Page images
PDF
EPUB

INDEX CAPITUM.

INTRODUCTIO.

CAP. I.

P. 11.

Afferuntur primævorum Patrum testimonia docentium, articulum de Servatoris nostri divinitate ad salutem creditu plane necessarium esse.

CAP. II.

P. 14.

De iis qui primo Christianismi sæculo doctrinam evangelii de Christo leav0pw impugnarunt.

CAP. III.

P. 33.

De iis qui secundo tertioque sæculo Jesum Christum verum Deum esse negarunt.

CAP. IV.

P. 70.

De symbolis primævæ ecclesiæ; ac primum de primo atque antiquissimo symbolo, ejusque enarrationibus, quæ apud Irenæum et Tertullianum reperiuntur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

P. 81.

P. 95.

P. 130.

P. 170.

Annotata ad cap. IV. V. et VI.

CAP. VII.

De celebri loco Justini in Dialogo cum Tryphone Judæo.

Appendix ad cap. VII.

P. 187.

P. 215.

20

INTRODUCTIO.

VIR doctissimus, M. Simon Episcopius in Theologicis suis Institutionibus, IV. 2. 33.a postquam ostendisset, Deum Jesu Christi Patrem, et Jesum Christum Dei Patris Filium, etiam quatenus homo est, quatuor modis Kar' ox in Scripturis vocari ; nimirum ratione conceptionis ex Spiritu Sancto, muneris mediatorii, resurrectionis a mortuis, ac denique exaltationis ad dextram Patris; deinde addit, et ex locis quibusdam S. Scripturæ et ex rationibus Scriptura nixis probat, (quanquam sane in tota illa disputatione frigidum nimis tantæ veritatis vindicem se ostendat,) "'Ex illam filiationis, sive Filii Dei, "Jesu Christo competere alia insuper ac magis pe“culiari ratione, quæ ad aliquem istorum quatuor “modorum, ac proinde ad Jesum Christum, quate"nus homo est, referri non potest; quia scil. de Jesu "Christo, i. e. de eo, qui postea Jesus Christus dic"tus fuit, sic non raro loquatur Scriptura, ut dubi"tari vix possit, quin is revera extiterit et substi"terit, tanquam vera atque unica Patris sui proles,

66

66

antequam ex Maria matre sua homo nasceretur;" atque adeo (ut postea se plenius explicat) "ante ❝ rerum omnium creationem, idque ita, ut per ipsum "condita fuerint universa, ac proinde Deus ipse "fuerit."

Tandem vero cap. 34. ejusdem libri, pro more suo, inquirit, " An quintus iste modus filiationis Jesu

66

"Christi ad salutem scitu ac creditu necessarius sit, 'iisque, qui illum negant, anathema dicendum sit?" et partem quæstionis negantem it defensum tribus argumentis ; quorum duo priora aliis discutienda relinquemus; nos tertium solummodo (quod nostræ quasi sortis id negotium videatur) ad examen hic revocare constituimus.

Argumentum hujusmodi est; "In primitivis ec"clesiis, quæ ab ipsis usque apostolorum tempori"bus, saltem per tria integra sæcula, fuerunt, fides "ac professio specialis hujusmodi filiationis ad salu"tem scitu ac creditu necessaria judicata non fuit ; "ergo, cur jam necessaria credatur, causa non est. "Ratio consequentiæ per se manifesta est ex regula "Vincentii Lirinensis; quod necessarium scitu et "creditu est ad salutem, id ubique, ab omnibus, et semper pro tali habitum ac creditum esse in ec"clesia Christi, ut statuatur necesse est."

66

Consequentiam ambabus (quod aiunt) ulnis amplexamur; ad antecedens vero quod attinet, (ut ignoscamus Episcopio solocismum in verbis illis; "Fi"des ac professio specialis hujusmodi filiationis ad "salutem scitu ac creditu necessaria judicata non "fuit," cum dubio procul voluerit, fidem istam ac professionem ad salutem necessariam non fuisse judicatam,) illud aperte falsum esse contendimus, atque hoc qualicunque opere nostro abunde demonstrabimus.

Hoc unum præmonemus, judicium primarum ecclesiarum de necessitate hujus (alteriusve alicujus nostræ religionis) articuli nobis seris nepotibus haud alia certiori ratione constare posse, quam primo consulendo catholicorum Patrum et celebriorum in ecclesiis illis doctorum scripta et monumenta, quæ ex

tant, ut inde, quid illi hac de quæstione senserint, cognoscamus; deinde perscrutando historiam ecclesiasticam de iis, qui in primis sæculis Jesu Christi Domini nostri divinitatem negarent; ut intelligamus, cujusmodi in ipsos sententiam tulerint illorum temporum ecclesiæ; utrum in communione sua eosdem retinuerint, an rejecerint, ut a corpore Christi alienos. Est quidem et tertia ratio dignoscendi, quæ dogmata primæva ecclesia pro creditu necessariis habuerit, nempe ex symbolis et fidei confessionibus, quas ab iis, qui communione sua frui vellent, exigebat. Neque hanc rationem declinamus ipsi, imo lubentes amplectimur, ut in sequentibus liquebit. Verum cum in hac temporum fæce quamplurimi vetera ecclesiæ symbola, ut et ipsa sacra eloquia, non secundum ecclesiastici et catholici sensus normam, (quod monuit Vincentius,) sed pro libitu suo interpretentur; quin et ex symbolo vulgari, quod apostolorum dicitur, Episcopius aliique ipsum secuti pro sententia sua argumentum deprompserint; ideo satius mihi visum est, quæ de symbolis dicenda habeo, in eum locum rejicere, ubi ad illorum argumenta respondetur.

Quibus præmissis, assertionem Episcopii hac methodo facile refutabimus. Primo testimonia adducam Patrum primævorum, satis aperte docentium, dogma de Christi vera divinitate ad salutem creditu prorsus necessarium esse. Deinde ex historia ecclesiastica ostendam, neminem unquam in primis sæculis Jesu Christi Domini nostri divinam ex Deo Patre ante omnia sæcula generationem negasse, quin propterea catholicæ Christi ecclesiæ communione protinus ejiceretur, et pro hæretico habitus fuerit. Denique ad argumenta, quibus Episcopius Antecedens

6

« PreviousContinue »