Page images
PDF
EPUB

suum probare nititur, fusissime respondebo. Hic scopus, hic hujus dissertationis nostræ terminus.

CAP. 1.

Afferuntur primævorum Patrum testimonia, docentium, articulum de Servatoris nostri divinitate ad salutem creditu plane necessarium esse.

1. A PATRUM primævorum testimoniis initium faciam. Ignatius apostolorum, saltem Johannis apostoli, symmysta, in genuinis suis Epistolis ab Isaaco Vossio editis, doctrinam de Christo beav@pw, vero Deo et vero homine, sæpius inculcat, tanquam creditu omnino necessariam, contra hæreticos illius ævi, qui alterutram Christi naturam negarint. Sic in Epist. ad Ephes. post recitatas ipsorum laudes, quas ab Onesimo illorum episcopo accepisset, nempe quod orthodoxam et apostolicam doctrinam adhuc mordicus retinuerint, atque ab omni hæresi se puros conservaverint, deinde monet ipsos, ut in catholica fide perseverent, sedulo sibi caventes ab hæreticis, qui tunc temporis in agro ecclesiæ zizania sua subdole ac latenter spargerent. Verba ejus sunt; Elóθασι γάρ τινες δόλῳ πονηρᾷ τὸ ὄνομα περιφέρειν, ἀλλά τινα πράσσοντες ἀνάξια Θεοῦ· οὓς δεῖ ὑμᾶς ὡς θηρία ἐκκλίνειν. εἰσὶν γὰρ κύνες λυσσῶντες, λαθροδήκται, οὓς δεῖ ὑμᾶς φυλάσσεσθαι ὄντας δυσθεραπεύτους. i. e. juxta versionem Usserianam, "Consueverunt enim quidam dolo malo no"men" (Christianorum scil.) "circumferre, sed quæ"dam operantes indigna Deo; quos oportet vos ut "bestias declinare. Sunt enim canes rabidi, laten"ter mordentes, quos oportet vos observare, exist↳ Pag. 21. [§. 7. p. 13.]

66

"entes difficile curabiles." Continuo subjungitur оλvρúλλтos ille locus de duabus in Christo naturisc; Εἷς ἰατρός ἐστιν σαρκικός τε καὶ πνευματικὸς, γεννητὸς καὶ ἀγέννητος, ἐν σαρκὶ γενόμενος Θεὸς, ἐν θανάτῳ ζωὴ ἀληθινὴ, καὶ ἐκ Μαρίας, καὶ ἐκ Θεοῦ. i. e. “ Unus est Medicus "carnalis et spiritualis, factus et non factus, in carne Deus, in morte vita vera, et ex Maria, et ex Deo." Immediate vero sequitur, Μὴ οὖν τις ὑμᾶς ἐξαπατάτω. i. e. "Ne igitur quis vos seducat," scil. a veritate proxime exposita de duplici Servatoris nostri natura. Itaque satis manifestum est, hæreticos, quos ferit Ignatius, apostolicam de Christo bear0p doctrinam negasse; eosque propterea virum apostolicum, tanquam canes rabidos, latenter mordentes, ac lethale dogmatis sui virus animis hominum ingerentes, fugiendos omnino ab omnibus, qui saluti suæ consultum vellent, censuisse.

Cæterum et illud quoque observandum est, virum sanctum, postquam dixisset hæreticos istos dvobepaTeÚTOVS, difficile sanabiles, hoc est, summo in periculo atque æternæ salutis suæ discrimine fuisse, continuo dicti ejus hanc rationem subjicere; "Unus est "Medicus carnalis et spiritualis, factus et non fac"tus, &c." q. d. Nulla est hominibus salus, nisi per unicum animarum Medicum, Christum Deum et hominem, Deum inter hominemque Mediatorem; at isti hujusmodi Medicum et Mediatorem nullum agnoscunt, nullum volunt; itaque plane deplorata est ipsorum salus, nisi scil. ab hæresi sua tandem serio resipiscant, ac Deum Filium pro sua salute incarnatum atque hominem factum amplectantur, atque omni obsequio venerentur.

• Vide Defens. Fid. Nic. II. 2. 6. [p. 114.]

7

Idem postea in eadem Epistola, rursus eosdem hæreticos hominum perditissimis deteriores pronuntiat, ipsos cum eorum sectatoribus gehennæ flammis addicit, ac denique dogma ipsorum diabolicam doctrinam appellat. Verba ejus sunt, Μὴ πλανᾶσθε ἀδελφοί μου. οἱ οἰκοφθόροι βασιλείαν Θεοῦ οὐ κληρονομήσουσιν. εἰ οὖν οἱ κατὰ σάρκα ταῦτα πράσσοντες ἀπέθανον, πόσῳ μᾶλλον ἐὰν πίστιν Θεοῦ ἐν κακῇ διδασκαλίᾳ φθείρῃ, ὑπὲρ ἧς Ἰησοῦς Χριστὸς ἐσταυρώθη; ὁ τοιοῦτος ῥυπαρὸς γενόμενος εἰς τὸ πῦρ τὸ ἄσβεστον χωρήσει, ὁμοίως καὶ ἀκούων αὐτοῦ. i. e. “ Ne "erretis, fratres mei; domus corruptores regnum "Dei non hæreditabunt. Si igitur qui secundum "carnem hæc operantur mortui sunt, quanto magis “si quis fidem Dei in mala doctrina corrumpat, pro 66 qua Jesus Christus crucifixus est? Talis inquina"tus factus in ignem inextinguibilem ibit; similiter " et qui audit ipsum.” Et paulo post, Μὴ ἀλείφεσθε δυσωδίαν διδασκαλίας τοῦ ἄρχοντος τοῦ αἰῶνος τούτου. i. e. "Ne ungamini fotore doctrinæ principis sæculi hu"jus." Mox vero apostolicam fidem, malæ isti et diabolicæ doctrinæ oppositam, proponit his verbis; Ὁ γὰρ Θεὸς ἡμῶν Ἰησοῦς ὁ Χριστὸς ἐκυοφορήθη ὑπὸ Μαρίας κατ' οἰκονομίαν Θεοῦ, ἐκ σπέρματος μὲν Δαβὶδ, πνεύματος δὲ ἁγίου. i. e. “ Deus enim noster Jesus Christus con"ceptus est ex Maria secundum dispensationem Dei, " ex semine quidem David, Spiritu autem Sancto.” Ideo igitur in seductores et seductos istos intonat, et ignem ipsis inextinguibilem minatur vir alioqui mitissimus, quod primam religionis Christianæ veri

66

66

d Pag. 26, 27. [§. 16. p. 15.]

• Α1. ἐκκλησίαν. Et sic quidem melius servatur antithesis inter humana habitacula et domum Dei. Usser. [Sed vix opus est ut πίστιν mutemus, si cἰκοφθόροι cum Hesychio machi interpretemur. v. Eurip. Fragm. inc. xlviii.]

tatem, cujus præcipue στύλος καὶ ἑδραίωμα esse debet, monente apostolo', omnis vera Christi ecclesia, (ipsam scil. profitendo, suo testimonio tuendo, atque evangelii prædicatione conservando,) nempe magnum illud pietatis mysterium, Deum in carne manifestatum fuisse, convellere niterentur. Qui istam impietatem moliti sunt, duo fuere, Ignatii ætate, hæreticorum genera, sibi invicem non minus quam veritati repugnantium. Alii divinam quandam Servatori nostro naturam attribuentes, humanam prorsus ipsi detraxerunt; Christum putative tantum inter homines ut hominem conversatum, passum ac mortuum fuisse affirmantes; qua in hæresi fuere Simoniani, Menandriani, Saturniniani, aliique, quos propterea omnes δοκητὰς et φαντασιαστὰς posterior ætas appellavit. Alii contra humanam tantum in Domino Jesu naturam agnoscebant, ut Cerinthiani et Ebionæi. Utra hæresis perniciosior fuerit, haud facile est dictu; posteriorem certe dignitati personæ Servatoris nostri apertiorem contumeliam intulisse liquet. Utrumque autem hæreticorum genus et in locis citatis, et alibi in Epistolis suis, respexisse Ignatium consentiunt eruditi, et per se manifestum est. Quæ Ignatii loca quisquis legerit, ac sine præjudicio et partium studio expenderit, sane is cum Episcopio nunquam sentiet, aut credet dogma de Jesu Domini nostri vera divinitate in primitiva ecclesia ad salutem creditu necessarium non fuisse judicatum, nedum ecclesiam illam communionem coluisse cum iis qui ipsum negarint; quod tamen Episcopius ausus est affirmare. Ac de Ignatio hactenus.

2. Justini Martyris (utut ipsum pro sua sententia Episcopius et alii illum secuti, vel nimis imperite, f 1 Tim. iii. 15, 16.

vel minus candide citaverint) de iis, qui Christum Dominum nostrum merum hominem aut creaturam dicerent, idem fuisse judicium, infra commodiori loco liquido ostendam.

3. Interea Ignatio succedat Irenæus. Qui in adolescentia sua Polycarpi apostolorum discipuli assiduus adeo atque diligens auditor fuit, ut in ipsa senectute beatissimi illius viri sermones ac doctrinam firmiter in memoria retinuerit, (quemadmodum ipse testatur in Epistola ad Florinum, apud Euseb. Eccl. Hist. V. 20.) ac proinde facile ab ipso scire potuit, quæ dogmata apostolica ecclesia pro hæreticis habuerit. Ille autem passim in scriptis suis eos, qui Christum Oεάv0ρwπov, verum Deum et verum hominem negabant, juxta cum Ignatio tanquam hæreticos repudiat, atque a salvifica Christi cognitione alienos pronuntiat. Sed verba ipsius de Cerinthianis et Ebionæis clarissima sunt lib. III. 21.8 in ipso initio; "Rursus autem qui, nude tantum hominem eum "dicunt ex Joseph generatum, perseverantes in ser" vitute, pristinæ inobedientiæ moriuntur, nondum "commixti Verbo Dei Patris, neque per Filium

66

percipientes libertatem, quemadmodum ipse ait, "Si Filius vos manumiserit, vere liberi eritis. Igno"rantes autem eum, qui ex Virgine est Emmanuel, "privantur munere ejus, quod est vita æterna; non "recipientes autem Verbum incorruptionis perseve"rant in carne mortali, et sunt debitores mortis, "antidotum vitæ non accipientes." Ubi duplicem errorem attribuit hæreticis istis, quod scil. docuerint, Christum et hominem esse ex hominibus genitum, non ex pura Virgine natum, et merum hominem esse, nihilque præterea. Ob utrumque dogma ipsos [Cap. 19. p. 212.]

« PreviousContinue »