Page images
PDF
EPUB

CAPITULA

HUJUS TRACTATUS.

INTRODUCTIO

CAP. I.

P. 241.

Justinum non fuisse, qui primus doctrinam de Servatoris nostri præexistentia ante conditum mundum, deque creatione omnium per ipsum, in ecclesias Christianas introduxerit. P. 244.

CAP. II.

Justinum non fuisse Simonianorum fraudibus circumventum, neque sententiam de Filii divinitate e schola Simonis prodiisse. P. 264.

CAP. III.

De Hegesippo, ejusque de persona Jesu Christi sententia.

CAP. IV.

P. 271.

De Orphicis carminibus, atque (as év napów) de oraculis Sibyllinis, a Justino aliisque veteribus contra gentes allegatis.

CAP. V.

P. 291.

Justinum ea, quæ tepì toũ λóyou disserit, in schola Platonis non fuisse edoctum. P. 307.

CAP. VI.

Justinum a paganismo pluriumque deorum cultu toto animo abhorruisse. Argumentum, quo Justinus aliique veteres Christi divinitatem adstruxerunt, a cultu vere divino, ipsi in S. Scripturis concesso, esse invictissimum. P. 320.

INTRODUCTIO.

1. JESUM Christum, Servatorem nostrum, non
hominem tantummodo esse, verum etiam Dei λóyou
viventem ac subsistentem, qui antequam ulla res
creata existeret, ac proinde ab æterno, apud Deum
erat, et Deus erat, per quem facta sunt omnia, quæ
facta sunt, sive visibilia sive invisibilia; quique in
plenitudine temporis propter nos homines nostram-
que salutem factus est caro, h. e. veram naturam
humanam ex virgine in unitatem personæ suæ as-
sumpsit; manifesta est sacrarum Scripturarum Novi
Testamenti doctrina, constanti et perpetua ecclesia-
rum omnium, a Christi apostolis fundatarum, tradi-
tione propagata et conservata. Nihilominus tamen
fuere olim hodieque sunt, idque (proh dolor!) in
Anglia nostra, impii homines a Satana instigati,
Christianorum tamen nomen præ se ferentes, qui
sacram hanc doctrinam non tantum non agnoverunt,
verum etiam omnibus viribus suis oppugnarunt, ad-
eoque fœdissimis convitiis ac blasphemiis consectati
sunt. Scripturæ testimonia, quæ Christum Deum
clare prædicant, nostrates Ebionita eludunt, non
eadem quidem omnes ratione. Plerique loca illa,
more Patrum suorum, misere torquent, pertrahunt-
que
in sensus a contextu et manifesta verborum pro-
prietate longe abhorrentes. Nonnulli a vero eo impu-
a Vide Histor. Vind. nudi Evangelii in præfat. et Judicium
Patrum, p. 22.

1

dentiæ et impietatis progressi sunt, ut (tanquam cum Turcis et Mahumetanis ad Christianismi ruinam conspirassent) ausi sint aperte dicere, Scripturas Novi Testamenti a catholicis Christianis foede corruptas atque interpolatas esse. Hisce equidem Christianorum portentis Socinus ipse, si virbius esset, anathema denuntiareth. Ad traditionem vero ecclesiasticam quod attinet, contendunt omnes, nullam veram traditionem, quæ nempe ab ipsis usque apostolorum temporibus derivata sit, pro catholica sententia produci posse; apostolos ipsos, eorumque immediatos successores, purum et simplex evangelium prædicasse, hoc est, suam de Christo natura sua mero homine sententiam docuisse: verum haud diu post, mysterio scilicet iniquitatis etiam tum operante, puritatem et castitatem evangelii a Platonicis philosophis Christianismum amplexantibus, atque ab Justino imprimis, adulteratam fuisse.

2. Hujus absurdæ sententiæ author ipsis fuit, nisi vehementer fallor, scriptor Irenici Irenicorum, acer et vehemens Ebionita, quem Danielem Zuickerum fuisse ex bibliotheca Antitrinitariorum sero cognovi. Ille enim in Irenico suo originem mutatæ, ut loquitur, apostolicæ de Christo doctrinæ investigaturus, hanc satis prolixam fabulam narrat; "Principio ve"risimile esse, Simonis Magi discipulos sanam de "Deo et Christo doctrinam, conficta nova Christi ge"neratione, novoque Christo introducto, corrupisse ; idque Hegesippum, scil. apud Eusebium lib. IV. "Hist. Eccl. cap. 22. testari. Dein, hæreticos istos " versus quosdam sub Orphei nomine, de Patris voce "ante mundum conditum ab ipso prolata, confinx

66

b Vide Socin. authorit. script. cap. 1.

§. 3.

C

Pag. 14, 15, 16.

"isse. Porro, Justinum imprimis hisce Simoniano"rum artibus ac deliriis circumventum, Orpheique "dictis versibus juxtim cum aliis nixum, senten"tiam suam, de Christi, ceu mentis, vocis, et ratio"nis Patris, ante mundum conditum generatione ex "Patre, ut mundus per eum conderetur, utque ad "homines descenderet, tandemque homo quoque fieret, proposuisse. Postremo, varias fuisse causas "alias, quæ Justinum ejusque sequaces ad ejusmodi "sententiam recipiendam promovere potuerint; ni"mirum Platonicæ philosophiæ cognitionem et amorem, Gentilismi pluriumque Deorum non prorsus "obliteratam memoriam, hominesque præstantes mox in numerum Deorum reponendi consuetudi"nem, eumque qui homo tantum sit colendi religionem et horrorem, &c." Ex quibus omnibus demum concludit, rem confectam esse, et originem sententiæ de nova Christi productione, novoque adeo Christo patere.

66

.66

[ocr errors]

3. Hæc cum ante multos annos apud Irenici authorem legissem, mox brevem monstrosæ fabulæ refutationem conscripsi, de ea tamen in publicum edenda minime cogitans. Cæterum cum non ita pridem ista Zuickeri deliramenta ab Unitariis in Anglia nostra, non sine pompa atque ostentatione aliqua, in scenam denuo producta fuisse viderem, brevem illam refutationem recognovi, ac pro data occasione auxi; itaque auctam (bibliopola urgente, ut si quem apud me paratum haberem tractatum latius scriptum, ipsum novæ editioni, quam in se susceperat, operum meorum antea editorum addi permitterem) en! tibi, lector benevole, tuoque candori exhibeo.

2

« PreviousContinue »