Page images
PDF
EPUB

ethnicis, sed a viris sapientibus, qui post exilium Babylonicum in populo Dei, Judaico scilicet, floruerunt, profecta esse: quos obscuriora prophetarum vaticinia plenius ac planius enucleasse, nihil causæ est cur miremur; maxime, si divinum illud consilium altius perpendatur, quo effectum fuerit, ut appropinquantibus jam evangelii temporibus promissa ac prædictiones evangelicæ clarius elucescerent; Deo scil. volente, exorituro Soli veluti auroram quandam præmittere. Denique aperte nimis constat, oraculis istis addita post fuisse, in clariorem explicationem, et alia ab otiosis et maleferiatis quibusdam, Christianum nomen profitentibus, conficta et composita. Hoc vetus ille serpens eo consilio videtur effecisse, ut dum veris plura falsa essent intermixta, de veris etiam injiceretur dubitatio, quemadmodum recte judicavit Molinæus. Atque hæc obiter de Sibyllinis oraculis, quæ lectori non ingrata fore spero. Ad carmina tandem Orphica, adeoque ad Zuickerum redeo.

13. Atque unum tandem argumentum proferam, quo extra omnem controversiæ aleam ponitur, versus Orphicos ab Justino citatos (undecunque demum profecti sint i) neutiquam potuisse a Simoniano aliquo confingi. Quippe talia in istis carminibus de Deo, deque rerum creatione traduntur, quæ a Simoniana hæresi immane quantum distant. Etenim norunt omnes, qui Irenæum, Tertullianum, aliosque Patres de Simonianis scribentes, unquam vel primis labiis delibarunt, hæreticos istos docuisse, visibilem mundum non ab ipso Deo, neque dià toũ λóyov, sed ab inferioribus potestatibus fuisse conditum. Contra

i [Tatianus Justini discipulus carmina, quæ Orpheo attribuuntur, ab Onomacrito Atheniensi, qui Pisistratidis coætaneus fuit, conscripta esse docet. 41. p. 275.]

k

Orphicorum scriptor ubique affirmat, aspectabilem hunc mundum ipsius summi Dei opus esse, ac dià Toũ Xóyou creatum, ut videre est ex illa longa satis versuum Orphicorum TeρIKо ab Justino citata. Quin et carmina ista, quæ Zuickerus ex parte citat, quæque apud Justinum ibidem mox sequuntur, eandem tradunt doctrinam. Sic enim se habent:

i. e.

Οὐρανὸν ὁρκίζω σε Θεοῦ μεγάλου σοφοῦ ἔργον,
Αὐδὴν ὁρκίζω σε Πατρὸς, τὴν φθέγξατο πρῶτον
Ηνίκα κόσμον ἅπαντα ἑαῖς στηρίξατο βουλαΐς.

Cœlum juro Deo a magno et sapiente creatum:
Vocem juro Patris, primum quam prodidit ore,
Consilio ipse suo mundum cum conderet omnem.

Ut a quovis potius, quam a Simonis discipulo, carmina illa conficta crediderim. Ac de Zuickeri conjectura, (seu mavis delirio,) nempe versus Orphicos a Simonianis fuisse confictos, plus satis.

14. Sequitur altera ejusdem hariolatio, haud mi- 24 nus (imo multo magis) absurda, atque ab omni veritatis specie aliena; nempe Justinum, Orphicis istis carminibus nixum, suam de generatione Verbi ante conditum mundum sententiam proposuisse. Quis enim non prorsus emotæ mentis vel suspicari possit, virum sanctum ac prudentem suam de primario Christianismi capite fidem ac sententiam versibus hominis ethnici, atque adeo (quod notat Zuickerus) magi, superstruxisse; vel a regula prædicationis apostolicæ (ante se ubique in ecclesiis obtinente) tam levi (imo prorsus nullo) argumento motum discedere voluisse? Quid quod Justinus Orphica ista carmina nuspiam ex professo citet, ut suam de divina

k Cohortat. ad Græc. p. 15, 16. [p. 18, 19.]

Christi generatione sententiam stabiliat? Bis tantum (si memini) versus Orphicos laudat, nempe in Cohort. ad Gentes', et in lib. de Monarch. Deim; quibus. in locis utrisque id tantum agit, ut unum Deum contra paganicam Toλfeóτyra defendat. In priori quidem loco Orphica illa περὶ λόγου καὶ αὐλῆς τοῦ Πατρὸς obiter atque os ev πapóde suis notis illustrat; ne apice tamen ullo innuens, se Verbi generationem ab Orpheo fuisse edoctum ; quin e contra diserte affirmans, scriptorem istum sua πepì To≈ λóyov e sacris V. Testam. oraculis desumpsisse. Verba Justini sunt; Avdy ἐνταῦθα τὸν τοῦ Θεοῦ ὀνομάζει λόγον, δι ̓ οὗ οὐρανὸς, καὶ γῆ, καὶ πᾶσα ἐγένετο κτίσις, ὡς διδάσκουσιν ἡμᾶς αἱ θεῖαι τῶν ἁγίων ἀνδρῶν προφητεῖαι, αἷς ἐν μέρει καὶ αὐτὸς ἐν τῇ Αἰγύπτῳ προσχὼν ἔγνω ὅτι τῷ λόγῳ τοῦ Θεοῦ πᾶσα ἐγένετο ἡ κτίσις. i. e. " Avoy, seu vocem, hic λóyou séu Verbum Dei nominat, per quod cœlum, et terra, et universa "condita est creatura, prout nos (N. B.) divinæ "sanctorum virorum prophetiæ docent; quibus et

66

66

ipse aliqua ex parte in Ægypto operam navans "intellexit Verbo Dei omnem factam esse creatu“ram.” Qui hæc Justini verba legerit, mirabitur (nullus dubito) qua fronte potuerit Zuickerus dicere", Justinum ad Orphicos versus, " Ceu divinum.

66

aliquod fundamentum, sententiam suam de Christo, "cum omnibus fere successoribus suis, accommodasse "et confirmasse." Sed quorsum immoror nugis atque ineptiis tam manifestis? certe enim hanc Zuickeri conjecturam vel recitasse apud sanos omnes est refutasse.

[15. p. 18.]

m [2. p. 37.]

n Iren. p. 31.

CAP. V.

Justinum ea, quæ tepì toũ xóyov disserit, in schola Platonis non fuisse edoctum.

1. EXPENSIS ac meritissimo jure rejectis causis illis primariis, quibus, Zuickero conjectatore, adductus fuerit Justinus in eam sententiam, ut Jesu Christo divinam naturam adscriberet, restat ut causas secundarias, quæ Justinum in eo (si placet) errore promoverint, ab eodem Zuickero confictas, etiam sub incudem revocemus. Neque dubitandum est, quin media acie, quam adversus divinam veritatem instruxerat hæreticus, ita profligata, de copiis ipsius subsidiariis facillimam reportaturi simus victoriam. Hujus autem generis causas recenset quatuor°; nempe "Platonicæ philosophiæ amorem, gentilismi "non prorsus obliteratam memoriam, consuetudi"nem viros præstantes in numerum Deorum mox reponendi, denique eum, qui homo tantum sit, "colendi religionem et horrorem."

66

2. Priusquam autem causas hasce ab infelici ingenio excogitatas sigillatim ac suo unamquamque ordine examinemus, illud non possumus non (in gratiam lectoris) generatim observare; Zuickerum (utcunque glorietur, rem a se confectam esse, atque originem sententiæ de nova Christi productione patere, revera tamen) dubium esse animi, atque incertum prorsus, qua ratione, præterquam ex Scripturis atque apostolorum prædicatione, doctrina de Filii divinitate in ecclesias Christianas introduci potuisset. Si enim de una aliqua causa, cui ejus doctrinæ origo adscribi possit, certo illi constitisset, cur causas

[ocr errors][merged small]

25

tam varias, tam sibi invicem (quod postea liquebit) plane repugnantes excogitavit? Imprimis enim doctrinam ecclesiæ catholicæ, de divina Filii natura, a Simoniana hæresi oriundam conatur ostendere; atque in hac arce (aeria sit licet illa, atque, ut vidimus, demolitu facillima) maxima suæ hæreses præsidia visus est constituere. Neque hic tamen securum se esse arbitratus, aliud exquisivit sibi latibulum, fingens, carmina quædam sub Orphei nomine a Simonianis conficta, quibus Justinus (post eum ecclesia universa) in errorem istum (si placet) de Filii divinitate fuerit inductus. Quid hac fabula insulsius? itaque ipse huic munimento diffidens, in desperatæ causæ subsidium advocat et aliarum causarum quaternionem: jamque præclarum de devicta veritate triumphum agere videtur, gloriatus, rem prorsus confectam esse, atque originem sententiæ de nova Christi productione, novoque adeo Christo, patere. Sed neque adhuc ita securus est, ut videri voluit; ideoque, post causas istas omnes enumeratas, suum sibi &c. reservavit ; ut si deficerent et istæ, alias vel ipse ad libitum confingeret, vel suo saltem lectori ansam excogitandi ministraret. Res est, Certum erat Zuickero rejicere doctrinam de divina Filii natura, tanquam absurdam sanæque rationi (quam passim venditat, nuspiam vero ostendit) adversantem. Proinde ut huic suæ hypothesi inserviret, istius doctrinæ originem cuiviscunque causæ maluit tribuere, quam (id quod rei ipsius evidentia apertissime demonstrat) concedere, partem eam fuisse prædicationis apostolicæ in primævis ecclesiis ubique gentium una cum ipso evangelio traditam promulgatamque. Sed causas istas subsidiarias κa' ékάotyv jam expendemus.

« PreviousContinue »