo nomine appellatur, idque in eo loco, quem ipse mox indigitat, sed non audet integrum proferre, Advers. Prax. c. 17. "Nomina Pa

tris, Deus omnipotens, Altissimus, Dominus vir"tutum, Rex Israelis, Qui est, quatenus ita Scrip"turæ docent, hæc dicimus et in Filium competisse, "et in his Filium venisse, et in his semper egisse, "et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, "inquit, Patris mea sunt. Cur non et nomina? Cum "ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et "Deum virtutum, et Regem Israelis, et Qui est, "vide ne per hæc Filius etiam demonstretur suo "JURE DEUS OMNIPOTENS, QUA SERMO DEI "OMNIPOTENTIS." Hæc Tertulliani verba Antenicænismi author impudenter pro more suo refert ad Christum, p. 83. qua" dextra Dei exaltatus est;" imo audet affirmare ex hoc ipso loco "evidenter li

« PreviousContinue »