Page images
PDF
EPUB

loco ab Justino notari, id nunc paulo fusius declarandum et confirmandum est. Certe si historiam ecclesiasticam consulamus et veteres hæresiologos, comperiemus nullam Justini temporibus vel retro Christianorum sectam extitisse, quibus sententia, quæ hic describitur, omni ex parte conveniat, præterquam solis Ebionais. Quanquam enim Carpocratiani etiam et Cerinthiani Jesum hominem tantummodo fuisse ex utroque sexu natum cum Ebionæis affirmarunt, ipsum tamen κat' èkλoyǹv ad Christi officium ac dignitatem evectum fuisse, eorum revera sententia nunquam fuit. Imo nescio, an quicquam isti de Christo sive Messia a prophetis prænuntiato cogitaverint. Carpocratiani Jesu nostri dignitatem et væepoxy, referente Irenæo, in eo sitam esse docebant, "Quod anima ejus, firma et munda cum esset, commemorata fuerit quæ visa essent sibi in ea cir"cumlatione quæ fuisset in ingenito Deo; et prop❝ter hoc a Deo missam esse ei virtutem, uti mundi "fabricatores effugere posset, et per omnes transgressa, et in omnibus liberata, ascenderet ad "Deum "." Quod commentum iis qui ab Justino notantur, nunquam, ut opinor, in mentem veniebat. Præterea Carpocratiani isti fuere hominum impurissimi, magicis artibus dediti, quique eo usque impietatis progressi sunt, ut boni malique discrimen prorsus nullum agnoverint, ut Irenæus itidem diserte testatur. Ut minime credendum sit, voluisse Justinum ex horum hominum, seu potius Onpíav av

66

66

* Lib. I. 24. [c. 25. p. 103.]

s

s Tò in plurima exemplaria non habent. GRABE. [Et deest in omnibus MSS. ed. Benedict.]

t [Pro a Deo ed. Benedict. legit ab eo.]

u [Al. eum.]

θρωπομόρφων, sententia contra Tryphonem sociosque ejus Judæos argumentari; præsertim cum Judæi cæteroquin, sive patriam spectes, sive ritus sacros, nihil cum ipsis commune habuerint. Ad Cerinthianos vero quod attinet, quanquam hi quidem cum Judæis, ut persecutiones evitarent ab ipsis excitatas, Judaizarunt, descriptio tamen sententiæ, ab Justino notatæ, neque in ipsos quadrat. Cerinthiani enim Jesum esse Christum minime fatebantur; Christum intelligentes officii aut dignitatis nomen non esse, sed Æonem nescio quem, qui a summa omnium principalitate in Jesum ad tempus tantum descenderit, ut jam sæpius monuimus. Restat igitur ut Ebionæos ab Justino designari statuamus. Nam præter has tres Christianorum sectas, nulla alia a scriptore aliquo ecclesiastico commemoratur, quæ Justini ætate vel prius Jesum nostrum hominem tantummodo esse ex hominibus genitum doceret. Reliqui fere istorum temporum hæretici, qui de Christi persona male senserunt, veritatem humanæ in ipso naturæ impugnarunt. Ebionæi autem, Judæi cum fuerint, quando a primitiva ecclesiæ Hierosolymitanæ de Domino nostro fide ac sententia desciverunt, vulgarem Judæorum de Messia opinionem 75 amplexi sunt; quæ plane eadem fuit ac sententia quæ ab Justino in loco citato describitur. Hinc ipsam mox Trypho probat laudatque his verbis ; Ἐμοὶ μὲν δοκοῦσιν οἱ λέγοντες ἄνθρωπον γεγονέναι αὐτὸν, καὶ κατ' ἐκλογὴν κεχρίσθαι, καὶ Χριστὸν γεγονέναι, πιθανώτερον kai ὑμῶν λέγειν τῶν ταῦτα ἅπερ φῂς λεγόντων. καὶ γὰρ πάντες ἡμεῖς τὸν Χριστὸν ἄνθρωπον ἐξ ἀνθρώπων προσδοκῶμεν γενήσε σθαι, καὶ τὸν Ἡλίαν χρίσαι αὐτὸν ἐλθόντα. i. e. “ Mihi quidem qui illum hominem editum, et per electio"nem inauguratum, et unctione Christum factum

66

X

"esse asseverant, credibiliora quam vos, eadem quæ "tu affirmantes, dicere videntur. Omnes enim nos "Christum hominem ex hominibus nasciturum, et "qui illum inungat, Eliam venturum præstolamur." Et postmodum monet Justinum, si vellet Judæis aliisque persuadere, Jesum esse Christum, ut doceret ipsum esse ἄνθρωπον ἐξ ἀνθρώπων γενόμενον, καὶ διὰ τὸ ἐννόμως καὶ τελέως πολιτεύεσθαι αὐτὸν, κατηξιῶσθαι τοῦ ἐκλεγῆναι εἰς Χριστόν. “ Hominem ex hominibus genitum, "et propterea quod legitime et perfecte vixerit, dig"num fuisse habitum, qui ad Christi dignitatem "atque officium eligeretur." Hæc sane Ebionis primorumque ejus discipulorum ipsissima fuit sententia; a qua quidem posteriorum temporum Ebionæi deflexerunt, atque in varias de Christo opiniones abiere, eorum quam plurimis sententiam, Cerinthianorum dogmati haud absimilem, amplexantibus, ut ex Epiphanio discimus, Hæres. XXX. cap. 3. coll. cap. 17.

9. Cæterum ad locum Justini, de quo controversia est, revertamur. Certe ultima loci illius verba, quibus innuit Justinus, heterodoxos, quos notaverat, ad humanas doctrinas potius quam ad prophetarum Christique ipsius in evangelio dicta attendisse, Ebionæos etiam non obscure indigitant. Hi enim hypothesi suæ, de Christo чλ ávoρά, quam ab Hebræorum magistris acceperant, ita prorsus addicti fuerunt, ut neque prophetarum vaticiniis, neque evangelistarum et apostolorum Christi testimoniis, apertissime hypothesi isti reclamantibus, ab ipsa divelli se paterentur. Prophetarum vaticiniis, quæ divinam Messiæ gloriam ac majestatem declarant, oc

x Pag. 291. [§. 67. p. 164.]

cluserunt oculos, aures obturarunt. Oraculum propheticum de paritura Virgine, cum Judæis, insulsa interpretatione depravarunt. Ad Novi vero Testamenti Scripturas quod attinet, Matthæi solummodo evangelium receperunt, reliquis tribus rejectis; in primis S. Joannis, quod is tum in ipso evangelii sui exordio æternam Domini nostri divinitatem ex professo et verbis apertissimis declarat, tum alibi passim dicta refert, quibus Christus ipse divinam suam majestatem coram Judæis adserebat. Quin et ipsum Matthæi Evangelium mutilarunt. Reciso enim primo capite, initium fecerunt ab iis, quæ temporibus Herodis et Caiaphæ pontificis facta sunt; ideo scilicet quod caput istud disertissimum de nativitate Christi ex Virgine testimonium contineret. Nimirum quicquid in Novi Testamenti Scripturis dogmatibus suis, quæ ex veterum rabbinorum lacunis hauserant, manifeste repugnabat, illud omne prorsus rejicere ac repudiare non sunt veriti. Nescio annon horum hominum impudentissimam impietatem perstrinxerit etiam Ignatius, cum in Epistola ad Philadelphenos (qua certe hæreticos diserte notat, qui Judaismum tunc temporis in ecclesias ex gentibus inferre studuerunt) sic scribit"; "HKOVσά Ἤκουσά τινων λεγόντων, ὅτι ἐὰν μὴ ἐν τοῖς ἀρχαίοις εὕρω, ἐν τῷ εὐαγ γελίῳ οὐ πιστεύω· καὶ λέγοντός μου αὐτοῖς, ὅτι γέγραπται, ἀπεκρίθησάν μοι, ὅτι πρόκειται quæ ab Usseriano interprete ita redduntur; " Audivi quosdam dicentes,

[ocr errors]

Quoniam si non in veteribus invenio, in evangelio "non credo; et dicente me ipsis, Quoniam scriptum "est, responderunt mihi, Quoniam præjacet." Ubi

y Vid. Iren. I. 26. et III. 24. [c. 21. p. 215.] et Epiphan. Hæres. XXX.

oi apxaños, ut opinor, sunt p veteres rabbini sive magistri ac doctores Hebræorum, qui aliquot annis ante Domini nostri adventum claruerunt; quorum παραδόσεις et διδάγματα Judai, et qui cum ipsis insaniere, pro oraculis habuerunt. Пpókera interpres vertit, præjacet; quo quid hic significari possit, plane non video. Certe #ρокETσla Græcis sæpe est projici, abjici, sive rejici, ut res vilis nulliusque pretii. Ut sensus Ignatii hic esse videatur, homines, de quibus loquitur, non erubuisse palam profiteri, se evangelio eatenus tantum credituros, quatenus veterum istorum magistrorum traditionibus congrueret; et cum ipse ex Scripturis Novi Testamenti ab ecclesia receptis dogmata, quæ a magistris illis tradita acceperant, redargueret, respondisse ipsos, Scripturas istas a se abjici sive rejici, ut nullius authoritatis. Ita sane pókera intellexisse videtur pseudo-Ignatius, loco huic hanc quasi annotationem suam apponens ; Σκληρὸν τὸ πρὸς κέντρα λακτίζειν, σκληρὸν τὸ Χριστῷ ἀπιστεῖν, σκληρὸν τὸ ἀθετεῖν τὸ κήρυγμα τῶν ἀποστόλων. i.. e. "Durum est contra stimulum calcitrare; durum "Christo non credere; durum quoque præconium

66

apostolorum rejicere atque aspernari." Potest vero TρÓKEITαι alia imo plane contraria significatione re76 ferri ad sententiam, quam hæretici contra Scripturas ab Ignatio allatas defenderent. Keiσbα enim nonnunquam est positum esse pro axiomate, sive statutum stabilitum ac definitum esse; unde theses ipsæ appellantur τὰ κείμενα. Qua significatione προκεῖσθαι est antea vel prius positum, statutum ac definitum esse ; atque ita sensus erit, Hæreticos Ignatio, contra ipsos ex Novi Testamenti Scripturis disputanti, respondisse, sententiam suam prius (antequam scilicet Scripturæ istæ editæ fuerunt) statutam ac stabilitam

« PreviousContinue »